ページの画像
PDF
ePub

BISHOP PEARSON'S

Minor Tracts

CHRONOLOGICALLY ARRANGED.

NO. III.

CLARISSIMI JOANNIS PEARSONI

EPISCOPI CESTRIENSIS

PROLEGOMENA,

Secundo Volumini Editionis Londinensis (1655.)
præfixa. NEEDHAM.

[Asterismus, ut vocant, initium cujusque paginæ in ed. M. Casaub.
omissa denotat.]

PROLEGOMENA DE EDITIONE, AUTORE, ET OPERE.

Cum hæc Opuscula, nunquam antehac simul excusa, nunc eodem volumine impressa prodeant, operæ pretium fore videbatur, si ab eo qui edenda curavit, et Editionis, et Auctoris, et Operis ratio aliqua Lectori redderetur. Quamobrem ne vel novitate sua displiceant, vel sub Fragmentorum titulo minus ambitioso vilescant, quod de horum unoquoque scitu necessarium judicavimus, breviter fideliterque trademus.

Cum Typographus Pythagoræ Fragmenta hinc inde collecta, et in Aurea ejus Carmina Hieroclis Philosophi Commentarium vel auro pretiosiorem prælo subjecisset, monui eum extare etiamnum* alia Hieroclis Opuscula, nec ea adeo vulgo nota; addidique, nihil à tanti nominis Philosopho, magis magisque indies inclarescente, scriptum esse, quod omnibus in hoc literarum genere versatis non foret gratissimum, exoptatissimumque. Quo monito, licet Facetiarum libellum priori imprudentius affixisset, cœpit tamen de secundo Volumine imprimendo cogitare.

1 Cum nihil, præter Hieroclis scripta, in lucem iterum dare in animo fuerit, Fragmenta ista et Symbola prorsus eliminanda esse censui. Needham.

2 Facetias istas, quod a nostri Hieroclis Alexandrini manu non videntur provenisse, rejeci ad calcem Notarum p. 460. et hoc tantum consilio adjiciendas curavi, ne aliquid, de quo an Hierocleum sit vel dubitari possit, desideraret Editio nostra; præsertim, cum Londinenses exhibeaut. Idem.

4

Primum igitur,' Compendium de Providentia et Fato Parisiis a Frederico Morello editum ut quæreret, suasi; quod in Biblipoliis omnibus, et nonnullis eruditorum hominum bibliothecis frustra quæsitum, tandem vir doctissimus, harumque rerum callentissimus, et, si addere liceat, nostri amicissimus, Mericus Casaubonus communicavit: quod non solum a Morello primo editore, sed ab Hugone Grotio, qui in hac ipsa quæstione plurimum desudaverat, versum habes. Huic2 Tractatus duos ex iisdem libris a Photio excerptos, et in Myriobiblo, stupenda eruditionis opere, extantes, adjiciendos curavi. Et ne quid, quod a tanto viro scriptum est, licet temporis injuria mutilatum, lateret; ejusdem Autoris 3 Fragmenta omnia inter Stobæi Eclogas sparsa, et vel sic ab interitu vindicata, ut adjungeret consilium dedi. Præterea, etiamsi paucissima ex iis quæ Hierocles ille adversus Religionis nostræ cultores scripserat, superessent, eaque sint, quorum a lectione Christianos omnes potius arcendos crediderint forsitan nonnulli; tamen, quoniam apud Eusebium Cæsariensem et edita jampridem et refutata sunt, censui sine ullo religionis dispendio edi posse, et ne quid deesset, omnino edenda. Denique, cum in priori Libro, inter reliqua Fragmenta, etiam Symbola Pythagoræ ex Iamblicho delineata conspicerem, et præclarum Lilii Gyraldi Commentarium in magno et ingentis pretii Operum volumine quasi latitantem cogitarem, iterum hortatus sum ut non omitteret libellum tam paucis cognitum, a tanto Philologo scriptum, summique Viri Isaaci Casauboni elogio commendatissimum; quem in Notis ad Diogenem Laertium hæc verba habuisse diu est ex quo primum observaverimus. "De Symbolis Pythagoricis multa multi scripsere, ad quos Lectorem rejicimus; imprimis ad Lilium Gyraldum, virum solide doctum,* et in scribendo accuratum." Hæcque omnia eo lubentius ardentiusque ut fierent urgere visum est, quod Annotationes Casauboni Filii in Commen

