ページの画像
PDF
ePub

Ardet inexcitá Ausonia atque immobilis ante.
Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
Pulverulentus equis furit: omnes arma requirunt.
Pars leves clipeos et spicula lucida tergunt
Arvina pingui, subiguntque in cote secures;
Signaque ferre iuvat, sonitusque audire tubarum.
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum,
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas
Umbonum crates; alii thoracas aënos,
Aut leves ocreas lento ducunt argento.

Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes
Ad iuga cogit equos; clipeumque auroque trilicem
Loricam induitur, fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusquè movete,
Qui bello exciti reges, quae quemque secutae
Complerint campos acies, quibus Itala iam tum
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemptor divom Mezentius, agminaque armat.
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
Ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
Mille viros; dignus, patriis qui laetior esset
Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

625

630

635

640

645

650

Post hos insignem palma per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clipeoque insigne paternum

655

Centum angues, cinctamque gerit serpentibus Hydram;
Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
Furtivum partu sub luminis edidit oras,

665

Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor

Geryone extincto Tirynthius attigit arva,

Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
Pila manu saevosque gerunt in bella dolones,
Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
Terribili inpexum saeta, cum dentibus albis
Indutus capiti, sic regia tecta subibat,
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
Et primam ante aciem densa inter tela feruntur ;
Ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto

665

670

680

Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem 675
Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
Inventumque focis omnis quem credidit aetas,
Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis;
Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae
Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt; quos dives Anagnia pascit,
Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma
Nec clipei currusve sonant. Pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat
Bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri
Instituere pedis; crudus tegit altera pero.

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
Iam pridem resides populos desuetaque bello
Agmina in arma vocat subito, ferrumque retractat.
Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos,
Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Ibant aequati numero, regemque canebant,
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,
Cum sese e pastu referunt, et longa canoros
Dant per colla modos: sonat amnis et Asia longe
Pulsa palus.

685

690

695

700

Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
Misceri putet: aëriam sed gurgite ab alto
Urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.

Ecce, Sabinorum prisco de sanguine magnum
Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,
Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae:
Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
Qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae ;
Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit
Nursia, et Hortinae classes populique Latini,
Quosque secans infaustum interluit Allia nomen :
Quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus,
Saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
Vel cum sole novo densae torrentur aristae,
Aut Hermi campo, aut Lyciae flaventibus arvis.
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
Curru iungit Halesus equos, Turnoque feroces
Mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
Aequora; quique Cales linquunt, amnisque vadosi
Accola Volturni, pariterque Saticulus asper,
Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
Tela; sed haec lento mos est aptare flagello.
Laevas caetra tegit; falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,

705

710

715

720

725

730

735

Iam senior; patriis sed non et filius arvis
Contentus late iam tum dicione premebat

Sarrastes populos et quae rigat aequora Sarnus,

Quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae,
Et quos maliferae despectant moenia Abellae,
Teutonico ritu soliti torquere cateias:

Tegmina quis capitum raptus de subere cortex,

740

Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae,
Ufens, insignem fama et felicibus armis:
Horrida praecipue cui gens, adsuetaque multo
Venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
Armati terram exercent, semperque recentes
Convectare iuvat praedas et vivere rapto.

Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comptus oliva,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
Mulcebatque iras, et morsus arte levabat.
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
Evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
Somniferi, et Marsis quaesitae montibus herbae.
Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda,
Te liquidi flevere lacus.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
Eductum Egeriae lucis, humentia circum
Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.

745

750

755

760

766

Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae
Occiderit, patriasque explerit sanguine poenas
Turbatis distractus equis, ad sidera rursus
Aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris 770
Mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
Ipse repertorem medicinae talis et artis

Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
Sedibus, et nymphae Egeriae nemorique relegat,
Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum
Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
Cornipedes arcentur equi, quod litore currum
Et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
Filius ardentes haud setius aequore campi
Exercebat equos, curruque in bella ruebat.

775

780

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est:
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram
Sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes;
Tam magis illa fremens, et tristibus effera flammis,
Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
At levem clipeum sublatis cornibus Io

Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,
Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
Insequitur nimbus peditum, clipeataque totis
Agmina densentur campis, Argivaque pubes
Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani,
Et Sacranae acies et picti scuta Labici:
Qui saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici
Litus arant, Rutulosque exercent vomere colles,
Circaeumque iugum; quis Iupiter Anxurus arvis
Praesidet, et viridi gaudens Feronia luco;
Qua Saturae iacet atra palus, gelidusque per imas
Quaerit iter valles atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum et florentes aere catervas,
Bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
Femineas adsueta manus, sed proelia virgo
Dura pati, cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas;
Vel mare per medium, fluctu suspensa tumenti,
Ferret iter, celeres neque tingueret aequore plantas.
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
Turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
Attonitis inhians animis, ut regius ostro
Velet honos leves humeros, ut fibula crinem
Auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
Et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« 前へ次へ »