ページの画像
PDF
ePub

ECLOGA VII.

MELIBUS.

MELIBUS, CORYDON, THYRSIS.

MELIBUS.

FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis;
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas;
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo;
Et cantare pares, et respondere parati.

Hic mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat: atque ego Daphnin
Adspicio. Ille ubi me contra videt: Ocius, inquit,
Huc ades, o Melibœe; caper tibi salvus, et hædi:
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra:
Huc ipsi potum venient per prata juvenċi;
Hîc viridis tenera prætexit arundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam,

Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum:
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[graphic][graphic]

!

Cœpere; alternos Musæ meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

CORYDON.

Nymphiæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phobi
Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
Hîc arguta sacra pendebit fistula pinu.

THYRSIS.

Pastores, edera crescentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro:
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

CORYDON.

Sætosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi:
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THYRSIS.

Sinum lactis et hæc te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

CORYDON.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, edera formosior alba,

Quum primum pasti repetent præsepia tauri,

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

THYRSIS.

Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga,

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum, pasti, si quis pudor, ite, juvenci.

CORYDON.

Muscosi fontes, et somno mollior herba,

Et

quæ vos rara viridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite: jam venit æstas Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.

THYRSIS.

Hic focus, et tædæ pingues; hic plurimus ignis
Semper, et assidua postes fuligine nigri;

Hic tantum Boreæ curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

CORYDON.

Stant et juniperi, et castanea hirsute;

Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma;
Omnia nunc rident: at, si formosus Alexis

Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

THYRSIS.

Aret ager, vitio moriens sitit aeris herba,
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit,
Juppiter et læto descendet plurimus imbri.

[graphic]

CORYDON.

Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho,
Formosæ myrtus Veneri, sua laurea Phœbo:
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phœbi.

THYRSIS.

Fraxinus in sylvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis;
Sæpius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in sylvis cedat tibi, pinus in hortis.

MELIBUS.

Hæc memini, et victum frustra contendere Thyrsin.
Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

ECLOGA VIII.

PHARMACEUTRIA.

DAMON, ALPHESIBUS.

PASTORUM musam Damonis et Alphesiboi,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quorum stupefactæ carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus;
Damonis musam dicemus et Alphesiboi.

[ocr errors][merged small]

Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi, Sive oram Illyrici legis æquoris; en erit umquam Ille dies, mihi quum liceat tua dicere facta? En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? A te principium; tibi desinet: accipe jussis Carmina cœpta tuis, atque hanc sine tempora circum Inter victrices ederam tibi serpere lauros.

Frigida vix cœlo noctis decesserat umbra, Quum ros in tenera pecori gratissimus herba, Incumbens tereti Damon sic cœpit olivæ:

Nascere, præque diem veniens age, Lucifer, almum; Conjugis indigno Nisa deceptus amore

Dum queror, et divos (quamquam nil testibus illis
Profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Mænalus argutumque nemus pinosque loquentes Semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertes. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Mopso Nisa datur! quid non speremus amantes? Jungentur jam gryphes equis, ævoque sequenti Cum canibus timidi venient ad pocula damæ. Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor:

Sparge, marite, nuces; tibi deserit Hesperus Etam: Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

1

[ocr errors]
« 前へ次へ »