Œuvres de J. Delille: L'Énéide [de Virgile

前表紙
 

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

130 ページ - ... aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320 is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
162 ページ - Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit, miraturque interque manus et...
232 ページ - Euryale infelix, qua te regione reliqui? 390 quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae?' simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
214 ページ - Causas nequiquam nectis inanis nec mea iam mutata loco sententia cedit. 220 Adceleremus », ait. Vigiles simul excitat; illi succedunt servantque vices: statione relicta ipse comes Niso graditur regemque requirunt. Cetera per terras omnis animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum: 225 ductores Teucrum primi, delecta iuventus, consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.
106 ページ - Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc hue celerem, nunc dividit illuc, in partesque rapit varias, perque omnia versat : ai sicut aquae tremulum labris ubi lumen ae'nis sole repercussum aut radiantis imagine Lunae, omnia pervolitat late loca, iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti.
18 ページ - Perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua e cedro, Italusque, paterque Sabinus. Vitisator curvam servans sub imagine falcem...
258 ページ - Rutulis responsa remittunt.' 635 Hoc tantum Ascanius ; Teucri clamore sequuntur, Laetitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt. Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo Desuper Ausonias acies urbemque videbat, Nube sedens, atque his victorem affatur Iulum : 640 ' Macte nova virtute, puer ; sic itur ad astra, Dis genite et geniture deos. Jure omnia bella Gente sub Assaraci fato ventura resident ; Nec te Troja capit.
48 ページ - At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi Ardua tecta petit stabuli, et de culmine summo Pastorale canit signum, cornuque recurvo Tartaream intendit vocem : qua protinus omne Contremuit nemus, et silvae insonuere profundae. 515 Audiit et Triviae longe lacus ; audiit amnis Sulfurea Nar albus aqua, fontesque Velini; Et trepidae matres pressere ad pectora natos.
36 ページ - His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat, 375 tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem: ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena 380 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae.
158 ページ - Haec genitor digressu dicta supremo fundebat: famuli collapsum in tecta ferebant. lamque adeo exierat portis equitatus apertis, 585 Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio, chlamyde et pictis conspectus in armis : qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, 590 extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.

書誌情報