Vergil's Gedichte. Erklaert von Th. Ladewig...

前表紙
Weidmann, 1860

この書籍内から

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

248 ページ - Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crinis incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem 810 fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum.
57 ページ - Saepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ; Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
27 ページ - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa...
23 ページ - His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat, 375 tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem: ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena 380 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae.
211 ページ - Tartara et insano iuvat indulgere labori, 135 accipe quae peragenda prius. Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, lunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, 140 auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
24 ページ - Fortunate senex, hie, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum ! hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti 55 saepe levi somnum suadebit inire susurro ', hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ; nee tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nee gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
239 ページ - Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: 'disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet; tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector...
21 ページ - Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui musam meditaris avena: nos patriae finis et dulcia linquimus arva, nos patriam fugimus: tu Tityre lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
228 ページ - Troi'us heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est : 455 ' Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
83 ページ - Stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. Atque hie auratis volitans argenteus anser 655 Porticibus Gallos in limine adesse canebat; Galli per dumos aderant, arcemque tenebant, Defensi tenebris et dono noctis opacae...

書誌情報