Ardet inexcitá Ausonia atque immobilis ante. Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis Pulverulentus equis furit: omnes arma requirunt. Pars leves clipeos et spicula lucida tergunt Arvina pingui, subiguntque in cote secures; Signaque ferre iuvat, sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas Umbonum crates; alii thoracas aënos, Aut leves ocreas lento ducunt argento.
Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses. Classica iamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes Ad iuga cogit equos; clipeumque auroque trilicem Loricam induitur, fidoque accingitur ense.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Qui bello exciti reges, quae quemque secutae Complerint campos acies, quibus Itala iam tum Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divae, et memorare potestis: Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor divom Mezentius, agminaque armat. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, Ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos Mille viros; dignus, patriis qui laetior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus; clipeoque insigne paternum
Centum angues, cinctamque gerit serpentibus Hydram; Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit oras,
Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone extincto Tirynthius attigit arva,
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones, Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, Terribili inpexum saeta, cum dentibus albis Indutus capiti, sic regia tecta subibat, Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, Et primam ante aciem densa inter tela feruntur; Ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem 675 Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore. Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem Inventumque focis omnis quem credidit aetas, Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis; Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt; quos dives Anagnia pascit, Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma Nec clipei currusve sonant. Pars maxima glandes Liventis plumbi spargit; pars spicula gestat Bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri Instituere pedis; crudus tegit altera pero.
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, Iam pridem resides populos desuetaque bello Agmina in arma vocat subito, ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos, Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva, Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant aequati numero, regemque canebant, Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, Cum sese e pastu referunt, et longa canoros Dant per colla modos: sonat amnis et Asia longe Pulsa palus.
Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto Misceri putet: aëriam sed gurgite ab alto Urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.
Ecce, Sabinorum prisco de sanguine magnum Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae: Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, Qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae ; Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, Quosque secans infaustum interluit Allia nomen : Quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus, Saevus ubi Orion hibernis conditur undis; Vel cum sole novo densae torrentur aristae, Aut Hermi campo, aut Lyciae flaventibus arvis. Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, Curru iungit Halesus equos, Turnoque feroces Mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris, et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
Aequora; quique Cales linquunt, amnisque vadosi Accola Volturni, pariterque Saticulus asper, Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis Tela; sed haec lento mos est aptare flagello. Laevas caetra tegit; falcati comminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, Iam senior; patriis sed non et filius arvis Contentus late iam tum dicione premebat
Sarrastes populos et quae rigat aequora Sarnus,
Quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae, Et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias:
Tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis. Et te montosae misere in proelia Nersae, Ufens, insignem fama et felicibus armis: Horrida praecipue cui gens, adsuetaque multo Venatu nemorum, duris Aequicula glaebis. Armati terram exercent, semperque recentes Convectare iuvat praedas et vivere rapto.
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, Fronde super galeam et felici comptus oliva, Archippi regis missu, fortissimus Umbro, Vipereo generi et graviter spirantibus hydris Spargere qui somnos cantuque manuque solebat, Mulcebatque iras, et morsus arte levabat. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum Evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus Somniferi, et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Anguitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, Eductum Egeriae lucis, humentia circum Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae Occiderit, patriasque explerit sanguine poenas Turbatis distractus equis, ad sidera rursus Aetheria et superas caeli venisse sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris 770 Mortalem infernis ad lumina surgere vitae, Ipse repertorem medicinae talis et artis
Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit Sedibus, et nymphae Egeriae nemorique relegat, Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi, quod litore currum Et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. Filius ardentes haud setius aequore campi Exercebat equos, curruque in bella ruebat.
Ipse inter primos praestanti corpore Turnus Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est: Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes; Tam magis illa fremens, et tristibus effera flammis, Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At levem clipeum sublatis cornibus Io Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos, Argumentum ingens, et custos virginis Argus, Caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum, clipeataque totis Agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani, Et Sacranae acies et picti scuta Labici: Qui saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici Litus arant, Rutulosque exercent vomere colles, Circaeumque iugum; quis Iupiter Anxurus arvis Praesidet, et viridi gaudens Feronia luco; Qua Saturae iacet atra palus, gelidusque per imas Quaerit iter valles atque in mare conditur Ufens.
Hos super advenit Volsca de gente Camilla, Agmen agens equitum et florentes aere catervas, Bellatrix, non illa colo calathisve Minervae Femineas adsueta manus, sed proelia virgo Dura pati, cursuque pedum praevertere ventos. Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas; Vel mare per medium, fluctu suspensa tumenti, Ferret iter, celeres neque tingueret aequore plantas. Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus Turbaque miratur matrum et prospectat euntem, Attonitis inhians animis, ut regius ostro Velet honos leves humeros, ut fibula crinem Auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram Et pastoralem praefixa cuspide myrtum.
« 前へ次へ » |