6

5

1 Compendium istud cum nihil haberet, quod in Photianis Excerptis, quæ expressimus, pene auro non compareat, (nisi ubi Epitomator ea corrupit) : imo, sit tantum Epitome Photiana Epitomes, ut recte observat inferius Pearsonus: postquam Photiuna aliquibus in locis ex Schedis istis Morellianis emendaveram, rejiciendas existimavi, una cum Morelliana et Grotii versionibus; emendata prius ex eis tralatione Photii, quam Schottus dederat, ne Lectoribus nauseam et stomachum moveret repetita crambe, et Libri moles inutiliter aucta. Needham.

2 Photiana ista ex Hieroclis libris de Providentia et Fato excerpta repræsentat Editio Nostra p. 236. 246. Idem.

3 Hæc omnia exhibentur p. 280. et sequ.

4 Hæc brevissima Excerpta Eusebiana ex Hieroclis Nicomediensis Aóyw pihaakO, qui toto seculo Philosopho Nostro major erat, ut in Præfatione ostendimus, cum alibi possint nullo cum negotio inveniri (ad calcem Philostrati Edit. Paris. &c.) et prorsus ab instituto nostro aliena sint, omittenda duxi. Needham.

5 Cum Symbola Pythagoræ non recuderem, omnino &podivu fuisset iste Gyraldi Commentarius: præsertim, cum non ita rarus nunc sit, quippe qui inter cetera ejus opera Lugduni Batavorum non ita pridem typis mandata iterum prodierit. Needham.

6 Ne annotationes istas seorsim positas ut prior. Editt. habent, requirat Lector; monitum velim, nostris hinc inde notis ad singulos Hieroclis locos interspersas esse, cum utplurimum breviusculæ fuerint. Id.

tarium Hieroclis prius impressum, imo evulgatum, non sine alio Volumine edendæ viderentur. Hanc Editionis rationem habeant, qui requirunt breviusculam, Auctoris aliquanto ampliorem habituri.

Nam cum in omni fere literarum genere, a quo quisque liber, quaque ætate, scriptus sit intelligere plurimum intersit, ne Scriptorem plane alienum pro Nostro substituamus, neu pro mediæ ætatis Philosopho vel recentiorem aliquem vel antiquiorem venditemus; veniam postulare visum est, ut de iis omnibus qui sub Hieroclis nomine inter literatos hactenus innotuerunt, et hæc commentanti præsto sunt, paulo diligentius disseramus.

