ページの画像
PDF
ePub

Inseritur vero et fœtu nucis arbutus horrida;
70 Et steriles platani malos gessere valentes ;
Castanea fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmæ,
75 Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces
80 Plantæ immittuntur; nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondes et non sua poma.

Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici, lotoque, neque Idæis cyparissis. 85 Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ,

69-72. Insitio restabat ex v. 32 sq. Optime inseritur arbuto, in arbuto, in arbutum, (horrida ea dicitur a cortice hispido et aspero,) nux, platano malus, fago castanea, orno pirus, et ulmo quercus. Traduntur hic insitionis genera, quæ a nostris hominibus, qui in hac re aliquid se videre putant, negantur fieri posse: non enim inseri posse arborem arbori, nisi sui generis. Negat idem auctor præstantissimus Millerus, negat etiam du Hamel; cum tamen alii orno se insevisse pirum, castaneam quercui testentur. Verum et Columella, lib. v, 11, § 12, antiquos contendit male idem negâsse, et quandam quasi legem sanxisse, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro ac fructu consimiles iis arboribus quibus inseruntur. Cujus ille opinionis errorem discutiendum, tradendamque posteris rationem existimabat, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri. Quod ad verba attinet, tenendum, vulgari quidem ratione, arbuto nucem inseri, dici; at nec minus tamen rariore modo, arbutum inseri auce, ut h. 1. nucis fœtu, quod non tertio, sed sexto casu accipiendum. Nur autem generale vocabulum, ut sit nux juglans, nux avellana, nux amygdala, pinea, et al. Fagus flore castanea, et ornus albo piri flore incanuit: h. e. castanea inseritur in fago, et pirus in orno. Ornus enim fraxini sil vestris genus.

73-77. Plures inserendi modos vid. ap. Colum. v, 11, de Arbor. 26. Ex his inse. rendi modis, qui sunt varii (nec modus sim

plex est, h. sunt varii), non nisi duos insigniores commemorat poeta, inoculationem et insitionem proprie dictam. Inoculatio fit, dum in ea parte quæ gemmæ,h. nova germina seu oculi, se trudunt, erumpunt ex cortice, ruptis tuniculis, h. libro, interiore cortice, vulnus fit; sive angustus sinus, h. cavitas, avulsa gemma et cortice in modum scutuli, cujus loco includitur novum germen, ut coalescat cum vetere libro.

tur.

78-82. Jam de insitione proprie dicta. Rami felices sunt arboris feracis, cujus planta h. surculi silvestri arbori inserunResecantur, fit incisio seu fissura in trunci cortice, qua parte nullus nodus est. Nec longum tempus. Pulcherrima descriptio; quis non videat? Calpurn. Ecl. ii, 40, 41, Non minus arte mea mutabilis induit arbos Ignotas frondes et non gentilia poma.

83-108. Ad culturam, in qua poeta versatur, spectat dilectus cum generis præstantioris, tum cœli ac soli idonei: de hoc altero a v. 109 sqq. 117 sqq. Itaque varias arborum familias seu species ejusdem generis esse, exemplis, ut poeta, docet. Ornatissimus locus adjunctorum

copia ac varietate.

84. Lotus modo herbæ pratensis genus est, jucundum pecudis pabulum, modo herba palustris ex nymphæarum genere, Nilo frequens; hoc vero loco est genus arboris Italiæ familiaris, dulcissimo fruc

tu.

In Ida, Cretæ monte, cyparissi s. cupressi sponte proveniunt.

85-88. Ex infinitis olearum generibus tria tantum, observante etiam Plin. xv, 2,

Orchades, et radii, et amara pausia bacca,
Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
90 Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos :
Sunt Thasiæ vites; sunt et Mareotides alba;
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ ;
Et passo Psithia utilior; tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
95 Purpureæ, preciæque; et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminææ vites, firmissima vina,

Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla,

100 Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, dîs et mensis accepta secundis,

Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque quam multæ species, nec nomina quæ sint,
Est numerus, neque enim numero comprendere refert:

enumerat poeta, orchadas, oblongi generis,
radios, longioris, et pausias, quæ, dum ad-
huc virides et acerbæ sunt, (habent autem
tum amarum succum, hine amara bacca,)
leguntur ac tunduntur. Alcinoi silvæ sunt
ipsa poma, ut sæpe apud poetas. De ejus
hortis Odyss. n, 112 sqq. Volema pira
grandia, quæ volam facile impleant.

