ページの画像
PDF
ePub

Impetus-hood lique juvat raptare lacerto
Tela suæ fabricata neci ; seu fama superstes

Exhilarat, seu nobilitat Victoria mortem.
Haud aliter (patriis surgunt ubi amata Camænis

Ardua Snodeni, seu Plinlimmonia rupes
Nativis nimbis quam circumsidit opaca
Majestas scopulorum, atque alti verticis horror)
Haud aliter sociata Jovi, Aammæ arbitra diæ
Ales ibi primo liaquit conamine nidum,
Montanumque Larem-vim vis nativa ministrat;
Infantemque juvat volucris libramina pennæ
Prima novis mandare Notis, sociæque procellæ,
Vere suo ; luditque cavis emissa juventus.

Quid memorem nulla imbutam formidine mentem?
Expertumque animum trepidisque exercita rebus
Pectora, cùm teneris heros pubesceret annis ?
Quid memorem Syrtes,' turbantibus æquora ventis,
Et caligantem nigrå formidine pontum ?
Quid memorem Auctus montana mole ruentes ?
Vel quà spumiferâ gurges sibi tortilis unda
Instruit insidias ; vel quà latet abdita arenis
Rupes, funereumque caput vix tollit ad auras?
Quid memorem hæc superata tuâ, Nelsone, sagaci
Sæpe manu? nam servat iter magnetis in alto
“ Subule indicium, et coelo cognata potestas;"
Seu pluvii rores, demissâ aut nubila nocte
Incertam obscurare viam, lucemque diemque
Eripuisse volunt; notos tamen indice cursus
Fida comes monstrat, dubius nec fluctuat error,
Respectatque suas alio sub sole latebras.
Quid memorem Zemblen, spectataque frigora Cauri ?
Nonne vides, quà perpetuis succincta procellis
Bruma Larem jejuna tenet, camposque rigentes?
Oceani quippe in medio exitialia monstras
Cernere erit, (neque enim diras Symplegadas olim
Cantatas toties, aut concurrentia saxa
Deprensis movisse legas tot funera nautis)
Tantam ubi dissolvêre hyemem resoluta caloris
Vi subitâ insoliti glacialia famina venti.
His porrò in regnis exacto tempore blandæ
Æstatis (neque enim mutatâ mitigat annum

Temperie autumnus) longis obducta tenebris • Nelsoni solertia in superandis maris periculis mira fuit. Vid. White, P. 25, et seq.

3 Philosophi opinantur flecti magnetem ad Norwegianos montes; ibi enim istius materiæ magna latet copia. * P. 25, White, et 26, et seq.

s Glaciales moles.

2 Ibid.

More gemunt reduci infelicia sæcula noctem.
Nec tua in his latebris virtus, Nelsone, latebat,
Nec tristi constricta gelu—meliora ciebant
Omina, nec fato licuit procumbere acerbo
Ignotas inter, ferali funere, gentes
More ducis, quem mox lacrymâ'rorâsse fideli
Contigit huic ævo, et circum merere sepulcrum.

En ubi nativis circumdata Bastia? nimbis
Candescit longè, et victas dominatur in undas.com
Immatura illic succisæ fata juventæ
Deplorare datum est; cognata ut vulnera passi
Procubuere Duces; lätà quos sorte triumphi
Abstulit atra dies, et funere fudit acerbo.
Insanam hîc pompam fremitumque minacis Iberi,
Qui toties victus pallebat morte futurâ,
Qui toties terram, toties qui labra momordit
Dedecori assuetus, patriâque labante superstes !

Nobiliora manent, et adhuc solennia pandit
Gaudia Libertas ; licet arva revisere cara
Natalesque licet turres, patriuinque tropæis
Instaurare Jovem ; fuso qui victor ab hoste,
Qui patriam reparat sortem, natalia regna
Corde videt memori, et notâ dulcedine valles.
Sed graviora manent; toties celebrata, per undas
Ardua quà Hesperidum fulgent spectacula nautis,
Saxea quà candent Teneriffi: culmina ; Solem
Quà juvat occiduum demissâ luce morari ;
Hic Natura potens sua propugnacula in æquor
Objice secreto firmat; dum verberat unda
Littus
agens

turritum : at non temerata perîclis Pectora Nelsoni-quid possit vivida virtus Experiare licet, duro spectata labore. Nunc etiam victrix+ sententia pendet ab ore : Aut petiisse juvat laurum, patriumve sepulcrum."