Primus, quantum memoria teneo, qui Hieroclis nomine inter Græcos doctrina celebres insignitus est, fuit Meneclis frater, e regione Caria, ex urbe Alabandis, ubi Cicerone puero floruit, et Oratoriam professus est. Aliter quidem docere nos nuper voluit vir doctissimus Gerardus Joannes Vossius libro de Historicis Græcis tertio; qui Hieroclem hunc patria quidem Alabandensem fatetur, sed Rhodum commigrasse tradit, testemque migrationis Strabonem laudat: quod an veritati consentaneum sit videamus. Verba Strabonis lib. 14. in codicibus editis hæc sunt : Ανδρες δὲ ἐγένοντο λόγου ἄξιοι δύο ρήτορες ἀδελφοὶ ̓Αλαβανδεῖς, Μενεκλῆς τε, οὗ ἐμνήσθημεν μικρὸν ἐπάνω, καὶ Ἱεροκλῆς, οἱ μετοική σαντες εἰς τὴν ̔Ρόδον, ὅ, τε Απολλώνιος καὶ ὁ Μόλων. "Viri memorabiles Alabandenses fuerunt Oratores duo fratres, Menecles, de quo paulo ante diximus, et Hierocles, qui in Rhodum commigraverunt; item Apollonius et Molo." Ita Interpres, et hæc Vossio favent. Sed monuit Criticorum Princeps Isaacus Casaubonus locum esse mutilum, et deesse particulam και, legendumque omnino καὶ Ἱεροκλῆς, καὶ οἱ μετοι κήσαντες εἰς τὴν ̔Ρόδον ut illud μετοικήσαντες non ad Meneclem et Hieroclem qui præcedunt, sed ad eos qui sequuntur, Apollonium scilicet et Molonem, referatur. Quam ego correctionem minime contemnendam, potius corroborandam, sentio. Nam primo Apollonium et Molonem Alabandenses fuisse, et Rhodum postea commigrasse fatentur omnes: deinde cum Geographus ipse, paulo ante, eos qui alibi nati, Rhodi Oratoriam professi sunt, commemorasset, horum quidem diserte meminit, Meneclis autem vel Hieroclis ibidem docentis mentionem nullam facit, Oratores adeo celebres loco tam opportuno nequa quam omissurus, si in eadem urbe cum Apollonio et Molone unquam docuissent.

Ceterum Joannes Meursius, vir diligens et harum rerum præcipue callens, correctionem Casauboni emendatione alia plane evertere in Apollonio suo conatur. Ubi enim nos legimus ό, τε Απολλώνιος καὶ ὁ Móλa, ac si duo essent, ut revera sunt: ille levi transpositione in hunc modum restituit, ὅ, τε Απολλώνιος, ὁ δὲ Μόλων, atque ita ex duobus

Ita hic et inferius ter rescripsi, pro Alabandâ, quod Clariss. Episcopus dede. rat, dum non advertebat Alabanda, Carica istius urbis nomen, esse neutrum plurale, non fœmininum singulare. Testes sunt Strabo p. 878. Edit. Amstelodam. Ὁ ἐκ Κοσκινίων εἰς ̓Αλάβανδα· et alibi: Et Juvenalis Satyr. iii. v. 70. Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alibandis. Plinius denique lib. xxxvii. c. 7. Adjiciunt [carbunculos] Alabandicos, in Orthosia caute nascentes, sed qui perficiantur Alabandis. Habemus quidem apud Stephanum Byzantinum parœmiam, 'Akáßarda Καρῶν εὐτυχεστάτη, sed ibi subintelligitur πόλις, Needham.

[ocr errors]

