ページの画像
PDF

Auguriis agimur Divum, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ ;
Incerti quo fata ferant, ubi sistere detur;
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas;
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat:
Littora cum patriæ lacrymans portusque relinquo
Et campos, ubi Troja fuit. Feror exul in altum
Cum sociis, natoque, Penatibus et magnis Dis.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis,

10

camus naves prope ipsam Antandrum et prope montes Ida Phrygiæ : dubii, quem in lacun fata nos mittant, ubi permittatur manere : et colligimus socios. Vix prima estas inceperat : et jam pater Anchises imperabat nos dirigere vela, quo fata vellent. Tunc lugens desero littora patriæ, et portus, et arva, ubi Troja sita fuit. Abeo erul per mare, cum sociis, et nato cum Penatibus, et magnis Diis. Terra Martia spatiosis agris longe habitatur, quam Thraces colunt, subjecta olim bellicoso

ó, classimque Sprot. classesque pr. Rottend. pro var. lect.-6. et abest nonnallis ap. Heins. et Pier.-7. ferent duo Heins.--8. Ut prima Hamb. pr. inceperit Medic, a pr. m.-9. At p. duo Burm. Et pro cum in Montalb. ex interpr. Ut p. conj. Heins., sed et exquisite apud poëtas pro ut cum; etsi polim præstare, quod Servius ait, velocitatem inesse. dare ventis cela duo Hamb. pro var, leet. et ed. Ven., quæ sane communis poëtarum ratio, sed propter hoc ipsum suspecta ; etsi non diffitendum, fatis, in quo optimi Codd. consentiunt, etiam fragm. Vatic., propter ambiguitatem, sitne tertius an sex. fus casus, minus commodum h. 1. videri. Est utique casus sextus, fatis, fatali necessitate: et hanc inprimis Anchises norat et monebat. v. Exc. XVII. sub fin. ad lib. 11.-10. cum Heins. e Medic. aliisque; vulgo tum. Liberior sic erat orationis cursus.-jubebat. Littora tum p.-relinquo. duo dum.--12. gnatoque

NOTE 5 Auguriis] Hectoris admonitu, Creusæ simulacro ; vel illud Crensæ En.. II. 295. flamma, quæ verticem vaticinium ex iis est locis, quos VirAscanij lambebat, 681. cursu stellæ gilias emendare debuisset. cadentis, et lævo fulmine, 694. ser- 8 Æstas) Nam Troja sub finem pone ultimo Creusæ, 781.

veris capta est, ut diximus Æn. II. 6 Antandro] Antandros, urbs est 340. Et in ædificanda viginti navi. Phrygiæ Minoris, nunc S. Dimitri: um classe aliquantum sane temporis ad sinom Adramittenum, et littus Æ- abiit. gæi Maris : sub radices Idæ, ubi 12 Penatibus et magnis Dis] Magni copia erat arborum ad pavalem struc- sunt, Jupiter, Juno, Mars, &c. comturam, et latebrosi sinus procul a munes Dii: Penates, domestici, nec conspectu Græcorum. De Ida monte, nominati, Æn. 11.717. Æn. II. 801.

13 Procul] Thracia tamen a Troade 7 Incerti quo fata ferant] Tamen non distinguitur nisi angustissimis Creusa monuerat, Æn. 11.781. in Hes- faucibus Hellesponti, les Dardanelles. peria ad ripas Tybris sedes esse futu. Igitur procul, non est longe dissita; ras. Ergo, vel non credidit inani sed quæ longe lateque colitur, latissima Delph, et Var. Clas. Virg.

2 N

[ocr errors][merged small]

Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo;
Hospitium antiquum Trojæ, sociique Penates,
Dum fortuna fuit. Feror huc, et littore curvo
Mônia prima loco, fatis ingressus iniquis ;
Æneadasque meo nomen de nomine fingo.

Sacra Dionææ matri Divisque ferebam
Auspicibus coeptorum operum ; superoque nitentem
Cælicolum regi mactabam in littore taurum.

