ページの画像
PDF
ePub

Ima petens: nox Aenean somnusque reliquit.
Surgit, et aetherii spectans orientia Solis
Lumina, rite cavis undam de flumine palmis
Sustinet, ac tales effundit ad aethera voces:
Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
"Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
'Accipite Aenean, et tandem arcete periclis.

'Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
'Fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
'Semper honore meo, semper celebrabere donis,
'Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum:
'Adsis o tantum, et propius tua numina firmes.'
Sic memorat, geminasque legit de classe biremes,
Remigioque aptat; socios simul instruit armis.

70

75

80

Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,

Candida per silvam cum fetu concolor albo

Procubuit viridique in litore conspicitur sus:

Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,

Mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.

85

Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
Leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo.
Labitur uncta vadis abies: mirantur et undae,
Miratur nemus insuetum fulgentia longe
Scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
Arboribus, viridesque secant placido aequore silvas.
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
Cum muros arcemque procul ac rara domorum
Tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
Aequavit, tum res inopes Euandrus habebat.
Ocius advertunt proras, urbique propinquant.

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
Ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
Una omnes iuvenum primi pauperque senatus
Tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ut celsas videre rates, atque inter opacum
Adlabi nemus, et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito cunctique relictis

Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse,

[ocr errors]

Et procul e tumulo: 'Iuvenes, quae causa subegit 'Ignotas temptare vias? quo tenditis ?' inquit,

[ocr errors]

Qui genus? unde domo? pacemne huc fertis, an arma?'

Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta,
Paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
'Quos illi bello profugos egere superbo.
'Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
'Dardaniae venisse duces socia arma rogantes.'
Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:

'Egredere o quicumque es,' ait, 'coramque parentem
'Adloquere, ac nostris succede penatibus hospes :'
Excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
'Optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
'Et vitta comptos voluit praetendere ramos;

115

120

125

'Non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas, 'Quodque ab stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130 'Sed mea me virtus et sancta oracula divom,

'Cognatique patres, tua terris didita fama,

[ocr errors][merged small]

'Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
'Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,
'Advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
'Edidit, aetherios humero qui sustinet orbes.
'Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
'Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
'At Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
'Idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
'Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
'His fretus non legatos neque prima per artem
'Temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
'Obieci caput et supplex ad limina veni.
'Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello

135

140

145

150

'Insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt 'Quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant, Et mare, quod supra, teneant, quodque alluit infra. 'Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello 'Pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis Iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: 'Ut te, fortissime Teucrum, 'Accipio adgnoscoque libens! ut verba parentis 'Et vocem Anchisae magni voltumque recordor! 'Nam memini Hesionae visentem regna sororis 'Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, 'Protinus Arcadiae gelidos invisere fines.

155

160

165

"Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 'Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum 'Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat 'Anchises. Mihi mens iuvenali ardebat amore 'Compellare virum, et dextrae coniungere dextram : 'Accessi, et cupidus Phenei sub moenia duxi. 'Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas 'Discedens chlamydemque auro dedit intertextam, Frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. 'Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra: 'Et lux cum primum terris se crastina reddet,

170

'Auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.

'Interea sacra haec, quando huc venistis amici,

"Annua, quae differre nefas, celebrate faventes

'Nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'

[blocks in formation]

Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus

Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi, Rex Euandrus ait: 'Non haec sollemnia nobis, 'Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

185

[blocks in formation]

"Vana superstitio veterumque ignara deorum
'Inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis

[ocr errors]
[ocr errors]

Servati facimus meritosque novamus honores.

'Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem: 190 'Disiectae procul ut moles desertaque montis

'Stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam.

Hic spelunca fuit, vasto submota recessu,
Semihominis Caci facies quam dira tenebat,
'Solis inaccessam radiis; semperque recenti
'Caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
'Ora virum tristi pendebant pallida tabo.
"Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
'Ore vomens ignes magna se mole ferebat.
'Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
'Auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
'Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
'Alcides aderat, taurosque hac victor agebat
'Ingentes, vallemque boves amnemque tenebant.
'At furiis Caci mens effera, ne quid inausum
'Aut intractatum scelerisve dolive fuisset,

[ocr errors]

'Quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
'Avertit, totidem forma superante iuvencas:
'Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
'Cauda in speluncam tractos versisque viarum
'Indiciis raptos saxo occultabat opaco.
'Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
"Interea, cum iam stabulis saturata moveret
'Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
'Discessu mugire boves, atque omne querellis
'Impleri nemus, et colles clamore relinqui.
'Reddidit una boum vocem vastoque sub antro
'Mugiit et Caci spem custodita fefellit.
'Hic vero Alcidae furiis exarserat atro

'Felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
'Robur, et aetherii cursu petit ardua montis.
"Tum primum nostri Cacum videre timentem
"Turbatumque oculis fugit ilicet ocior Euro
'Speluncamque petit; pedibus timor addidit alas.
'Ut sese inclusit, ruptisque immane catenis
'Deiecit saxum, ferro quod et arte paterna

:

195

200

205

210

215

220

225

'Pendebat, fultosque emuniit obice postes,
Ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque
'Accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
'Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
'Lustrat Aventini montein; ter saxea temptat
'Limina nequiquam; ter fessus valle resedit.
'Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
'Speluncae dorso insurgens, altissima visu,

230

'Dirarum nidis domus opportuna volucrum.

235

'Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem,

'Dexter in adversum nitens concussit, et imis

'Avolsam solvit radicibus; inde repente

'Inpulit: inpulsu quo maximus insonat aether,
'Dissultant ripae, refluitque exterritus amnis.
'At specus et Caci detecta apparuit ingens
'Regia, et umbrosae penitus patuere cavernae :
'Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
'Infernas reseret sedes, et regna recludat
'Pallida, dis invisa, superque immane barathrum
'Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
'Ergo insperata deprensum in luce repente
'Inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
'Desuper Alcides telis premit, omniaque arma
'Advocat, et ramis vastisque molaribus instat.

240

245

250

'Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
'Faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,
'Evomit involvitque domum caligine caeca,

'Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
'Fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
'Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
'Praecipiti iniecit saltu, qua plurimus undam
'Fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
6 Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
'Corripit in nodum complexus, et angit inhaerens
'Elisos oculos et siccum sanguine guttur.
'Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
'Abstractaeque boves abiurataeque rapinae
'Caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
'Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
'Terribiles oculos, voltum, villosaque saetis

255

260

265

« 前へ次へ »