Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes Ad juga cogit equos, clypeumque auroque trilicem Loricam induitur, fidoque accingitur ense. 639 Pandite nunc Helicona, Deae, cantusque movete; Qui bello exciti reges; quae quemque secutae Complérint campos acies; quibus Itala jam tum Floruerit terra alma viris; quibus arserit armis. Et meministis enim, Divae, et memorare potestis: Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divúm Mezentius, agminaque armat. Filius huic juxta Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equúm domitor, debellatorque ferarum, 650 Ducit Agyllina nequidquam ex urbe secutos Mille viros; dignus patriis qui laetior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum, Victoresque ostentat equos, satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clypeoque, insigne paternum, Centum angues, cinctamque gerit serpentibus hydram: Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
Furtivum partu sub luminis edidit oras,
Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor, 660 Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones, Et tereti pugnant mucrone, veruque Sabello.
Quei l'elmo afferra; al giogo questi astringe Destrier frementi, aureo a tre licci usbergo Veste e brocchier, pon fido brando al fianco.
Tutta or s'apra Elicona; or dite, o Muse, Quai re guerra desto; d'ognun quai schiere Là i campi empiér'; qual fin d'allor di prodi L'alma Italia fioría; qual arse in armi. Dee, vel sapete, e il farlo conto è vostro: Mal scorre a noi fievol di fama un' aura.
Sbocca primier l' aspro da' Toschi espulso Rio co' numi Mezenzio, e torme assolda. Lauso il figliuol presso gli va, se il Turno Trai Laurentin, Lauso il più vago a forme. Di cavai domator, flagel di fere, Mille campion, che gli s'addier d'Agilla, Ei guida invan; de' patrii regni ei merta Più lieto andar, nè aver Mezenzio padre. Corsier poi spiega usi a trionfi, e cocchio Per palme insigne, al bell' Alcide il nato Bello Aventin; tien qual paterna insegna Sullo scudo cent' angui, e in mezzo un'idra: Furtivo il diè sacerdotessa in luce
Rea nel bosco Aventin, mistasi al divo Donna mortal, poichè il Tirinzio i campi, Steso al suol Gerion, toccò Laurenti,
E i buoi lavò nel Tosco fiume Iberi. Suo stuol rii stocchi e aste ferrate imbranda, Sabellici schidion, lanciotti a cono.
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, Terribili impexum seta, cum dentibus albis, Indutus capiti: sic regia tecta subibat
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia monia linquunt, Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva juventus; Et primam ante aciem densa inter tela feruntur: Ceu duo nubigenae quum vertice montis ab alto Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem Linquentes cursu rapido: dat euntibus ingens Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore. Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Vulcano genitum pecora inter agrestia regem, Inventumque focis, omnis quem credidit aetas, Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis; 680 Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae Junonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis Hernica saxa colunt; quos, dives Anagnia, pascis; Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma, Nec clypei currusve sonant: pars maxima glandes Liventis plumbi spargit: pars spicula gestat Bina manu; fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri Instituere pedis, crudus tegit altera pero.
At Messapus equum domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, Jam pridem resides populos desuetaque bello
Ei marcia a piè; tien di lion gran teschio Tremendo a ritto pel, co' denti bianchi, Cavo a cimier; ferma la pelle al dorso
Fa Erculeo il manto: entra sì crudo a corte. Van due fratei dalle Tiburzie mura (Cui tal diè nome altro german, Tiburte) D'origo Achea, Cora e Catillo; e fervidi Fra i densi teli a' primipili affrettansi: Quai duo talor da erto ciglion nubigeni Scendon Centauri, Otri nevoso od Omole Lasciando a ratto piè: gran selva il transito Schiude, e i virgulti a gran fragor s'arretrano. Vien di Preneste il fondator, quel rege, Cui credette ogni età fra incolte mandre Nato a Vulcan, dai focolar raccolto, Ceculo. Il cinge ampio cortéo d'agresti; Chi tien l'alta Preneste, e il sacro a Giuno Gabio, e il gelid' Aniene, e i ricchi a fonti Macigni Ernéi; chi ben tu pasci, Anagni; Chi tu, Amasèn. Nè ogni lor stuol di carri, D'armi e scudi, fa suon: livide a piombo Sparge ghiande gran parte: altra due spiedi Gode a brillar; spoglia di lupo a falbo Tutti imbacucca; uso legal vuol nudo Lor manco piè, sta in cruda vosa il destro. Ma il pro a destrier, figlio a Nettun, Messapo Che alcun non può ferro avvilir nè fuoco, Scosso il lungo torpor repente all' armi
Agmina in arma vocat subitò, ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies, AEquosque Faliscos; Hi Soractis habent arces, Flaviniaque arva, Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenos. Ibant aequati numero, regemque canebant: Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, Quum sese e pastu referunt, et longa canoros 699 Dant per colla modos; sonat amnis, et Asia longè Pulsa palus.
Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto Misceri putet; aëriam sed gurgite ab alto Urgeri volucrum raucarum ad littora nubem.
Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Unà ingens Amiterna cohors, priscique Quirites, Ereti manus omnis, oliviferaeque Mutuscae; 710 Qui Nomentum urbem, qui rosea rura Velini, Qui Tetricae horrentes rupes, montemque Severum, Casperiamque colunt, Forulosque, et flumen Himellae; Qui Thybrim Fabarimque bibunt; quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes, populique Latini; Quosque secans infaustum interluit Allia nomen: Quàm multi Libyco volvuntur marmore fluctus, Saevus ubi Orion hibernis conditur undis; Vel quàm sole novo densae torrentur aristae, Aut Hermi campo, aut Lyciae flaventibus arvis. 720
« 前へ次へ » |