Lycurgo: vetus hospitium Trojanorum, et cujus Dii erant conjuncti nostris, dum felices fuimus. Illuc narigo, et in sinuoso littore statuo primos muros, appulsus fatis adversis: et nomen civibus facio, Æneadas, de meo nomine. Offerebam sacrificia matri Veneri, et Diis auctoribus operis inchoati; et immolabam in littore

scribunt multi, cum magnisque P. et Dis Menag. pr.–14. erant sec. Moret..et Medic, a m. pr. Ligurco, Lygurgo, et Ligurgo passim in codd. scribitur.

16. Cum Leid, un. et in littore Franc. corvo, curro, duo Burm.-18. Æneudes Medic. a m. pr. gentes de n, Montalb. pro var, lect. v. ad 1 Ge. 122. Est

rovuos. cunctos tert. Rottend.—19. Ab h. v. nova narratio. Itaque interpunxi.-20. auspiciis Wittian. auspiciisque Vratisl. superumque Parrhas. in

NOTÆ enim est Thracia. Macortia dicta, acceperit Albam :' et Horat. Od. 1. quia Mars in ea natus est. Ecl. vi. 11. 6. 11. regnata Laconi Rura Pha. 30. et ix. 12.

lanto.' 14 Thraces arant] Relativum quam 15 Sociique Penates] Nam Poly. suppressit more suo: sic Æn. 1. 16. mnestor, Thraciæ rex conjugem habu,

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere co. erat Ilionen, filiam Priami. De Pe. loni.' Thracia, ampla Enropæ regio natibus, Æn, 11. 717. olim duas in partes divisa, in Thra- 18 Æneadas] Urbem vocat Mela 1. ciam cis Rhodopen, et trans Rhodo- II. 2. Enos: inter ostia Hebri et pen montem. Romania dicta deinde Chersonesum: confirmatque Plinius, est, cum in eam Constantinus Roma, cum ait ad eam urbem esse Polydori num imperium transtulit. Ejus ca- tumulum : 1. iv. 11. Nunc etiam pat Constantinopolis: termini, a sep, dicitur Eno. Dionææ matri, Veneri, tentrione et occidente Bulgaria ; a bliæ Jovis et Diones. Æn. 1. 260.meridie, mare Ægæum ; ab oriente, 21 Taurum Dicunt interpretes, Hellespontus, Propontis, et Pontus ex Atteio, non licuisse immolare Jovi Euxinus, .

taurum, pervecem, arietem : adduntque Lycurgo Thraciæ rex fuit, Dry, ideo non acceptum fuisse sacrificium antis filius, qui Baccho infestus Jovi, secutumque statim esse Poly, ipsum fugere compulit in insulam dori prodigium. Malim tamen di, Naxum, et vites Thracia tota succidi cere tunc temporis non ita distinctas jussit: quas cum ipse succideret, die fuisse religionum rationes : taurumeitur Dei ultione in furorem actus que etiam Jovi placuisse, ut probat sibi crura amputasse. Regnata] Pas, hic multis exemplis Çerdanus. give dixit; ut Æn. yı. 770.“ regnandam

Forte fuit juxta tumulus, quo comea summo
Virgulta, et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi ; viridemque ab humo convellere sylvam
Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras:
Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quæ prima solo ruptis radicibus arbor
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttæ,
Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor, et causas penitus tentare latentes :
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis,
Multa movens animo, Nymphas venerabąr agrestes,
Gradivumque patrem, Geticis qui præsidet arvis:

35

taru pinguem summo regi cælestiun. Forte tumulus prope erat, quo in summo erant frutices cornei, et myrtus aspera multis hastilibus. Accessi ad tumulum, et conatus abrumpere e terra ramos virides, ut tegerem altaria ramis illis foliosis ; rideo prodigium tremendum et mirabile dictu. Nam quæ arbor primo eruitur e terra fractis radicibus, ex hac defluunt guttæ nigri sanguinis, et tingunt terram sanie. Fri. gidus tremor agitat meum corpus, et sanguis metu gelidus congregatur ad cor. Iterum pergo ertirpare virgam flexilem alterius arboris, et explorare causas occultas : at niger sanguis fuit ex alterius cortice, Ego volvens mente plurima, orabam Nymphas sylvestres, et patrem Martem, qui præest campis Thracia, ut bene prospera