89-96. Italas vites diversas esse ab aliis ait. Vindemia proventus vitium, uvæ. Pendet arboribus, vel quia iis vites maritantur in Italia, vel ut arbores pro vitibus dictæ sint, ut alibi apud Virgilium et Horatium; et hoc præstat. Mareoticum vinum notum vel ex Hor. Carm. i, 37, 14, a locis circa lacum Mareoticum super Alexandriam: nunc deterius illud, quoniam Arabum latrocinia maturitatem uvarum intercipiunt. Vinum passum ex uvis passis, a pandendo, h. in sole coctis, ut exarescerent. Psithia vitis, Lagea, quæ facile inebriat, olim, cum aliquando vinum ex ea expressum fuerit, purpurea et precia vitis, apud Plin. xiv, 2, s. 4 sqq. et Colum. iii, 2 sqq. videnda. Nec cellis. Variatione nova dicta hæc pro vulgari: tametsi inferius sit vinum Rhæticum Falerno.

97-100. Vinum Aminæum, cujus, ut vinorum celebritas parum constans ac diuturna esse solet, cultu enim deficiente vites optimæ facile degenerant, nulla alia memoria, præter nominis, nobis restat. Græcæ originis et Italici cultus, cum in

aliis tum in Falernis agris maturuisse videtur: cf. intpp. ad h. 1. Multis utique in locis illud memoratur, maxime tamen in solo Campaniæ: Macrob. Sat. ii, 16, Nam Aminei fuerunt, ubi nunc Falernum est. Ad colles Leucogæos, supra Neapolim versus Puteolos, refert et Aminæos colles et Falernos Martorellus. Atque ejus tantam ex diuturna inprimis bonitate præstantiam perhibet poeta, ut ei adeo vinum Tmolium, a Lydia monte vineis nobilissimo (sup. Geo. i, 56), et Phanæum, (fuere Phanæ, Þával, portus et promontorium Chii insulæ, quæ alias vino Ariusio nobilis est, in eo templum Apollinis Phanæi,) assurgere, cedere, vid. Ecl. vi, 66, dicat. Cum illis, Sunt et Aminææ vites, junge Argitisque minor. Est etiam Argitis vitis, uva. 'Apyîris ab åpyòs, quod vinum candidum reddit. Est autem minor et major. Ea vitis, vino inprimis abundans, Toxowos, est, eoque firmo ac durabili.

101, 102. Vinum Rhodium, cujus in mensis secundis usus erat; cumque de eo ante omnia diis libaretur, hinc vitis Rhodia dis accepta, grata, et mensis secundis, fere ut apud Hor. iii, 11, 7, lyra Divitum mensis et amica templis. Plin. xiv, 1, s. 3, Tument mammarum modo bumasti, Bouparτoí.

103-108. Locus ornatissimus. Respicit eum Plin. xiv, 2, s. 4 pr.

104. Neque enim positum pro, neque

105 Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem
Discere quam multæ Zephyro turbentur arenæ;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nôsse quot Ionii veniant ad littora fluctus.
Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt.
110 Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni;
Littora myrtetis lætissima: denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.
Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
115 Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.
Divisa arboribus patriæ: sola India nigrum
Fert ebenum; solis est thurea virga Sabæis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi?
120 Quid nemora Ethiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?

etiam, nec vero, numerum tenere necesse est; non numeratu opus est.

109-113. Uti diversa sunt arborum genera, ita etiam diversum solum, quo aut nascuntur arbores quæque aut felicius proveniunt.

112. Littora myrtetis lætissima, exquisitiore forma pro vulgari, myrti solent esse lætissimæ in littoribus; quod si fit, littora haud dubie et ipsa lata videri possunt. Geo. ii, 124, et amantes littora myrtos. Apertos colles itidem doctius dixit quam apricos, qui forte alicui in mentem venire possint.

114, 115. Exemplo etiam esse possunt arbores exoticæ; pro his memorantur ipsæ in extremo terrarum orbe sitæ regiones, ut Arabum et Gelonorum. Sunt autem Geloni e Sarmaticis populis, qui ultra Borysthenem vagabantur: picti appellantur, ut Æn. iv, 146 Agathyrsi. Scilicet communi plerique barbari et feri populi more corpora pingunt; sive quod in membrorum nuditate id unum vanitatis genus restat; sive quod obducta pigmentis et coloribus corpora culices, quorum infinita examina incultæ et paludosæ terræ alunt, nec non sentes, etiam frigus, minus sentiunt; sive quod horribili adspectu terrorem hostibus incutere volunt. Colorem autem aut cuti acu punctæ inungunt, aut inurunt. Hinc modo pictum corpus memoratur, modo stigmatibus notatum.

terris domestica et propria. India et de India proprie dicta accipi potest, nam et ibi nasci ebenum, narrant multi e veteribus, et, quod malim, de Ethiopia, cui ebenus propria arbor. Solet enim India latissime dici, ut satis notum: cf. inf. Geo. iv, 203. Thus Sabæorum jam Geo. i, 57.

