ページの画像
PDF
ePub

Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem Campus aget gemitus! vel quæ, Tiberine, videbis Funera, quum tumulum præterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

In tantum spe tollet avos; nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus jactabit alumno.
Heu pietas! heu prisca fides! invictaque bello
Dextera! non illi se quisquam impune tulisset
Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu! miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis:
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem accumulem donis, et fungar inani
Munere. Sic tota passim regione vagantur
Aeris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quæ postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famæ venientis amore;
Exin bella viro memorat quæ deinde gerenda,
Laurentesque docet populos, urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminæ Somni portæ ; quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris:
Altera, candenti perfecta nitens elephanto;
Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam

Prosequitur dictis; portaque emittit eburna. Ille viam secat ad naves, sociosque revisit. Tum se ad Caietæ recto fert littore portum: Ancora de prora jacitur; stant littore puppes.

Then heavens high monarch thunder's thrice aloud. And thrice he shook aloft a golden clouds

Ond

Published by Verner & Hood, Nov 1802.

Ja' Fistin

LIBER VII.

Tu quoque littoribus nostris, Æneïa nutrix,
Æternam moriens famam, Caieta, dedisti:

Et nunc servat honos sedem tuus; ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circææ raduntur littora terræ,

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iræque leonum

Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum;
Sætigerique sues, atque in præsepibus ursi

Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;

Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troes
Delati in portus, neu littora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,

« 前へ次へ »