ページの画像
PDF
ePub

Tum zephyri posuere : premit placida aequora pontus.
Accipite ergo, animis atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios coniugi foedere Teucris
Haud licitum; nec vestra capit discordia finem:
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo:

Seu fatis Italûm castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atraque voragine ripas,
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere caede viros, et moenia cingere flammis.
At legio Aeneadûm vallis obsessa tenetur:
Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rara muros cinxere corona:
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus, et Themon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi iaculis, illi certant defendere saxis,

Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti: vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho

Lucet ebur: fusos cervix cui lactea crines
Accipit, et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanime viderunt, Ismare, gentes
Vulnera dirigere, et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo: ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque irrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere murorum sublimem gloria tollit;
Et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli

Contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
Namque, ut ab Euandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque;
Quidque petat, quidque ipse ferat; Mezentius arma
Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni,
Edocet; humanis quae sit fiducia rebus
Admonet, immiscetque preces. Haud fit mora; Tarcho
Iungit opes, foedusque ferit: tum libera fati
Classem conscendit iussis gens Lydia divûm,
Externo commissa duci. Aeneia puppis
Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones:
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.

Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat
Eventus belli varios: Pallasque sinistro
Adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete;
Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri:
Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusî,
Quique urbem liquere Cosas: quis tela, sagittae,
Corytique leves humeris, et letifer arcus.
Vna torvus Albas: huic totum insignibus armis
Agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sexcentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli iuvenes: ast Ilva trecentos,
Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
Tertius, ille hominum divûmque interpres Asylas,
Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent,
Et linguae volucrum, et praesági fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
Vrbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Tercentum adiiciunt, mens omnibus una sequendi,
Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempest aeque Graviscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Transierim, Cinyra, et paucis comitate Cupavo,

Cuius olorinae surgunt de vertice pennae.

(Crimen, Amor, vestrum) formaeque insignae paternae.
Namque ferunt, luctu Cycnum Phaethontis amati,
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit, et maestum musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam;
Linquentem terras et sidera voce sequentem.
Filius, aequales comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promovet: ille
Instat aquae, saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen;
Mantua dives avis: sed non genus omnibus unum.
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni:
Ipsa caput populis: Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
Quos patre Benaco velatus arundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum Verberat adsurgens: spumant vada marmore verso. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha Exterrens freta; cui laterum tenus hispida nanti Frons hominem praefert, in pristin desinit alvus; Spumea semifero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis navibus ibant Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.

prorae.

Iamque dies caelo concesserat; almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
Ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
Occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
Numen habere maris, nymphasque e navibus esse
Iusserat, innabant pariter, fluctusque secabant,
Quot prius aeratae steterant ad litora
Adgnoscunt longe regem, lustrantque choreis.
Quarum, quae fandi doctissima, Cymodocea
Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet; ac laeva tacitis subremigat undis.
Tum sic ignarum adloquitur: Vigilasne, deûm gens,
Aenea? vigila, et velis immitte rudentes.
Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
Nunc pelagi nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat;
Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor
Quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit,
Et dedit esse deas, aevumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur

Tela inter media atque horrentes marte Latinos.
Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques. Medias illis opponere turmas,
Ne castris iungant, certa est sententia Turno.
Surge age, et aurora socios veniente vocari
Primus in arma iube; et clipeum cape, quem dedit ipse

« 前へ次へ »