Titi Livii Patavini. Historiarum ab urbe condita libri quinque priores: Ad optimas editiones castigati

前表紙
excudebant Hilliard et Metcalf, 1810 - 293 ページ
 

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

274 ページ - Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt (locos tenuere Libui) considunt. " Post hos Salluvii prope antiquam gentem Laevos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem.
3 ページ - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
79 ページ - ... invidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit.
4 ページ - Troiam amisso quaerebant, 3 venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem primum egressi sunt locum Troia vocatur, pagoque inde Troiano nomen est : gens universa Veneti 4 appellati.
39 ページ - Estisne vos legati oratoresque, missi a populo Collarino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate ? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani ditionem? Dedimus. At ego recipio.
10 ページ - Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat...
280 ページ - ... sedentes viros, praeter ornatum habitumque humano augustiorem, majestate etiam, quam vultus gravitasque oris prae se ferebat, simillimos Diis.
182 ページ - Algidum jussit : sedemus desides domi, mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti, nec cementes ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum. His ego gratiora dictu alia esse scio : sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites : sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis.
133 ページ - Cui rei capitalis dies dicta sit, et de quo futurum ' prope diem judicium, eum indemnatum indicta cansa non ' debere violari.' ' Tribunus supplicium' negat ' sumptu' rum se de indemnato ; servaturum tamen in vinculis esse ' ad judicii diem, ut qui hominem necaverit, de eo supplicii < sumendi copia populo Romano fiat.
43 ページ - Deinde est honos additus. non enim (ut ab Romulo traditum ceteri servaverant Reges) viritim suffragium eadem vi eodemque jure promiscue omnibus -datum est: sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omuis penes primores civitatis esset.

書誌情報