unum facit, qui et Apollonius et Molo diceretur. Sed fugit eum ratio, cum diligentissimum Geographum sic emendaret, vel potius corrumperet. Quis enim putabit Strabonem, dum Alabandenses Oratores enumerat, Molonem nominare, Apollonium omittere; et cum ante utriusque ut Alabandis nati, ut Rhodi profitentis, simul meminis set, nunc in ipsa patriæ descriptione unius tantum mentionem facere voluisse? Quid quod, quicquid alii de Apollonio Molonis, ut Plutarchus et Porphyrius, aut de Apollonio Molone, ut Josephus, Suetonius, et Quintilianus scribunt, Strabo semper Molonem diserte distinguit ab Apollonio? Καθάπερ καὶ ̓Απολλώνιος ὁ Μαλακός, καὶ Μόλων Yoav yàę ’Aλæßuvdes. "Quemadmodum Apollonius cognomento Mollis, et Molo; erant enim Alabandenses," Meneclis Rhetoris discipuli : non dixit Maharòs nuló Midwv, quod certe debuit, si utrumque Apollonium, unum Malacum, alterum Molonem dicere voluisset. Rursus, ἐπεδήμησε δὲ πρότερον * Απολλώνιος· ὀψὲ δὲ ἧκεν ὁ Μόλων. "Prior Rhodum se contulit Apollonius: Postea autem venit Molo." Si uterque fuisset nomine Apollonius, nunquam scripsisset girigov 'ATOλλώνιος, sed πρότερον ὁ Μαλακὸς, ὀψὲ δὲ ὁ Μέλων. Certissimum igitur est distingui apud Strabonem Apollonium et Molonem, et correctionem Casauboni emendationi Meursii præferendam. Quare nal oi μetoinńσavτες εἰς τὴν ̔Ρόδον, ὅ, τε ̓Απολλώνιος καὶ ὁ Μόλων, ita apud Strabonem verterem: Memorabiles quidem Alabandenses Menecles et Hierocles, item Apollonius et Molo, qui (ex Alabandis patria sua, ubi Meneclem audiverant) Rhodum commigrarunt. Habemus igitur tandem Hieroclem Alabandis natum, ibidemque Oratoriam professum. Et scripsisse eum Orationes ex Cicerone constat. Ita enim ille in Bruto: "Genera Asiaticæ dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, qualis in historia Timæus, in dicendo autem, pueris nobis, Hierocles A'abandeus, magis etiam Menecles frater ejus fuit; quorum utriusque Orationes sunt imprimis, ut in Asiatico genere, laudabiles." Quod fuerit judicium hominum de hoc Hierocle, cognoscere licet ex Cicerone lib. 2. de Oratore. "Intelligemus, ut hodie Alabandensem illum Meneclem et ejus fratrem Hieroclem, quos ego audivi, tota imitetur Asia; sic semper fuisse aliquem, cujus se similes plerique esse vellent." Quæ sententia Ciceronis, docet ipse in Oratore ad Brutum: "Tertium est, in quo fuerunt fratres illi, Asiaticorum Rhetorum Principes, Hierocles et Menecles, minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis, et ab Atticorum regula absunt; tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia." Atque hæc de Alabandensi Rhetore, quem Nostrum esse non posse certissimum est, utpote qui pene' quadringentis annis Philosopho antiquior fuerit.

Meminit et Hieroclis cujusdam Scholiastes ad Pindari Pythia, Ode 4. Ιεροκλῆς δέ φησι τοὺς ἐκ Λακεδα εμονος ἀποικίσαντας ̓Απόλλωνι αὐτὴν (Θήραν) ἀνιερώσαι. Et paulo post: Ιεροκλῆς δέ φησι κεῖσθαι τὴν πόλιν ἐπὶ λόφου μαστοειδούς λευκογείου. Hunc Hieroclem eundem fuisse cum Alabandensi, unico hoc argumento, nimis fortasse levi, non tamen reticendo, conjicio. Menecles et Hierocles fratres erant in eodem di

Imo quingentis, ut in Præfatione demonstravimus.

[ocr errors]

