ページの画像
PDF
ePub

tatis non solebat, voluptatis causa, ac festorum dierum, vestem mutavimus. Si te bene novi, arbitri partibus functus, nec per omnia nos similes esse pileatae turbae voluisses, nec per omnia dissimiles: nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, quum in illas omnis turba procubuit. Certissimum argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it, nec abducitur. Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse; illud temperatius, non excerpere se, nec insignire, nec misceri omnibus; et eadem, sed non eodem modo, facere: licet enim sine luxuria agere festum diem. Ceterum adeo mihi placet tentare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus, contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi: Hoc est quod timebatur? In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet, et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit sine ullo hoste, vallum iacit, et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt, qui, omnibus mensibus paupertatem imitati, prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicis sent. Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas coenas, et pauperum cellas, et quidquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio lu

1

dit. Grabatus ille verus sit, et sagum, et panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus: ut non lusus sit, sed experimentum. Tunc, mihi crede, Lucili, exsultabis, dipondio satur; et intelliges ad securitatem non opus esse Fortuna: hoc enim, quod necessitati sat est, debet [ etiam ] irata. Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris: facies enim quod multa millia servorum, multa millia pauperum faciunt. Illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper, quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum! et, ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris! Securius divites erimus, si scierimus quam non sit grave pauperes esse. Certos habebat dies ille magister voluptatis EPICURUS, quibus maligne famem exstingueret, visurus an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset, et an dignum, quod quis magno labore pensaret: hoc certe in his Epistolis ait, quas scripsit, Charino magistratu, ad Polyaenum. Et quidem gloriatur, non toto asse pasci: Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto. Hoc tu in victu saturitatem putas esse? et voluptas est! voluptas autem non illa levis et fugax, et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta, aut frustum hordeacei panis; sed summa voluptas est, posse capere etiam ex his volu. ptatem, et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit. Liberiora sunt alimen

ta carceris; sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit. Quanta est animi magnitudo, ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! hoc est praeoccupare tela Fortunae. In cipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem; et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus, minimoque te facias familiarem: incipe cum paupertate habere commercium!

Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum finge Deo!

Nemo alius est Deo dignus, quam qui opes con⚫ temsit. Quarum possessionem tibi non interdico; sed efficere volo, ut illas intrepide possideas: quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi; si illas tamquam exituras semper adspexeris.

Sed iam incipiamus epistolam complicare. · „Prius, inquis, redde quod debes." Delegabo te ad EPICURUM: ab illo fiet numeratio. Inmodica ira gignit insaniam. Hoc quam verum sit, necesse est scias, quum habueris et servum et inimicum. In omnes personas hic exardescit adfectus; tam ex amore nascitur, quam ex odio; non minus inter seria, quam inter lusus et iocos. Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat: nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida, et corripi facilia, scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exi

tus, furor est: et ideo ira vitanda est, non moderationis causa, sed sanitatis. Vale.

EPISTOLA XIX.

Omittendas aut abiiciendas occupationes, et otium captandum: sed otium, non latebras, Monet ab aula et splendore abire: quae tu multus et fluctus suos habent. Clausula ab eodem magistro : Vide quibuscum mensâ communices.

SENECA Lucilio suo Salutem.

ExSULTO quotiens epistolas tuas accipio: in

plent enim me bona spe; et iam non promittunt , de te, sed spondent. Ita fac! oro atque obsecro: quid enim habeo melius, quod amicum rogem, quam quod pro ipso rogaturus sum? si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus in senectute vasa conligere. Numquid invidiosum est? in freto viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes, nec abscondere. Numquam enim usque eo te abigam, generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim: id age, ut otium tuum non emineat, sed adpareat. Deinde videbunt de isto quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere. Tibi liberum non est: in medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae : iam notitia te invasit : ut in extrema mergaris, ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt. Tenebras habere non potes: sequetur, quocumque fuge

ris, multum pristinae lucis. Quietem potes vindicare, sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes? quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te! Amicos? olim amicitia petebatur, nunc praeda! Mutabunt testamenta destituti senes; migrabit ad aliud limen salutator: non potest parvo res magna constare. Aestima utrum te relinquere, an aliquid ex tuis malis. Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quidquid ab istis promittitur: maiora deinde officia te excipient, et ex aliis alia. Quis exitus erit? quid exspectas donec desinas? Habere, quod cupias? Numquam erit tempus. Qualem dicimus esse seriem causarum, ex quibus nectitur fatum, talem et cupiditatum : altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam, quae numquam tibi miseriarum terminum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam: semel illam incidi, quam semper premi, satius est. Si te ad privata retuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis, ex inopia saturitatem, an in copia famem? Et avida felicitas est, et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.,, Quomodo, inquis, exibo?" Utcumque! Cogita, quam multa temere pro pecunia,

« 前へ次へ »