Maximus agricolis pelagoque parabitur imber: Glauco et Panopeæ et Inoo Melicertæ. Sol quoque, et exoriens, et quum se condet in undas, Signa dabit: solem certissima signa sequuntur, Et quæ mane refert, et quæ surgentibus astris. Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum Conditus in nubem, medioque refugerit orbe, Suspecti tibi sint imbres: namque urget ab alto Arboribusque satisque Notus pecorique sinister. Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese Diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile; Heu! male tum mites defendet pampinus uvas, Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. Hoc etiam, emenso quum jam decedet olympo, Profuerit meminisse magis; nam sæpe videmus Ipsius in vultu varios errare colores: Cæruleus pluviam denuntiat, igneus euros. Omnia tunc pariter vento nimbisque videbis Fervere: non illa quisquam me nocte per altum Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes; Et mæstum illacrymat templis ebur, æraque sudant: Proluit insano contorquens vertice sylvas Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes Ergo inter sese paribus concurrere telis Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes, Di patrii indigetes, et Romule, Vestaque mater Jampridem nobis cœli te regia, Cæsar, Invidet, atque hominum queritur curare triumphos: Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem: Tam multæ scelerum facies: non ullus aratro LIBER II. HACTENUS arvorum cultus et sidera cœli: Huc, pater o Lenæe; tuis hîc omnia plena PRINCIPIO, arboribus varia est natura creandis : Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ Sponte sua veniunt, camposque et flumina late Curva tenent; ut molle siler, lentæque genestæ, Populus, et glauca canentia fronde salicta: Pars autem posito surgunt de semine; ut altæ Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet Æsculus, atque habitæ Graiis oracula quercus: Pullulat ab radice aliis densissima sylva; Ut cerasis, ulmisque; etiam Parnassia laurus Parva sub ingenti matris se subjicit umbra. Hos natura modos primum dedit; his genus omne Sylvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt alii quos ipse via sibi reperit usus. Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum 1 1 |