Bucolica, Aeneis, Georgica: The Greater Poems of Virgil, 第 1 巻

前表紙
Ginn & Company, 1886
 

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

vii ページ - Hos ego versiculos feci, tulit alter honores : Sic vos non vobis nidificatis aves; Sic vos non vobis vellera fertis oves ; Sic vos non vobis mellificatis apes; Sic vos non vobis fertis aratra boves.
181 ページ - Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
39 ページ - Talia jactanti stridens aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi : tum prora avertit, et undis Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
125 ページ - Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi: „Felix, heu nimium felix, si litora tantum „Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae ! " Dixit et, os impressa toro, „Moriemur inultae; „Sed moriamur ! " ait : „sic, sic iuvat ire sub umbras.
125 ページ - Urbem praeclaram statui ; mea moenia vidi ; 655 ulta virum, poenas inimico a fratre recepi ; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae ! ' Dixit, et os impressa toro, ' Moriemur inultae, sed moriamur ' ait. ' Sic, sic iuvat ire sub umbras. 660 Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.
124 ページ - ... at bello audacis populi vexatus et armis, 615 finibus extorris, complexu avulsus luli auxilium imploret videatque indigna suorum funera ; nee, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.
159 ページ - Talibus orabat dictis arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates: 'sate sanguine divum, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno : noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
58 ページ - Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis, Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles. Immo age, et a prima die, hospes, origine nobis Insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum, Erroresque tuos ; nam te jam septima portat 755 Omnibus errantem terris et fluctibus aestas.
89 ページ - Mutandae sedes : non haec tibi litora suasit Delius aut Cretae iussit considere Apollo. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae, Oenotri coluere viri, nunc fama minores 165 Italiam dixisse ducis de nomine gentem : Hae nobis propriae sedes ; hinc Dardanus ortus lasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
121 ページ - Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant Aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, Cum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres, 525 Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis Rura tenent, somno positae sub nocte silenti Lenibant curas, et corda oblita laborum.

書誌情報