ページの画像
PDF
ePub

Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit !
70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem, potius quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco.
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

68. Theocr. vii. 56.

69. E Theocr. xi, 72, sq.

70. Semiputata tibi frondosa. Cf. ad Ecl. i, 57, et Geo. ii, 410. Objurgat se ipsum, quod amori indulgens curam operis rustici negligit. Servius ad h. 1. superstitionem veterum commemorat, in sacris dici furore corripi eum qui sacrificaverit de vino quod est de vitibus imputatis; atque talis lex inter Numæ leges memoratur: Diis ex imputata vite ne libanto. Cujus opinionis ad acuendam rusticorum industriam sum

ma vis esse debuit. Amputantur autem vites bis in anno, primum æstate, deinde post Idus Octobres, ut maturitatem capere fructus et sole coqui possint. De altera hac amputatione accipiendus locus Theocriti vii, 134, quod apparet, si conferas ib. vss. 24, 25. Idem in arboribus fieri necesse est, quibus vites se adjungunt et sustinentur, ne æmula umbra viti noceat.

71. Quorum indiget usus: quæ ad usum vitæ rusticæ necessaria; scil. vas aliquod, vel calathum. Mollis, flexilis, vypós.

ECLOGA III. PALEMON.

ARGUMENTUM.

Disceptant hoc carmine alternis versibus duo pastores, Damætas mercenarius, Ægonis oves pascens, et Menalcas, puerili ætate constitutus, et puerili petulantia alterum lacessens; cujus carminis, amabæum illud dicitur, ea lex est, ut is qui respondet, iisdem versibus ac numeris aut contrarium aut majus et pulchrius aliquod dicat, aut ulla alia ratione simile quid subjiciat. Neque ex eodem omnia argumento necesse est esse petita, sed a variis ac diversis plane rebus arcessita; cujus quidem rei bene memores esse debemus, ne argutemur in constituendo sententiarum ordine et nexu. Etiam nostro tempore ejus generis carmina apud Italos in pretio haberi, et laudari poetas Improvisatori, nota res est. Occasio hujus certaminis parum feliciter a conviciis mutuis et probris, quibus se invicem lacessunt, petitur; in quibus non modo honesti et decori nulla ratio habita, verum ne id quidem, quod poetæ nomen et naturam efficit, spectatum est, ut non nisi gratæ et jucundæ res exhiberentur. Nec omnino inventi magna laus esse potest; non modo in summa carminis, est enim petitum argumentum e Theocrito Idyll. iv et v; verum et in singulis versibus pastorum sibi respondentium: nihil enim in illis est quod, naturali aliquo sententiarum ordine vinctum, vim ad animum habeat. Singula disticha sunt singula carmina; scopæ solutæ. Agitur res inter pascua et greges per agros gramen carpentes: ef. v. 55.

MENALCAS. DAMETAS. PALÆMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Melibœi?
DAM. Non; verum Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon.
MEN. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram

Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
5 Hic alienus oves custos bis mulget in hora;
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.
DAM. Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,

Et quo, sed faciles Nymphæ risere, sacello.

10 MEN. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis
Atque mala vites incidere falce novellas.

DAM. Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos; quæ tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas ;

15 Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MEN. Quid domini faciant, audent quum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum

1. E Theocr. iv, 1 sq. Cujum jam desueta vox erat; sic rure loquuntur, addebat Virgiliomastix, ut Pseudo-Donatus § 61 memorat.

3-5. Dum ipse Egon Neæræ assidet, hic mercede conductus gregem perdit. Fere ut ap. Homer. Odyss. p, 246, ảλaλhμενος αἰὲν ̓́Αστυ κατ'· αὐτὰρ μῆλα κακοὶ φθείρουσι νομῆες.

7. Parcius ista viris. Convicium convicio opponit Damotas, et Menalcæ infamiam pathicæ libidinis exprobrat. Viris, qui sunt puris moribus, h. mihi.

