ページの画像
PDF
ePub
[blocks in formation]

VII. RETRAITE DE TURNUS.

VIII. EXPLOITS DE MÉZENCE.

IX. MORT DE LAUSUS ET DE MÉZENCE.

Les imitations de ce livre se rapportent à la totalité de l'Iliade, et surtout aux chants 16, 20 et 21.

LIVRE DIXIÈME

I.

PANDITUR intereà domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divûm pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras undè arduus omnes,
Castraque Dardanidûm aspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse:

Tandis que les Latins se préparent à renouveler leur attaque, le conseil des dieux se réunit dans l'Olympe autour du trône de Jupiter. C'est ainsi qu'Homère ouvre par une assemblée céleste les chants 4, 8, et 20 de l'Iliade, et les chants et 5 de l'Odyssée. Le début de Virgile est imité du 8me, chant de l'Iliade :

Πως μὲν κροκόπεπλος ἐκίδνατο πᾶσαν ἐπ ̓ αἶαν· Ζεὺς δὲ θεῶν ἀγορὴν ποιήσατο τερπικέραυνος ἀκροτάτῃ κορυφῇ πολυδειράδος Οὐλύμποιο. αὐτὸς δέ σφ' αγόρευε, θεοὶ δ ̓ ὑπὸ πάντες ἄκουον·

*

IL. VIII, V. I.

<«< Cœlicolæ magni, quianam sententia vobis Versa retrò, tantùmque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris ;

Quæ contrà vetitum discordia? quis metus, aut hos, 10 Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit? Adveniet justum pugnæ, ne arcessite, tempus, Cùm fera Carthago Romanis arcibus olim Exitium magnum atque Alpes immittet apertas: Tum certare odiis, tùm res rapuisse licebit; Nunc sinite, et placitum læti componite fœdus. >> Jupiter hæc paucis at non Venus aurea contrà Pauca refert.

«O pater, o hominum divûmque æterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod jàm implorare queamus?
20 Cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? non clausa tegunt jàm moenia Teucros :
Quin intrà portas atque ipsis prælia miscent
Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossæ.
Æneas ignarus abest. Nunquamne levari
Obsidione sines? muris iterùm imminet hostis
Nascentis Trojæ, nec non exercitus alter;
Atque iterùm in Teucros Etolis surgit ab Arpis
Tydides : equidem, credo, mea vulnera restant,
30 Et tua progenies mortalia demoror arma!

Si sine pace tuâ atque invito numine Troës
Italiam petière, luant peccata, neque illos

Juveris auxilio sin tot responsa secuti

:

Quæ superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
Flectere jussa potest, aut cur nova condere fata ?
Quid repetam exustas Erycino in littore classes?
Quid tempestatum regem, ventosque furentes

AEoliâ excitos, aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam manes, hæc intentata manebat
40 Sors rerum, movet ; et superis immissa repentè
Alecto, medias Italûm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor; speravimus ista,
Dùm fortuna fuit: vincant,
, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux
Dura: per everse, genitor, fumantia Trojæ
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Eneas procul ignotis jactetur in undis,

Et, quamcumque viam dederit fortuna, sequatur : 50 Hunc tegere, et diræ valeam subducere pugnæ. Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera, Idaliæque domus ; positis inglorius armis

Exigat hîc ævum: magnâ ditione jubeto Carthago premat Ausoniam ; nihil urbibus indè Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignes, Totque maris vastæque exhausta pericula terræ, Dùm Latium Teucri recidivaque Pergama quærunt? Non satiùs cineres patriæ insedisse supremos, 60 Atque solum quo Troja fuit? Xanthum et Simoenta Redde, oro, miseris, iterùmque revolvere casus Da, pater, Iliacos Teucris ! » Tùm regia Juno Acta furore gravi: « Quid me alta silentia cogis Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem? AEnean hominum quisquam divûmque subegit Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus; esto, Cassandra impulsus furiis : nùm linquere castra Hortati sumus, aut vitam committere ventis? Etudes grecq. III Partie.

13

70

Núm puero summam belli, nùm credere muros, Tyrrhenamve fidem, aut gentes agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri Egit? ubi hic Juno, demissave nubibus Iris? Indignum est Italos Trojam circumdare flammis Nascentem, et patriâ Turnum consistere terrâ, Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater! Quid face Trojanos atrâ vim ferre Latinis, Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas? Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas, 80 Pacem orare manu, præfigere puppibus arma? Tu potes Ænean manibus subducere Graiûm, Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes, Et potes in totidem classem convertere nymphas : Nos aliquid Rutulos contrà juvisse, nefandum est! Æneas ignarus abest: ignarus et absit,

Est Paphos, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas? Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis go Objecit? quæ causa fuit consurgere in arma Europamque Asiamque, et fœdera solvere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter? Aut ego tela dedi, fovive cupidiue bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas. >> Talibus orabat Juno, cunctique fremebant Coelicolæ assensu vario: ceu flamina prima Cùm deprensa fremunt silvis, et cæca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos. 100Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas, Infit eo dicente, deûm domus alta silescit,

« 前へ次へ »