118, 119. Opobalsamum Judææ, vallis inprimis Hierichuntinæ, et Arabiæ. Verba ipsa vulgari oratione sic efferrentur : ne memorem ligna seu arbores odoratas sudantes balsamo. Pro arboribus dixit ligna. Alias exsudat, desudat balsamum. Acanthus h. 1. non herbæ, (ut Ecl. iii, 45 et al.) sed arboris, genus; nec tamen satis compertum quale genus illud sit. Spina est seu Ægyptia seu Arabica, nam et hæ inter se diversæ; communius acantha, vulgare nomen acacia, unde gummi Arabicum colligi solet. Habet quidem ea arbor siliquas, non baccas: sed bacca latiorem significatum habet. Arboris hujus usus etiam in sculptilibus fuit. Cæsaris triumphus Ponticus apparatum ex acantho habuit: Vellei. ii, 56, 2. De agrifolio cogitare non licet; laudantur enim plantæ peregrinæ.

120. Plin. xix, 1, s. 2, n. 3, Superior pars Egypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon, et ideo lina inde facta xylina. Parata ex ea byssus.

121. Vulgaris olim usque ad Imp. Jus

116, 117. Sunt arborum genera certis tiniani tempora, quibus primum vermi

Aut quos Oceano propior gerit India lucos, Extremi sinus orbis? ubi aera vincere summum Arboris haud ullæ jactu potuere sagittæ : 125 Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris. Media fert tristes succos tardumque saporem Felicis mali; quo non præsentius ullum, Pocula si quando sævæ infecere novercæ, *Miscueruntque herbas et non innoxia verba,* 130 Auxilium venit, ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro; Et, si non alium late jactaret odorem,

Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis; Flos ad prima tenax: animas et olentia Medi 135 Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis. Sed neque Medorum, silvæ ditissima, terra,

culi quos nos bombyces vocamus Constantinopolin allati sunt, opinio fuit, Seres, Indicam gentem, Sericum ita parare, ut textam a bombycibus lanuginem ex certarum arborum foliis depecterent. Plinius vi, 17, s. 20, Seres lanicio silvarum nobiles perfusam aqua depectentes frondium canitiem.

122-125. Plin. vii. 2, Arbores quidem (in India) tantæ proceritatis traduntur, ut sagittis superari nequeant. Plurima vastarum et immanium arborum genera in India nasci, fidem faciunt recentiores rerum Indicarum auctores. Extremi sinus orbis, interior, adeoque remotior terra, extremæ orbis partis; cujus veram et explicitam notitiam non habuisse veteres, et pro temporum successu diversas et erroneas notiones aliis alias successisse, nunc inter notas res est. Aer summus arboris pro cacumine dictus. Potuere ex aoristo pro possunt. Non tarda ea gens: malim strenuam interpretari, quam non tardi ingenii, h. callentem, peritam.

126. Malum Medicam seu Assyriam, item Persicam. Ad citrorum genus, s. ad citria, eam esse referendam dubitari nequit. Quam autem familiam Maro respexerit, non satis liquet. Convenit locus maxime cum Theophrast. H. Plant. iv, 4 extr. et cum Plin. xii, 3, 7; adeoque aurantiæ genus aliquod poetæ ante oculos fuisse verosimile fit. Ita tristes succi, aut erunt acidi aut amari (ut Geo. i, 75 et al.), sive propter corticis ac granorum amaritudinem, sive succo, qui cultu deinceps assiduo mitigari cœpit. Tardus sapor, h. diu palato immanens, quia acerbus, pungens est.

127, 128. Felix, de arbore si dicitur, ad

fœcunditatem proprie respicit. Et sane citri fœtus perpetua successione succrescunt. Nunc tamen ad salubritatem potius epitheton spectare videtur; ut contra infelix, infaustum, est quod nocet. Pro veneni antidoto habitum esse pomum Medicum constat; nec forte injuria in certis saltem venenorum generibus. Novercæ. Sollenne hoc antiquis, novercalia odia, fraudes, insidias, venena memorare: v. c. Hor. iii Carm. 24, 18.

