ページの画像
PDF
ePub

tandum, nisi quum apte potuerit tempestiveque tentari: sed. quum illud tempus captatum diu venerit. exsiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat, et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus, nec cessemus in tempore. Puto, nunc et Stoicam sententiam quaeris. Non est quod quisquam temeritatis illos apud te infamet : cautiores, quam fortiores, sunt. Exspectas forsitan, ut tibi haec dicantur: Turpe est cedere oneri: luctare cum officio quod semel recepisti! Non est vir fortis et strenuus, qui laborem fugit ; nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate. - Dicentur tibi ista: si operae pretium habebit perseverantia: si nihil indignum bano viro faciendum patiendumve erit: alioquin sordido se et contumelioso labore non conteret, nec in negotiis negotii causa erit. Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut, ambitiosis rebus implicitus, earum semper aestus ferat. Sed quum viderit brevia, in quibus volutatur, incerta, ancipitia; referet pedem, nec vertet terga, sed sensim recedet in tutum. Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contemseris. Illa sunt, quae nos morantur et detinent. - Quid ergo? tam magnas spes relinquam? ab ipsa messe discedam ? nudum erit latus? incomitata lectica? atrium vacuum?- Ab his ergo inviti homines recedunt; et mercedem miseriarum amant, ipsas exsecrantur. Sic de ambitione, quomodo de amica, queruntur: id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant. Excute istos,

qui, quae cupiere, deplorant, et de earum rerum loquuntur fuga, quibus carere non possunt: videbis voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre ferre ipsos et misere loquuntur. Ita est, Lucili, paucos servitus, plures servitutem tenent. Sed, si deponere illam in animo est, et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat: quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit? Omnes Zenones et Chrysippi moderata et honesta [et vera ] suadebunt. Sed, si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum, et quam magna pecunia instruas otium; numquam exitum invenies. Nemo cum sarcinis enatat. Emerge ad meliorem vitam, propitiis Diis! sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data

sunt.

Iam inprimebam epistolae signum: resolvenda est, ut cum solenni ad te munusculo veniat, et aliquam magnificam vocem ferat secum : et occurrit mihi, ecce, nescio utrum verior, an eloquentior - cuius? inquis - EPICURI: (adhuc enim alienas sarcinas adorno:) Nemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit. Quemcumque vis occupa, adolescentem, senem, medium; invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae. Nemo quidquam habet facti: in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista voce de

lectat, quam quod exprobratur senibus infantia: Nemo, inquit, aliter, quam quomodo natus est, exit e vita. Falsum est! peiores morimur, quam nascimur. Nostrum istud, non naturae, vitium est. Illa de nobis conqueri debet, et dicere: Quid hoc est? sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia, ceterisque pestibus: quales intrastis, exite! Percepit sapientiam, si quis tam securus moritur, quam nascitur. Nunc vero trepidamus, quum periculum accessit; non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius, quam in ipso limine securitatis esse sollicitum? Causa autem haec est: quod inanes omnium bonorum sumus, vitae desiderio laboramus. Non enim apud nos pars eius ulla subsedit; transmissa est, et effluxit. Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat; quum omnibus possit contingere, ut bene vivant; ut diu, nulli. Vale.

EPISTOLA XXIIL

Monet verum gaudium quaerere. Quod illud? severum, et ex vero Bono natum. Reliqua fallacia et fugacia sunt, hoc solidum, et firmum: quia in solido situm, et animo, optima nostri parte. Uno verbo, positum est in Conscientia. Epicuri deinde dictum : Turpe et molestum, vitam semper inchoare. Et inconstantes da

mnantur.

SENECA Lucilio suo Salutem.

PUTAS me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiems egerit, quae et remissa fuit, et brevis; quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus; et alias ineptias verba quaerentium. Ego

vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem ? Huius fundamentum quod sit, quaeris? Ne gaudeas vanis! Fundamentum hoc esse dixi: culmen est. Ad summum pervenit, qui scit quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit. Sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint. Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere! Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita submoveo; qui spes, dulcissima oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra! nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci; nascitur, si modo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontem remittunt, leves sunt: nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet. Animus debet esse alacer et fidens, et super omnia erectus. Mihi crede, res severa est verum gaudium! An tu existimas quemquam soluto vultu, et, ut isti delicati loquuntur, hilari oculo mortem contemnere? paupertati domum aperire? voluptates tenere sub freno? meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo: numquam deficiet, quum semel, unde unde petatur, inveneris. Levium metallorum fructus in summo est: illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena, adsidue plenius responsura fodienti. Haec, qui

[ocr errors]

bus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem ; et, quodcumque invectitium gaudium est, fundamento caret; hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est, et quod plus pateat introrsus. Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest te praestare felicem! disiice et conculca ista quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio! ad verum bonum specta, et de tuo gaude! - Quid est autem hoc, de tuo? Te ipso, et tui optima parte. Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede, quam magnam: vanas subgerit voluptates, breves, poenitendas, ac, nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti est voluptas, ad dolorem vergit, nisi modum teneat; modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris. Veri boni aviditas, tuta est. Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam. Ex bona conscientia ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemtu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam. Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transsiliunt, aut ne transsiliunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quidquam certum mansurumve possunt, suspensi et vagi? Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant: ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur. Ex quibus alia lenior unda detinuit, ac mollius vexit; alia vehementior rapuit; alia proxi

« 前へ次へ »