ページの画像
PDF

avia tum resonant avibus virgulta canoris

et Venerem certis repetunt armenta diebus, 330 parturit almus ager zephyrique tepentibus auris

laxant arva sinus, superat tener omnibus umor, inque novos soles audent se germina tuto credere, nec metuit surgentes pampinus austros

aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, 335 sed trudit gemmas et frondes explicat omnes.

non alios prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
crediderim; ver illud erat, ver magnus agebat

orbis et hibernis parcebant flatibus euri,
340 cum primae lucem pecudes hausere virumque

terrea progenies duris caput extulit arvis
inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
nec res hunc tenerae possent perferre laborem,

si non tanta quies iret frigusque caloremque 345 inter et exciperet caeli indulgentia terras. Quod superest, quaecumque premes virgulta

per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas:

inter enim labentur aquae tenuisque subibit 350 halitus atque animos tollent sata. iamque reperti

qui saxo super atque ingentis pondere testae
urguerent: hoc effusos munimen ad imbres,
hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.

Seminibus positis superest diducere terram 355 saepius ad capita et duros iactare bidentis,

aut presso exercere solum sub vomere et ipsa
flectere luctantes inter vineta iuvencos ;
tum levis calamos et rasae hastilia virgae

fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, 360 viribus eniti quarum et contemnere ventos

adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

palmes agit, laxis per purum inmissus habenis, 365 ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

carpendae nianibus frondes interque legendae. inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde

(ante reformidant ferrum), tum denique dura 370 exerce imperia et ramos compesce fluentes.

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, praecipue dum frons tenera inprudensque laborum ; cui super indignas hiemes solemque potentem

silvestres uri adsidue capraeque sequaces
375 inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

frigora nec tantum cana concreta pruina
aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas
quantum illi nocuere greges durique venenum

dentis et admorso signata in stirpe cicatrix. 380 non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« 前へ次へ »