8. Novimus et qui te: scil. corruperit. Non me latet, te inter greges, intuentibus hireis, et in ipso sacello Nympharum turpi libidine pollutum esse.

9. Sed faciles Nymphæ risere, n. sacrilegum hoc facinus, cum alii dii severiores id graviter ulturi fuissent. Potest itaque faciles hactenus ad lasciviam Nympharum referri, quæ causa hujus facilitatis

erat.

10. Tum, credo, hoc factum, cum Nym

phæ viderunt me etc. Noto ironiæ genere de se prædicat flagitium alterius. Imitatus est hoc, ut solent homines digna indigna imitari, Calpurnius vi, 84 sq.

11. Mala falce, obtusa, rubigine exesa, qualis falx ramis et vitibus tanto magis nocet. Ita exponit Burm. docte utique, ut tamen nihil huic loco insit quod ad istam argutam rationem ferat. Damotam furtim per malitiam vites præcidisse ac corrupisse sufficit. Accipiamus itaque simpl. nocivam, perniciosam.

12, 13. Recriminatur hic, simileque ejus, quo se petitum videbat, malitiæ et invidiæ flagitium objicit Menalcæ. Quæ donata sc. arcum et calamos. Arcus non alienus a pastorum vita ad defendendos greges a feris.

16. Fures, servi, ex oppos. domini, et vetere interpretatione Servii; cum nunc ille mercenarius pastor conviciari audeat. Usum vocis in vulgari sermone arguunt comici, qui fures pro servis improbis ac de scelesta plebe adhibent.

Excipere insidiis, multum latrante lycisca?
Et quum clamarem, Quo nunc se proripit ille?
20 Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.

DAM. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

25 MEN. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas

Stridenti miserum stipula disperdere carmen?
DAM. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? Ego hanc vitulam (ne forte recuses,
30 Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fœtus)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

MEN. De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
35 Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi,) pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis ;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis

20. Tityre, coge pecus, quod dispersum vago discursu palabatur; tacite vero eo ipso indicabat, furem adesse, qui caprum ex grege dolo interciperet. Tityrum vero Damonis servum intelligere debemus, aut eum certe qui ejus pecus pasceret. Carex apud Catull. cum junco, apud Colum. cum filice jungitur; Geo. iii, 231, acuta appellatur: videtur itaque junci genus

esse commune.

21. Non redderet ille. Non furtum factum, sed debitum a Damone esse exactum profitetur Damotas.

23. Si nescis, h. ut hoc scias, ne hoc ignores. Ovid. Epist. xx, 150.

25-27. Cantando tu illum vicisse te ais? cf. Theocr. v, 5. In triviis-miserum addita intellige, ut ostendat ea esse quam vilissima; uti disperdere invidiose pro canere. In triviis, multo minus in certamine.

28-31. Vicissim h. 1. per vices, alterne; ad amœbæum carmen referendum: ef. Ecl. v, 50. Damotas vaccam in sponsione collocat: cf. Theocr. viii, 11 sqq. Bis venit: e Theocr. i, 25, 26. Est autem juvenca diduμatókos' aliter quam apud Theocritum, in quo és dúo πéλλas positum est, ut tantum lactis ex uno mulctu proveniat,

quantum ad duo mulctralia replenda satis sit.

Pignus dictum pro sponsione: cf.

Theocr. viii, 14 sq.

34-36. Bisque die numerant. Hinc ductum est illud, Pauperis est numerare pecus: Ovid. Met. xiii, 824. Alter et hædos: fœtum pecoris h. matrum caprarum, numerat. Insanire, scil. mecum certando. Pocula ponam. Aut pluralis pro singulari positus, aut sunt duo pocula: præferam tamen prius.

