ページの画像
PDF
ePub

DAMCETAS.

Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus,) Depono: tu dic mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, cælatum divini
opus Alcimedontis;

Lenta quibus torno facili superaddita vitis

Diffusos edera vestit pallente corymbos.

In medio duo signa: Conon, et...quis fuit alter?... Descripsit radio totum qui gentibus orbem,

Tempora quæ messor, quæ curvus arator, haberet, Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DAMCETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit, sylvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes,

MENALCAS.

Numquam hodie effugies: veniam quocumque vocaris,

Audiat hæc tantum vel qui venit: ecce Palæmon.
Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

DAMOTAS.

Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla;
Nec quemquam fugio. Tantum, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON.

Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba ;
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camœnæ.

DAMCETAS.

Ab Jove principium, Musæ; Jovis omnia plena;
Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

MENALCAS.

Et me Phoebus amat: Phœbo sua semper apud me
Munera sunt; lauri, et suave rubens hyacinthus,

DAMŒTAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella;

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMETAS.

Parta meæ Veneri sunt munera; namque notavi

Ipse locum aeriæ quo congessere palumbes.

[ocr errors][graphic]

!

MENALCAS.

Quod potui, puero, sylvestri ex arbore lecta,
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAMCETAS.

O quoties, et quæ, nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures.

MENALCAS.

Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

DAMCETAS.

Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iola:
Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et longum, formose, vale, vale, inquit, Iola.

DAMCETAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMCETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet;
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi;
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAMCETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MENALCAS.

Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripæ
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMCETAS.

Tityre, pascentes a flumine reice capellas;
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite oves, pueri: si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMCETAS.

Heu! heu! quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certe neque amor causa est; vix ossibus hærent:
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. -

DAMCETAS.

Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,

Tres pateat cœli spatium non amplius ulnas.

[ocr errors][ocr errors]

MENALCAS.

Dic quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PALEMON.

Non nostrum inter vos tantas componere lites: Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores Aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

SICELIDES Musæ, paulo majora canamus;
Non omnes arbusta juvant humilesque myrice:
Si canimus sylvas, sylvæ sint consule dignæ.

Ultima Cumai venit jam carminis ætas;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo:
Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.

Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.

Teque adeo decus học ævi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses:

« 前へ次へ »