ページの画像
PDF
ePub

MCERIS.

Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.

"Huc ades, o Galatea: quis est nam ludus in undis? "Hic ver purpureum; varios hîc flumina circum "Fundit humus flores; hic candida populus antro Imminet, et lentæ texunt umbracula vites. "Huc ades: insani feriant sine littora fluctus."

[ocr errors]

LYCIDAS.

Quid, quæ te pura solum sub nocte canentem
Audieram? Numeros memini, si verba tenerem.

MERIS.

Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? "Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum; "Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo "Duceret apricis in collibus uva colorem.

[ocr errors]

Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes. Omnia fert ætas, animum quoque. Sæpe ego longos Cantando puerum memini me condere soles: Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Morim Jam fugit ipsa: lupi Morim videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi sæpe Menalcas.

LYCIDAS.

Causando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet æquor, et omnes

(Adspice) ventosi ceciderunt murmuris auræ:

4

Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hic ubi densas
Agricolæ stringunt frondes, hîc, Mori, canamus;
Hic hædos depone: tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat ante veremur,
Cantantes licet usque (minus via lædat) eamus :
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MORIS.

Desine plura, puer; et quod nunc instat agamus.
Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem :
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam!
Incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia sylvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

1

i

Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricæ;
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Mænalus et gelidi fleverunt saxa Lycæi.
Stant et oves circum; nostri nec pœnitet illas:
Nec te poeniteat pecoris, divine poeta;
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio; tardi venere bubulci;

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas:

Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo:
Galle, quid insanis? inquit: tua cura Lycoris
Perque nives alium perque horrida castra secuta est.
Venit et agresti capitis Sylvanus honore,
Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan, deus Arcadiæ, venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem:
Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat:
Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ.

Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus hæc vestris: soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!

!

!

Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,

Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra),
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret:
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hîc mollia prata, Lycori;
Hic nemus: hîc ipso tecum consumerer ævo.

Nunc insanus amor duri te Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes:
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni

Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant!
Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in sylvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illæ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus:
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula: tamquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Jam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis

Ipsa placent; ipsæ, rursum concedite, sylvæ:
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ;
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poetam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides: vos hæc facietis maxima Gallo;
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.

Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

[ocr errors]
« 前へ次へ »