ページの画像
PDF
ePub

But what a Champion has the Ausonian coast,
And what a friend hast thou, Ascanius, lost!"

[merged small][ocr errors][merged small]

LIBER XI.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Æneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat eoo.
Ingentem quercum, decisis undique ramis,
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropæum,
Bellipotens: aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis; clypeumque ex ære sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes:

Maxima res effecta, viri: timor omnis abesto,
Quod superest. Hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitiæ; manibusque meis Mezentius hîc est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate, animis et spe præsumite bellum;
Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
Annuerint Superi pubemque educere castris,
Impediat, segnesve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terræ

Mandemus; qui solus honos Acheronte sub imo est.

Ite, ait; egregias animas, quæ sanguine nobis Hanc patriam peperere suo, decorate supremis Muneribus; mæstamque Evandri primus ad urbem. Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum,
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes
Servabat senior, qui Parrhasio Evandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus æque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnes famulûmque manus, Trojanaque turba,
Et mæstum Iliades crinem de more solutæ.

Ut vero Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mæstoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis:

Tene, inquit, miserande puer, quum læta veniret, Invidit fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas?
Non hæc Evandro de te promissa parenti

Discedens dederam, quum me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum dura prælia gente.

Et nunc ille quidem, spe multum captus inani,

Fors et vota facit, cumulatque altaria donis:

Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mæsti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus exspectatique triumphi!

Hæc mea magna fides! At non, Evandre, pudendis
Vulneribus pulsum adspicies; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi! quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat, et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrymis: solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt:
Qualem virgineo demessum pollice florem,
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi,

Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit;
Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes, auroque ostroque rigentes,
Extulit Æneas, quas illi læta laborum

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

« 前へ次へ »