38. Lenta quibus torno. Hoc loco agitur de pastoris opere, qui nec torno tornare poculum, nec cœlo uti potuit, sed scalpello, quo et excavavit illud et cælavit, exsculpsit in poculi exteriore area opus anaglyphum. Est adeo tornus h. 1. parum proprie dictus pro scalpro, seu cultro pastoritio, ad scalpendum adhibito. Jam reliqua ita jungenda: quibus, h. cui poculo, vitis lenta superaddita, exsculpta, torno facili, ope scalpelli, quod facili h. e. docta et perita manu tractatur. Vestit corymbos diffusos hedera pallente: explicat se supra hederam, cujus corymbi diffusi sunt, eamque adeo implicat suis racemulis. Scilicet anaglyphum erat ita factum, ut, collocatis in medio duorum hominum signis, oras ambiret vitis hederæ implicita.

Diffusos hedera vestit pallente corymbos.

40 In medio duo signa, Conon; et, quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem ;
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
DAM. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
45 Et molli circum est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. MEN. Nunquam hodie effugies; veniam quocunque vocâris. 50 Audiat hæc tantum, vel qui venit, ecce, Palæmon. Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

DAM. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla;

39. Corymbi sunt racemi hederæ in orbem circumacti, ut Plin. 16, 34, et acinis ac baccis, qui fructus hederæ, quas uvas vocant, graves. Hedera dicta pallens, quia genus ejus albo colore conspicitur; namque est alia nigro colore, et nigro aut croceo fructu. Vitis autem explicare se et serpere super racemos diffusos hedera, h. hederaceos, adeoque super hederam, putanda est, atque ita ambire duas cælatas imagines Cononis et Arati.

40, 41. In medio duo signa, Conon. Fuit Conon celeberrimus mathematicus et astronomus, qui circa Ptolemæi Philadelphi tempora vixit, cujus Archimedes aliquoties, tanquam sibi amicissimi et doctissimi hominis, et Catullus de Coma Beren. v. 7, ex Callimacho mentionem fecit. Quis fuit alter-de celebri astronomo loqui eum necesse est, qui cæli plagas, ortus occasusque siderum, et anni tempora in agricolarum usum descripserit. Ad Aratum, (male Ptolemæus interponitur, qui CLannis serius vixit,) Eudoxum, Servius; alii ad Hesiodum, Anaximandrum, Archimedem, referunt. Jam Archimedem familiarem Cononis fuisse, et sphæram e vitro confecisse, constat vel ex Claudiano epigr. 86: verum, eum rem rusticam sua arte adjuvisse, memoriæ tradidit nemo; quod contra in Aratum cadit, qui astronomicas rationes ad usum agricolarum transtulit, cujusque phænomena et prognostica, propter utilitatem magis forte, quam propter poetæ ingenium, celeberrima inter veteres fuere, et, cum Fastorum et Calendariorum usus non tantus nec tam frequens esset, utilissima esse debuere. Forte tamen radius melius tribuitur Eudoxo, quippe astronomo. Radius vero proprie geometrarum virga est, qua in pulvere formas delinea

bant; nec in aliam rationem intelligendum videtur, quando Urania signis, aut, uti sollenni more fit (cf. Æn. vi, 851) astronomis tribuitur, cum et figuris et numeris opus habeant.

44, 45. Invidia punctus hic duo pocula pro uno commemorat, verum ambo, ut apparet, eodem exemplo facta. Pro vite hederæ implicita nunc ambit ora acanthus; in media poculi area Orpheus cantans effictus. Est autem acanthus apud Virgilium et plantæ Ægyptiacæ, et acaciarum genere, vid. Geo. ii, 119, et herbæ silvestris hortensisque ac topiariæ genus, hic et Ecl. iv, 20; Geo. iv, 123 et 137. Mollis ad artificis facilem et levem manum referri contendit Burm. nimis docte; nam mollis est proprium ex acanthi lubrica et flexuosa natura epitheton: vid. modo laudatum locum Geo. iv, 137, et ap. Theocr. i, 35, unde hæc expressa, ὑγρὸς ἄκανθος.