O fortunati ! reduces quos patria novit
Materno mulcere sinu; seu munere functos
Illustri lacrymæ sacrant mærentis amici,
Languentes fato; fati sive hora superstes
Conspectu ponit dulcique in luce suorum.
At non te, Nelsone, gravi sub vulnere fusum
Exitio stravêre, et acerbo funere Parcæ,
Te natum in meliora; ægris dum vulneris ictu
Palleres, dubiâ et fluerent languedine venæ !

Captain Cook.
2 White, p. 43.

3- Ibid. p. 67: 4 “ Westminster Abbey, or glorious victory." White, p. 62. 5 White, p. 72:

Jam patriis freta insidiis et Marte fugaci Gallia (secreto servans sub tegmine portus Exitii fotos,vastæ et molimina classis,) Horruit obducti ruituro turbine belli. Hos tecum tacitos casus sub corde volutans, Magna salus, servasti; haud segnior alite cursu Arboreosque lares latebrosaque tegmina nidi Accipiter linquit, cautâ et circumvolat arte Omnia perlustrans latè loca, donec in auris Versat præda vias, et non sua flamina tentat. Haud aliter naves fatis commisit iniquis Gallia, cui Britones solùm vitare, triumphus Semper opimus erat, nostrique incendia Martis. Nec mora; longinqui tardum maris æquor arandum Tentaudæque viæ, longisque ambagibus ultro Seu vigili curâ circumvolitare carinis Hostiles latebras, puppi aut custode tueri. Interea Italiæ raduntur littora, et alte Nigrescunt ponto horrendi capita alta Vesevi, Culmine nimboso-classisque exosa Tyrannos Littora nota petunt Meletes,' quà vividus ardor Heroum innatæ servabat semina mentis. Omine si simili hostiles fudisse catervas Contigerit, vesanæ et libertatis amantes Angliaco pressisse jugo !-frustrata meatus Nuncia fama silet-nullus latet hostis in ora. Haud locus hic, dulces strepitus versante Camæna, Insignire animos fortes qui vulnere laurum Sacrârunt, dulci pro libertate labantes, Cum fuso cinxit Solymanus Marte Valettam. Conspectu interea multæ telluris in altum Anxia vela dabant, longè candebat in undis Concelebrata suis olim Trinacria monstris; Hic in secessu tuto locus : insula portum Efficit effusâ mole, hìc molimine rupes In cælum, et ponto incumbens Ætnea minatur Objectu laterum, longinquæque incubat undæ, Obducto terrore, quietisque imminet oris; Fontani hîc latices, vivo et libamine pôcla Dulcia præbebant ægris medicamina nautis ; Scilicet incestat validas languedine vires Salsugo, fessosque salo contaminat artus : Jamque ubi dia salus morbo rediviva remoto

! White, p. 81.

? Ibid. p. 82.

3 Ibid. p. 83.

Languenti lætum revocabat lumen ocello,
Volvisti tecum interea, dux inclyte, casus,
Pendentemque tuis calcatum viribus orben.

En mare velivolum! en famæ nova serta Britannæ !.
Quid memorem ut dubio generosum fluctuat æstu
Pectus, ut ancipiti fallentem prospicit hostem
Oceano, et multâ vitantem ambage Britannos!

