ページの画像
PDF
ePub

35

Cum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno
Verticibus rapidis et multa flavus arena

In mare prorumpit; variae circumque supraque
Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo;
Maius opus moveo.

Rex arva Latinus et urbes

Iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus: Fauno Picus pater: isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic fato divom prolesque virilis

50

Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.

[blocks in formation]

Adiungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos,
Quam pater inventam, primas cum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu)

60

45

40

39

AENEIDOS LIB. VII.

Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, 'Externum cernimus,' inquit,
‘Adventare virum, et partes petere agmen easdem
'Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.'
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem,

Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri :
Namque fore inlustrem fama fatisque canebant
Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta

Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Cum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Conloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque iacebat
Velleribus subita ex alto vox reddita luco est:
'Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
'O mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
'Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
'Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
'Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
'Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus :
Sed circum late volitans iam Fama per urbes

:

75

80

85

90

95

100

Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher Iulus
Corpora sub ramis deponunt arboris altae,
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subiciunt epulis (sic Iuppiter ille monebat)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris:
'Heus etiam mensas consumimus' inquit Iulus,
Nec plura adludens. Ea vox audita laborum

Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
Continuo, 'Salve fatis mihi debita tellus,

'Vosque,' ait, 'o fidi Troiae salvete Penates.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

'Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque '(Nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit :

6.66

Cum te, nate, fames ignota ad litora vectum

"Accisis coget dapibus consumere mensas,

"Tum sperare domos defessus ibique memento

"Prima locare manu molirique aggere tecta."

'Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat, 'Exitiis positura modum.

"Quare agite, et primo laeti cum lumine solis,

125

130

135

Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, 'Vestigemus, et a portu diversa petamus. 'Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate 'Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.' Sic deinde effatus frondenti tempora ramo Implicat, et Geniumque loci primamque deorum Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur Flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem Invocat, et duplices caeloque Ereboque parentes. Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,

140

AENEIDOS LIB. VII.

Advenisse diem, quo debita moenia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras laeti statuunt, et vina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras
Orta dies, urbem et fines et litora gentis

[blocks in formation]

Diversi explorant; haec fontis stagna Numici,

150

Hunc Thybrim fluvium, hic fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad moenia regis
Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes,

Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris.
Haud mora: festinant iussi, rapidisque feruntur
Passibus. Ipse humili designat moenia fossa,
Moliturque locum; primasque in litore sedes,
Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit.
Iamque iter emensi turres ac tecta Latinorum
Ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
Exercentur equis, domitantque in pulvere currus,
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:
Cum praevectus equo longaevi regis ad aures
Nuntius ingentes ignota in veste reportat
Advenisse viros. Ille intra tecta vocari
Imperat, et solio medius consedit avito.

155

160

165

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis, 170
Urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
Horrendum silvis et religione parentum.

Hic sceptra accipere et primos attollere fasces

Regibus omen erat; hoc illis curia templum,
Hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso
Perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
Antiqua e cedro, Italusque, paterque Sabinus
Vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Ianique bifrontis imago,
Vestibulo adstabant, aliique ab origine reges,
Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
Multaque praeterea sacris in postibus arma,
Captivi pendent currus, curvaeque secures,

175

180

Et cristae capitum, et portarum ingentia claustra,
Spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
Succinctus trabea, laevaque ancile gerebat

Picus, equum domitor: quem capta cupidine coniunx
Aurea percussum virga versumque venenis
Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo divom patriaque Latinus
Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit ;
Atque haec ingressis placido prior edidit ore:

[ocr errors]
[ocr errors]

185

190

'Dicite, Dardanidae, (neque enim nescimus et urbem, 195 'Et genus, auditique advertitis aequore cursum,)

Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentes

Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?

Sive errore viae seu tempestatibus acti

"(Qualia multa mari nautae patiuntur in alto)
'Fluminis intrastis ripas, portuque sedetis:
'Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos
'Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
'Sponte sua veterisque dei se more tenentem.

200

Atque equidem memini (fama est obscurior annis) 205 'Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris 'Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes, 'Threïciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. 'Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 'Aurea nunc solio stellantis regia caeli 'Accipit, et numerum divorum altaribus auget.'

Dixerat; et dicta Ilioneus sic voce secutus: 'Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos 'Atra subegit hiemps vestris succedere terris, 'Nec sidus regione viae litusve fefellit: 'Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem 'Adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam 'Extremo veniens Sol adspiciebat Olympo. 'Ab Iove principium generis; Iove Dardana pubes 'Gaudet avo; rex ipse Iovis de gente suprema 'Troius Aeneas tua nos ad limina misit.

'Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis

6

Tempestas ierit campos, quibus actus uterque

'Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,

210

215

220

« 前へ次へ »