LIBER DUODECIMUS.
TURNUS ut infractos adverso marte Latinos Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis: ultro implacabilis ardet, Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum vulnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes Excutiens cervice toros, fixumque latronis Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento: Haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit: 10 Nulla mora in Turno; nihil est quòd dicta retractent Ignavi AEneadae, nec quae pepigere recusent. Congredior: fer sacra, pater, et concipe fœdus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam Desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), Et solus ferro crimen commune refellam; Aut habeat victos, cedat Lavinia conjux. Olli sedato respondit corde Latinus:
O praestans animi juvenis, quantùm ipse feroci Virtute exsuperas, tantò me impensiùs aequum est 20
LIBRO DUODECIMO.
TURNO al veder che in due battaglie rotto Langue il Latin, ch'ei di sua fè vien chiesto, Che ogn' occhio il fisa: ecco implacabil ferve, Leva gran cuor. Qual per le aduste arene, Se il colse arcier di grave piaga in petto, Ogn' arme arruota Afro lion, pel collo Scuote moscoli e crin, feroce il fitto
Frange ostil dardo, e a lorde labbia ringhia: Tal d'orrid' ira il truce Turno avvampa. Già corre al re, già in torbo tuon lo instiga: Ve' accinto io sto; che il Teucro vil s'arretri, Che manchi infido a' giuri suoi, nol soffro. Vo in giostra, o Sir: stringi a gran rito il patto. O questa man caccia tra l'ombre il Frige D'Asia ramingo (il Latin segga e miri), E i sol col ferro il comun sfregio emendo; O i vinti ei regga, abbia Lavinia in sposa.
Quì a lui Latin pacatamente: O d'alto Fier cuor garzon, quanto sei tu più baldo Nel tuo valor, tanto degg'io più cauto
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est: Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu Sublatis aperire dolis; animo hoc simul hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum Fas erat; idque omnes divique hominesque canebant: Victus amore tui, cognato sanguine victus, Conjugis et maestae lacrymis, vincla omnia rupi; 30 Promissam eripui genero; arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur Bella, vides; quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna, vix urbe tuemur Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. Quò referor toties? quae mentem insania mutat? Si, Turno exstincto, socios sum adscire paratus; Cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!) Prodiderim, natam et connubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longè Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exsuperat magis, aegrescitque medendo. Ut primùm fari potuit, sic institit ore:
Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
Vegliar, temer, tutti librar gli eventi. Son tuoi di Dauno i patrii regni, e i molti Castei sommessi; e oro ho pur io, pur petto: Altre ha l'Ausonia, ha il Lazio mio, donzelle, Nè a ceppo oscure. Acre parlasti: accogli Ver che t'apro senz'arte, e in cuor tel figgi. Ch'io la figlia non dessi a prisco amante, Tutti il cantaro uomini e dei: pur vinse L'amor per Turno e il comun sangue; vinse D'Amata il duol; ruppi ogni fè; lei tolsi A Enea già sposo; empie brandii pur l'armi. Che guai, che guerre indi m' uscir', tel vedi, Turno, e che mal n'abbi a soffrir tu primo. Vinti in doppia tenzon, l' Itala speme Mal tra un muro chiudiam; ribolle al Tebbro Sangue Latin, sbianca l'ossame i campi. Che ondeggio ancor? qual più follía m'accieca? Se amici i Troj m'attirerei, te spento; Perchè non anzi entro, te salvo, in lega? Che i Rutuli dirían, cognato germe, Che Italia tutta, ov' io cedessi a morte (Tolgalo il ciel!) te che a tai nozze aspiri? Mira che casi offra il duel; del padre Abbi pietà, ch'egro e cadente or lungi Tienti la patria Ardéa. Non cede a' detti L'ardente Eroe: peggio il blandir lo inaspra. Com' ei potè franco parlar, rincalza:
Men t'affanna per me; lascia ch' io m'offra,
Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.
49 Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris. At regina, nova pugnae conterrita sorte, Flebat, et ardentem generum moritura tenebat: Turne, per has ego te lacrymas, per si quis Amatae Tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae Tu requies miserae, decus imperiumque Latini Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), Unum oro: desiste manum committere Teucris. 60 Qui te cumque manent isto certamine casus, Et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam Lumina; nec generum AEnean captiva videbo. Accepit vocem lacrymis Lavinia matris, Flagrantes perfusa genas; cui plurimus ignem Subjecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur; aut mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa: tales virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine vultus: Ardet in arma magis, paucisque affatur Amatam: Ne, quaeso, ne me lacrymis, neve omine tanto, Prosequere in duri certamina martis euntem, O mater: neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno Haud placitura refer: quum primùm crastina caele
« 前へ次へ » |