cendi genere versati; Scholiastes autem utrumque simul laudat. Nam cum Meneclem prius ideo nominasset, quod probabiliorem ceteris rationem reddidisset, cur Battus Oraculum consuleret, seditionem nempe in insula Thera ortam : statim subjungit verbis modo prolatis, Hieroclem docuisse, “Eos qui ex Lacedæmone coloniam in Theram deduxerant, eandem Apollini consecrasse; et urbem Cyrenen in colle, uberis formam referente, collocatam fuisse.” Hinc mihi quidem verisimile videtur, fratrem utrumque Historiam illam de adventu Batti in Cyrenaicam oratorio more pertexuisse. Aut si conjectura hæc minus cuiquam arrideat, potiusque ad aliquem, quem Historica scripsisse certum est, referenda hæc esse autumaverit; sit nobis Secundus Hierocles ille, cujus Stephanus Ethnicographus meminit, qui libros scripsit, quos Φιλίστορας nominavit. Ita enim ille in Ταρκυνία· Καὶ Ταρκυναίοι ἔθνος Υπερβορέων, παρ' οις οἱ γρύπες τὸν χρυσὸν φυλάσσουσιν, ὡς ̔Ιεροκλῆς ἐν τοῖς Φιλίστορσιν. Etiam Tarcynæi gens quædam inter Hyperboreos, apud quos gryphes aurum custodiunt, ut Hierocles in Philhistoricis." Insigne Fragmentum ex eodem opere excerptum apud eundem Stephanum extat in Βραχμάνες. Ἱεροκλῆς ἐν τοῖς Φιλίστορσί φησι· Μετὰ ταῦτα σπουδῆς ἄξιον ἐνομίσθη τὸ Βραχμάνων ἰδεῖν φύλον, ἀνδρῶν φιλο σόφων καὶ θεοῖς φίλων, ἡλιῳ δὲ μάλιστα καθωσιωμένων. ̓Απέχονται δὲ σαρχοΦαγίας πάσης, καὶ * ὑπαίθριοι τὸν ἀεὶ χρόνον βιοτεύουσι, καὶ ἀλήθειαν τιμῶσι. Χρῶνται δὲ ἐσθῆτι λινῇ, τῇ ἐκ πετρῶν λίθων τὰ μηρύματα μαλακὰ καὶ δέρματα ὃ δὴ συνυφαίνουσιν· ἐξ ὧν ὑφάσματα γίνεται μήτε πυρί καιόμενα, μήτε ὕδατι καθαιρόμενα, ἀλλ ̓ ἐπειδὰν ῥύπου καὶ κηλίδος ἐμπλησθῇ, ἐμβληθέντα εἰς φλόγα, λευκὰ καὶ διαφανή γίγνεται. "Postea operæ pretium videbatur Brachmanas visere, homines philosophia deditos, et Diis charos, Soli vero præcipue dedicatos. Cæterum ab esu carnium prorsus abstinent; sub Dio totam ætatem degunt, et veritatem colunt.” Quæ autem sequuntur cum corrupta sint, prius ut emaculentur, quam vertantur, opus est.

[ocr errors]

Corrigo itaque et lego: Χρώνται δὲ ἐσθῆτι λινῇ τῇ ἐκ πετρῶν· λίθων γὰρ μηρύματα μαλακὰ καὶ δερματώδη συνυφαίνουσιν. Correctionem confirmant illa Plutarchi, Libro de Oraculorum defectu p. 434. Τῆς δ ̓ ἐν Καρύστῳ πέτρας, χρόνος οὐ πολὺς ἀφ ̓ οὗ πέπαυται μηρύματα λίθων μαλακὰ νηματώδη συνεκφέρουσα. Vides ex Petra Carystia λίθων μηρύματα, eaque μαλακά καὶ νηματώδη, ut apud Stephanum δερματώδη reposuimus, νηματώδη etiam reposituri, nisi quod nimis a veteri lectione recedat, et δερματώδη ferri possit. Quod autem de lino vivo, sive 3 * asbestine, loquatur Plutarchus, certum est: ex eo enim mantilia, retia, et capitis involucra confecta esse dicit, ab ignis injuria tuta, iisdem pene cum Hierocle verbis tradens, Οὔτε περικαιομένους, ἀλλ ̓ ἐσ ̓ ἂν ρυπανθῇ χρωμένων έμβα λόντες εἰς φλόγα, λαμπρὰ καὶ διαφανῆ κομίζονται. Atque ita tandem reli

2

• Vide inter alios Berkelium ad Stephanum Byzantinum v. Κάρυστος, et Notas ad Geoponicorum lib. xv. c. i. p. 402. Editionis Cantabrig. Idem.

2. Apud Augustinum de Civitate Dei lib. xxi. c. 5. Asbeston Arcadia lapidem propterea sic rocuri [perhibent], quod accensus semel jam non possit extingui. Lepido sane errore; quem tamen Ludovicus Vives non coarguit, qui ad locum hæc habet-Plinius Asbeston in Arcadia montibus nasci scribit, coloris ferrei: est άσβεσ της inextinguibilis, nam σβέννυμι extinguo. Needham.

« 前へ次へ »