48. Si ad vitulam spectas: h. si tamen poculum tuum ad juvencam exigis, cum ea comparas; non est quod illud vitula potius habeas; nec opus est ut ego, etsi duo pocula et ipse habeo, alterum ex iis pro sponsione ponam.

49, 50. Nunquam hodie effugies: verba a Nævio mutuata esse ap. Macrob. vi, 1 asseritur. Veniam quocunque vocâris: quod vulgo, descendere ad omnia, h. 1. omni conditione proposita tecum certabo: modo arbiter certaminis adsit.

50. Audiat hæc tantum-volebat subjicere aliquis, vel nomen pastoris alicujus, cumque circumspicienti se offerret Palæmon, vel hic Palamon, inquit, audiat, qui ecce venit: cf. Theocr. v, 62; viii, 25 sqq. 52. Si quid habes. Eadem formula Ecl. ix, 32; v, 10, 11.

Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

55 PAL. Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba;
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camoenæ.

60 DAM. Ab Jove principium Musa: Jovis omnia plena.
Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

MEN. Et me Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.
DAM. Malo me Galatea petit, lasciva puella;

65 Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MEN. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas;

Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAM. Parta meæ Veneri sunt munera; namque notavi
Ipse locum, aeriæ quo congessere palumbes.

70 MEN. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

[blocks in formation]

60. Esse hunc versum ex principio Phænomenorum Arati translatum, jam Servius monuit; quanquam colorem e Theocr. v, 80-83, mutuatus esse, et quoad prima verba respexisse ad Idyll. xvii, 1, videri potest; et a laudibus Jovis carminum initium facere sollenne antiquioribus: vid. Pindar. Nem. Od. 2 princ. Dixerat vero Aratus, Jovis omnia plena esse, ex Stoicorum mente, dum animam mundi intelligeret, quæ universum hoc permearet, cf. Geo. iv, 220; audiverat enim Stoicos, Dionysium Heracleotam, et Persæum Citieum. Attamen in indocti pastoris ore videntur hæc nimis esse subtilia. Omnino illud πάντα θεῶν πλήρη εἶναι varia sententia dictum occurrit, saltem inter philosophos; ut difficile sit definire, quo sensu a poeta pastoris ore dictum sit.

61. Colere terras idem dicitur h. curare, seu, cum Servio, amare, frequentare, et sæpe in iis versari, ut Æn. i, 15, 16. Nisi

philosophicum illud in animo habuit poeta: Jupiter, s. mens et anima mundi, omnes terras penetrat; per eas diffusus est: cf. En. vi, 724 sqq. Cura vero illi carmina. Novum hoc, si bene memini, certe non vulgare, Jovem carmina curare, Forte dictum respectu Musarum in Olympo canentium.

64, 65. E Theocr. v, 88 sq. ubi λelos iжаντŵν ex hoc ipso Virgilii loco defenditur; et vi, 6 sqq. ubi admodum suaviter expressum.

67. Delia nomen amicæ, quæ frequenter pastorem suum conveniebat, more antiquo: cf. Ecl. vii, 40; cui alter suam opponit, nominans eam Venerem.

69. Quo congessere palumbes. Notandum absolute dictum pro vulgari nidum

congerere.

De

71. Aurea mala, Theocr. iii, 10, unde hæc petita, simpl. uñλa dicit; ut epitheton adeo tantum ornatus causa adjectum, et aurea pulchra esse videri possint. malis tamen Cydoniis (vid. ad ii, 51), melle condiri solitis, accipi potest. Mala citrea, s. medica, intelligi non possunt, quoniam, cum ea arbor Media propria esse dicatur Geo. ii, 126, nondum ea silvestris Italiæ arbor esse potuit. Ea quæ Galli Oranges appellant, veteribus plane ignota. Martinus, poma Punica, seu granata, significari non temere contendit.

« 前へ次へ »