Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem Lugentes campi: sic illos nomine dicunt.
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, Secreti celant calles, et myrtea circum
Silva tegit: curae non ipsa in morte relinquunt. His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eryphylen, Crudelis nati monstrantem vulnera, cernit, Evadnenque, et Pasiphaën: his Laodamia
It comes, et, iuvenis quondam, nunc femina Caenis, Rursus et in veterem fato revoluta figuram. Inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido Errabat silva in magna: quam Troïus heros, Vt primum iuxta stetit, adgnovitque per umbram Obscuram, qualem primo qui surgere mense Aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, Demisit lacrymas, dulcique adfatus amore est: Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
Venerat, exstinctam, ferroque extrema sequutam? Funeris heu tibi caussa fui? Per sidera iuro, Per Superos, et si qua fides tellure sub ima est; Invitus, regina, tuo de litore cessi.
Sed me iussa deûm, quae nunc has ire per umbras, Per loca senta situ cogunt, noctemque profundam, Imperiis egere suis: nec credere quivi
Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
Siste gradum, teque adspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? extremum fato, quod te adloquor, hoc est. Talibus Aencas ardentem et torva tuentem
Lenibat dictis animum, lacrymasque ciebat. Illa solo fixos oculos aversa tenebat:
Nec magis incepto vultum sermone movetur, Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. Tandem corripuit sese, atque inimica refugit In nemus umbriferum: coniux ubi pristinus illi Respondet curis, aequatque Sychaeus amorem. Nec minus Aeneas, casu percussus iniquo, Prosequitur lacrymans longe, et miseratur euntem. Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant Vltima, quae bello clari secreta frequentant. Hic illi occurrit Tydeus, hic inclytus armis Parthenopaeus, et Adrasti pallentis imago. Hic multum fleti ad superos, belloque caduci Dardanidae: quos ille omnes longo ordine cernens Ingemuit, Glaucumque, Medontaque, Thersilochumque, Tres Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeren, Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem. Circumstant animae dextra laevaque frequentes. Nec vidisse semel satis est: iuvat usque morari, Et conferre gradum, et veniendi discere caussas. At Danaûm proceres, Agamemnoniaeque phalanges, Vt videre virum, fulgentiaque arma per umbras, Ingenti trepidare metu; pars vertere terga, Ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem. Exiguam inceptus clamor frustatur hiantes.
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt, et lacerum crudeliter ora,
Ora manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares. Vix adeo adgnovit pavitantem, et dira tegentem Supplicia; et notis compellat vocibus ultro: Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, Quis tam crudeles optavit sumere poenas? Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema Nocte tulit, fessum vasta te caede Pelasgûm Procubuisse super confusae stragis acervum. Tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem Constitui, et magna Manes ter voce vocavi. Nomen et arma locum servant. Te, amice, nequivi Conspicere, et patria decedens ponere terra. Ad quae Priamides: Nihil o tibi, amice, relictum: Omnia Deiphobo solvisti, et funeris umbris. Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae His mersere malis: illa haec monumenta reliquit. Namque, ut supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est. Quum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo; Illa chorum simulans, evantes orgia circum Ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat Ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat. Tum me, confectum curis somnoque gravatum, Infelix habuit thalamus, pressitque iacentem Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti. Egregia interea coniux arma omnia tectis.
Emovet, et fidum capiti subduxerat ensem; Intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit. Scilicet id magnum sperans fore munus amanti, Et famam exstingui veterum sic posse malorum. Quid moror? irrumpunt thalamo: comes additus una Hortator scelerum Acolides. Dî, talia Graiis Instaurate; pio si poenas ore reposco.
Sed te qui vivum casus, age fare vicissim, Attulerint. Pelagine venis erroribus actus, An monitu divům? an quae te Fortuna fatigat, Vt tristes sine sole domos, loca turbida, adires? Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem; Et fors omne datum traherent per talia tempus: Sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est: Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas. Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas: Dextera, quae Ditis magni sub moenia tendit; Hac iter Elysium nobis: at laeva malorum Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit. Deiphobus contra: Ne saevi, magna sacerdos; Discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis. Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit. Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra Moenia lata videt, triplici circumdata muro: Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae; Vis ut nulla virûm, non ipsi exscindere ferro Caelicolae valeant. Stat ferrea turris ad auras: Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque. Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera: tum stridor ferri, tractaeque catenae. Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit: Quae scelerum facies? o virgo, effare: quibusve Vrgentur poenis? qui tantus plangor ad auras? Tum vates sic orsa loqui: Dux inclyte Teucrum, Nulli fas casto sceleratum insistere limen: Sed me, quum lucis Hecate praefecit Avernis, Ipsa deûm poenas docuit, perque omnia duxit. Gnosius haec Rhadamantus habet durissima regna, Castigatque auditque dolos; subigitque fateri, Quae quis apud superos, furto laetatus inani, Distulit in seram commissa piacula mortem. Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, tortosque sinistra Intentans angues, vocat agmina saeva sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae Panduntur portae. Cernis, custodia qualis Vestibulo sedeat? facies quae limina servet? Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra Saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse
patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras, Quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
« 前へ次へ » |