ページの画像
PDF
ePub

LIBER XII.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis; ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.

Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retrac-

tent

Ignavi Æneadæ, nec quæ pepigere recusent.
Congredior: fer sacra, pater, et concipe fœdus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
Desertorem Asia (sedeant spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam;
Aut habeat victos, cedat Lavinia conjux.

Olli sedato respondit corde Latinus:

O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est Consulere, atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

Multa manu; nec non aurumque animusque Latino

est:

Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; animo hoc simul hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum
Fas erat; idque omnes divique hominesque canebant:
Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Conjugis et mæstæ lacrymis, vincla omnia rupi;
Promissam eripui genero; arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor toties? quæ mentem insania mutat?
Si, Turno exstincto, socios sum adscire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe
Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:

Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro

me

Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris.

At regina, nova pugnæ conterrita sorte, Flebat, et ardentem generum moritura tenebat: Turne, per has ego te lacrymas, per si quis Amatæ Tangit honos animum (spes tu nunc una, senectæ Tu requies miseræ, decus imperiumque Latini Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), Unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, Et me, Turne, manent: simul hæc invisa relinquam Lumina; nec generum Ænean captiva videbo. Accepit vocem lacrymis Lavinia matris, Flagrantes perfusa genas; cui plurimus ignem Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur; aut mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa: tales virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine vultus: Ardet in arma magis, paucisque affatur Amatam: Ne, quæso, ne me lacrymis, neve omine tanto,

Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater: neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius hæc, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: quum primum crastina cœlo
Puniceis invecta rotis Aurora rubescit,

Non Teucros agat in Rutulos: Teucrûm arma quies

cant

Et Rutulûm: nostro dirimamus sanguine bellum: Illo quæratur conjux Lavinia campo.

Hæc ubi dicta dedit, rapidus in tecta recessit: Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia; Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi auriga, manibusque lacessunt Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco Circumdat loricam humeris: simul aptat habendo Ensemque, clypeumque, et rubræ cornua cristæ; Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti Fecerat, et Stygia candentem tinxerat unda. Exin, quæ mediis ingenti adnixa columnæ Ædibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem, Vociferans: Nunc, o numquam frustrata vocatus Hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit: da sternere corpus,

Loricamque manu valida lacerare revulsam
Semiviri Phrygis, et fœdare in pulvere crines
Vibratos calido ferro, myrrhaque madentes.

His agitur furiis, totoque ardentis ab ore
Scintillæ absistunt; oculis micat acribus ignis:
Mugitus veluti quum prima in prælia taurus
Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat,
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.

Nec minus interea maternis sævus in armis
Æneas acuit Martem, et se suscitat ira,
Oblato gaudens componi fœdere bellum.
Tum socios mæstique metum solatur Iuli,
Fata docens; regique jubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montes Orta dies, quum primum alto se gurgite tollunt Solis equi, lucemque elatis naribus efflant: Campum ad certamen, magnæ sub mœnibus urbis, Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant; In medioque focos, et dis communibus aras Gramineas; alii fontemque ignemque ferebant, Velati limo, et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidûm, pilataque plenis Agmina se fundunt portis: hinc Troïus omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis :

« 前へ次へ »