Nennii Historia Britonum, 第 4 巻

前表紙
Sumptibus Societatis, 1838 - 84 ページ
 

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

60 ページ - Est aliud mirabile in regione quse dicitur Buelt. Est ibi cumulus lapidum, et unus lapis superpositus super congestum, cum vestigio canis in eo. Quando venatus est porcum Troynt, impressit Cabal, qui erat canis Arthuri militis, vestigium in lapide, et Arthur postea congregavit congestum lapidum sub lapide in quo erat vestigium canis sui, et vocatur Carn Cabal. Et veniunt homines et tollunt lapidem in manibus suis per spacium diei et noctis, et in crastino die invenitur super congestum suum.
6 ページ - Aetas autem proprie duobus modis dicitur : 5 aut enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus : aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe ; secunda a Noe usque ad Abraham ; tertia ab Abraham usque ad David ; quarta a David usque ad transmigrationem luda in Babyloniam ; quinta io deinde [a transmigratione Babylonis] usque ad adventum Salvatoris in carne ; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur.
48 ページ - Cantorum. tune Arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus Brittonum, sed ipse dux erat bellorum. primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur Glein. secundum et tertium et quartum et quintum super aliud flumen, quod dicitur Dubglas et est in regione Linnuis. sextum bellum super flumen, quod vocatur Bassas.
xxx ページ - Historia Brittonum,'' commonly attributed to Nennius ; from a manuscript lately discovered in the Library of the Vatican Palace, at Rome ; edited in the tenth century, by Mark the Hermit ; with an English version, &c.
8 ページ - Ascanio quod masculum haberet in utero mulier et filius mortis erit, quia occidet patrem suum et matrem suam et erit exosus omnibus hominibus. Sic evenit : in nativitate illius mulier mortua est, et nutritus est filius, et vocatum est nomen ejus Britto.
49 ページ - Undecimum factum est bellum in monte qui dicitur Agned. Duodecimum fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta viri de uno impetu Arthur ; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis victor existit.
56 ページ - ... ambitur ex latere et lapide facto, et in eo vadunt homines 'per omne tempus ad lavandum, et unicuique sicut placuerit illi lavachrum sic fiat sibi secundum voluntatem suam; si voluerit lavachrum frigidum, erit, si calidum, calidum erit.
48 ページ - Octavum fuit bellum in castello Guinnion, in quo Arthur portavit imaginem sanctae Mariae perpetuae virginis super humeros suos et pagani versi sunt in fugam in illo die...
24 ページ - Germania expulsa; 5 in exilio, in quibus erant Hors et Hengist, qui et ipsi fratres erant, filii...

書誌情報