De Deo Platonis

前表紙
Zweesaardt, 1830 - 214 ページ

この書籍内から

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

人気のある引用

80 ページ - ... suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 'principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
49 ページ - Nec vero ille artifex, cum faceret lovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.
54 ページ - Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum 5 unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos : rudis indigestaque moles nee quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
100 ページ - Quid ergo interest inter naturam dei et nostram ? Nostri melior pars animus est ; in illo nulla pars extra animum est.
54 ページ - Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer : nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, humentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
100 ページ - ... dominum et artificem, cui nomen omne convenit; vis illum fatum vocare, non errabis: hic est, ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum...
100 ページ - Vis illum providentiam dicere? recte dices : est enim , cujus consilio huic mundo providetur, ut inconfusus eat, et actus suos explicet. Vis illum naturam vocare? non peccabis : est enim, ex quo nata sunt omnia, cujus spiritu vivimus. Vis illum vocare mundum? non falleris : ipse enim est, totum quod vides, totus suis partibus inditus, et se sustinens vi sua.
48 ページ - Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud quo...
49 ページ - Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tarn pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur.
9 ページ - Ut porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbuerit deorum opinio : — multi de diis prava sentiunt (id enim vitioso more effici solet) ; omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur; nee vero id collocutio hominum aut consensus effecit ; non institutis opinio est confirmata, non legibus ; omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est...

書誌情報