En ubi nunc pelago nox abstulit atra colorem,
Undabat classis per amica silentia Lunæ
Exspirans tacitè exitium ; nionet aura quietem :
Sed brevis illa quies ; tonitralia murmura belli
Excidii præsaga sopant: mors sola Britannos
Impavidos terrere nequit; spes acrior ignes
Accendit; stimulosque imo sub pectore versat.
Quid juvat Aonio undantes Carthaginis arces
Expediam versu? ast iterum velut Actia bella,
Niliacas oras instructâ classe videres.
Hic, ope navali, Europæ spoliator opimo
Ibat ovans luxu, et dirâ in caligine Noctis
Latior immeriti explicuit vexilla Triumphi-
Non impune tamen : ceu tempestate columbas
Actas præcipiti notos mutare meatus
Cogit hyems, densâque incumbens grandine turbo.

At vos antiquum (et nóstis mortalia, Musa)
Imperium Romæ, et navali cæde superbos
Carmine sacrâstis dominos rerumque potentes ;
Nectite (et urget opus) capiti nova serta Britanno.
Clementes fortuna juvat; Clementia? laurum
Vindicat ipsa suam! viden'? ut deferbuit omne
Murmur et obductæ tristissima mortis imago !
Per fluctus, interque natantia fragmina classis,
Cernere erat miseros, iterum quos nostra remisit
Gratia in alterius viiaï et luminis auras.
En ubi Navigiiper aquas jam flammea moles
Incepit longis aperire vaporibus ignem !
Exitium fovere Noti, percussaque flamma
Turbine, quæque latens summi fastigia mali
Ascensu superat tardo exitioque sequaci
Navigium involvens, inter tabulata volutans,
Ad cælum undabat-subter formidinis ora
Inclusorum intus, venturâ et morte paventům
Insanus pallor-casus licet obruat hostem

[ocr errors][ocr errors]

· White, p. 88.
? Ab exitio nostri nautæ multos hostium eripuerunt. White, p. 103.
3 L'Orient. Ibid. p. 104.

Cognato tanget clementia pectora luctu.

Sed nec adhuc, tandem posito certamine, cessat Dirum opus ; ultricesque ciet lux ultima mentes! Et jam sublimi perfudit lumine classes, Funerea et diras ornavit luce tenebras Luna; ut spectabant tacito terrore cohortes Mortis opus ; subitd disrupto turbine fulmen Intonuit-surdasque tremor diverberat aures ! Atque odia oblitæ stupuere alterna vicissim Attonitæ classes— quantos heu stragis acervos Attulit una dies ! quantos meliora merentes Funera, letali cita mors immersit in unda! Nec grave cessat opus : reduces sed Marte furores Ingeminant cæco—anne audis resonantia longè Fulmina misceri, et miserùm increbrescere murmur? Et fors Nelsoni quæ sint jam fata requires, Quisquis eris, fidæ testans conamina Musæ : Vulnere' languentem, et Britonum fortissima frustra Funera plorantem exhilarat Victoria signo Nuncia sublato. Haud epulæ clangorque tubarum, Non canor insultans hosti, non læta triumphum Jam vox præcinuit; sed relligione serenat Summa Ducis mentem pietas, quem læta decorat Ante alios, sacrâ mulcens dulcedine sensus. Postera lux cædes, et vasta silentia belli Pandebat, veterique ibat jam lætior unda Nilus," Cæsareas venisti victor ad oras “Nobilior, miseris præbens solamina rebus ! “ Omnis et Ægyptus celebret vexilla salutis, « Omnis? Arabs.—Olim Italiæ spoliator ad oras, “ Julius, et pavidis fidens Antonius armis, At non Marte suo : jam libertate labante “ Et patriâ amissâ, dominis parere superbis “ Sub juga misit opes assuetûm, (inhonesta merentum!) “At tibi, Dux Britonum, victricique ordine Classi “Gratulor! hæc nôrunt olim penetralia Musæ,

Quæque tuum vel adhuc sacrant modulamine nomen.” Hæc dedit antiquo se tollens gurgite Nilus Grandævus pater, argenteamque recondidit undis Canitiem, et glaucâ nituere aspergine vultus.

En, Nelsone, tuo pacatos Marte Calabros, Sicelicosque sinus, quosque in sua regna remisit

[blocks in formation]
« 前へ次へ »