129. Verba non innoxia, h. noxia, incantationes; et eodem sensu herbæ non innoxiæ, venenatæ. Sed hic versus, qui iii, 283 exstat, dudum suspectus, et nuno a Brunckio ejectus est.

134, 135. Ad prima, ut in primis, cum primis, apprime, inter alias arbores: non enim decidunt flores cito. Mederi Parthos iis pomis graveolentiæ oris, etiam Plinius monuit post Theophrast. Fovent h. curant, depaлevovσi; et mox medicantur. Est enim genus curæ, reficere modico calore, quod proprie est fovere.

136-176. Sequitur signatissimus locus, digressio in laudes Italiæ. Neque Media, malis suis felix, nec India proprie dicta, ad Gangem, aut Lydia, cujus est aurifer fluvius Hermus, e Phrygia descendens, et mox cum Pactolo eodem alveo profluens, nec Bactriana, neque Ethiopia, aut si mavis, reliqua India, neque Arabia cum Italia comparari potest; multo minus Colchis, monstris infamis v. 140.

136. Patet silvæ ditissima, jungendum esse: Medorum terra, ditissima silvæ, h. e. silvarum, pro, malorum, quas ante dixerat.

Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent; non Bactra, neque Indi,
Totaque thuriferis Panchaia pinguis arenis.
140 Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertere, satis immanis dentibus hydri;

Nec galeis densisque virûm seges horruit hastis:
Sed gravidæ fruges et Bacchi Massicus humor
Implevere; tenent oleæ armentaque læta.

145 Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxuma taurus
Victima, sæpe tuo perfusi flumine sacro,

Romanos ad templa deûm duxere triumphos.
Hic ver assiduum, atque alienis mensibus æstas;
150 Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbor.
At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes;
Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
155 Adde tot egregias urbes, operumque laborem,
Tot congesta manu præruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.

137-139. Auro turbidus Hermus, per oxymori speciem pro aurifer. Bactra: Bactrianam, tanquam splendidum nomen memorare videtur; etsi et illa terra inter felicissimas est; etiam Oxus in ea aurum vehere dictus. Panchaia, Arabiæ regio, seu Arabia nunc est; proprie insula fabulosa Euemeri, Arabiæ ab Oriente objecta, quam ex Ennii Euemero norat Virgilius. Pinguis, aut propter thus pingue, quod resina naturam habet, aut fertilis, thuriferis arenis, solo arenoso, cui frutex thuris innascitur, h. pro thure. In prosa diceres: habens solum quod fert pingue thus.

140-143. Nota fabula dentibus draconis ab Jasone ad expugnandum vellus Colchicum profecto satis, et viris armatis hinc enascentibus, qui Sparti dicti. Tauri spirantes. Versus translatus ex Lucretio v, 29, Et Diomedis equi spirantes naribus ignem. Horruit, ornatius quam extitit, exiit, nata est. Fruges gravida, lætæ: vid. ad Geo. i, 319. Mons Massicus, Campaniæ, ad Sinuessam, vitibus consitus.

145-148. Ornatissimi versus pro, in Italia equi et boves præstantes nascuntur. Clitumnus, Umbria Cisapenninæ fluvius,

ubi juxta urbem Mevaniam Tiniæ se miscuit, cum eo ad Tiberim descendit. Campi adjacentes etiamnum armentis opulenti. Albi greges, quia fluminis aquis ea vis inesse putabatur, ut armenta candido colore essent. Simile quid creditum de Galæso in agro Tarentino; et Scamandrum opinio fuit rutilas reddere ovium lanas. Taurus ab his arvis adductus candidus victima in triumpho immolari solita. Sed ii tauri cum ante triumphantis currum ducerentur, hinc ipsi ducere triumphos ad templa dicuntur.

149. Alienis mensibus æstas, hibernis. Ex Lucret. i, 182, Quod si de nihilo fierent, subito exorerentur Incerto spatio atque alienis partibus anni.

150. Oves et arbores biferæ. Nota Italiæ laus. Utilis pro fertilis, ab effectu: infr. 323, ver utile silvis.

151-154. Ornate: caret Italia ferarum monstris, venenatis plantis et reptilibus. Sæva leonum semina, h. yévŋ, sævi leones, ex Lucretiano iii, 741, triste leonum Seminium. Tanto, tam longo quam alibi.

155-157. Operum laborem, h. opera, fabricas, ædificia. Congesta manu simpl. exstructa in rupibus. Fuere autem multa

« 前へ次へ »