Septem illum totos perhibent ex ordine mensis Rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam Flevisse, et gelidis hæc evolvisse sub antris, Mulcentem tigris, et agentem carmine quercus. Qualis populea mærens Philomela sub umbra Amissos queritur fetus; quos durus arator Observans nido inplumis detraxit: at illa Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen Integrat, et mæstis late loca questibus inplet. Nulla Venus, non ulli animum flexere Hymenæi. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem Arvaque Rhipæis numquam viduata pruinis Lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis Dona querens. Spretæ Ciconum quo munere matres, Inter sacra deum, nocturnique orgia Bacchi, Discerptum latos juvenem sparsere per agros. Tum quoque, marmorea caput a cervice revolsum Gurgite quum medio portans Eagrius Hebrus Volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua, Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat ; Eurydicen toto referebant flumine ripæ.
Hæc Proteus: et se jactu dedit æquor in altum. Quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. At nou Cyrene: namque ultro adfata timentem :
Nate, licet tristis animo deponere curas.
Hæc omnis morbi caussa; hinc miserabile Nymphæ, Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, Exitium misere apibus. Tu munera supplex Tende petens pacem, et faciles venerare Napaas.
Namque dabunt veniam votis, irasque remittent. Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quatuor eximios præstanti corpore tauros, Qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycæi, Delige et intacta totidem cervice juvencas. Quatuor his aras alta ad delubra dearum Constitue, et sacrum jugulis demitte cruorem; Corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, Inferias Orphei Lethæa papavera mittes, Placatam Eurydicen vitula venerabere cæsa, Et nigram mactabis ovem, lucumque revises. Haud mora: continuo matris præcepta facessit. Ad delubra venit: monstratas excitat aras; Quatuor eximios præstanti corpore tauros Ducit, et intacta totidem cervice juvencas. Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,` Inferias Orphei mittit, lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum Adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto Stridere apes utero, et ruptis effervere costis ; Inmensasque trahi nubes; jamque arbore summa Confluere, et lentis uvam demittere ramis.
Hæc super arvorum cultu pecorumque canebam, Et super arboribus: Cæsar dum magnus ad altum Fulminat Euphraten bello, victorque volentis
Per populos dat jura, viamque adfectat Olympo. Illo Virgilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti : Carmina qui lusi pastorum, audaxque juventa, Tityre, te patulæ cecini sub tegmine fagi.
Ille ego, qui quondam, gracili modulatus avena Carmen, et, egressus silvis, vicini coegi,
Ut quamvis avido parerent arva colono :
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis
ARMA, virumque cano, Trojæ qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Lavinia venit
Litora; multum ille et terris jactatus et alto, Vi superum, sævæ memorem Junonis ob iram; Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio: genus unde Latinum,
« 前へ次へ » |