margine.-22. tumulus juxta Montalb.-24. avellere Exc. Burm.-25. ut abest a sec. Hamb. aram tres Burm.—26, Vocibus transpositis Montalb. H. video el dictu m. m. quod placet. Pugetianus: H. dictu video m.m. Wallian. H. dictu et video m. m. Nonius in Horrendum: H. dictu video, m. m. Macrob. III, 10 H, dictu et visu m. m. Sed dictu mirabile monstrum jam vidimus lib. 11, 680. miserabile aliquot Pieriani et Ven. a m. pr. ut alibi.-27. cum quie Sprot. Namque ut pr. ed. Mediol. namque ubi p. aliquot Pier. arbor Burmann, e codd. reposuit, ne sibilus in arbos aurem læderet,-28. hinc atro aliquot Pier. Franc. et ed. Mediol. linquuntur multi Pier. et Heins. ut et i Ge. 187.-33. Alter codd. plerique Pier, et Heins. etiam edd., solenni lapsu. Alterque alterius Zulich. Rursus et alterius Hamb. pr. a m. pr. alter et a. a m. s. -35, Gradivomque Gud. a m. pr. quod præferam. Mirum autem in hao voce primam produci. Brevis est ap. Silium xv, 15. grandavumque duo.

NOTÆ 22 Tumulus] Et editiorem locum, arboribus vivant et occidant, dubi. et sepulcrum significat. Cornea, ex tabat num esset earum sanguis. arbore corno, cornouiller : de qua Ge. 35 Gradivum ... Geticis] Gradirus n. 31. De virgultis, Ibid. 21. De Mars nominatar, a kpadalva, vibro, Myrto, Ecl. 11. 54. De sylra, pro Getæ : populi Daciæ, Thraciæ tamen qualibet multitudine, Ge. 1. 152. annumerati ob, viciniam. Ge. 11. 118, · 34 Nymphas agrestes] Hamadrya. De Marle, Ecl. ex. 12, das. Ecl. 11. 46. Cum enim hæ uva cuni

[ocr errors]

Rite secundarent visus, omenque levarent.
Tertia sed postquam majore hastilia nisu
Aggredior; genibusque adversæ obluctor arenæ : ;
Eloquar, an sileam ? gemitus lacrymabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures :
Quid miserum, Ænea, laceras ? jam parce sepulto;
Parce pias scelerare manus. Non me tibi Troja
Externum tulit; aut cruor hic de stipite manat.
Heu! fuge crudeles terras, fuge littus avarum.
Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit
Telorum seges, et jaculis increvit acutis.
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus

[ocr errors]

redderent visa, et averterent malom augurium. Sed postquam majore conatu accessi ad tertios ramos, et genibus obnixus sum contra terram oppositam: dicam, an tacebo? Alebilis gemitus auditur ab intimo tumulo, et vox emissa pervenit ad aures : Cur discerpis miserum, o Ænea? abstine a sepulto, cave polluere religiosas manus tuas: Troja non me produrit alienum tibi: sanguis hic non fluit e trunco. Heu fuge regionem crudelem, fuge littus avarum. Ego enim sum Polydorus: multitudo telorum ferreorum obruit hic me confixum, et crerit in acuta hastilia. Tunc autem

armis Hamb. sec. oris Menag. pr.--36. secundaret et levaret Wittian. et Goth. sec.--37. Tertio Caris. v. Pier. et Heins. majori Leid. nisu Heins. ex eodd. et edd. vett. reposuit, Vulgo nixu, cf. Pier.---38. aversæ alter Rottend, --39. alloquar Ven.-40. auditus e vet. cod. laudatur in Servianis. et deest Menag. pr. ad auras quatror Burm., ut sæpe alibi, sic inf. 93.-41. sepulchro codd. et Donatus ap. Pierium.-43. extremum Witt. cum codd. Pier., perpetuo lapsu. E. dedit Wall. aut restituit Heins, e libris (adde fragm. Vatic.) et Grammaticis, quem vide. Vulgo haud; in quo fere semper variant libri. qut vero pro nec etiam in prosa ponitur in simili sententia, sc. non de stipite sed de meo corpore.-44. amarum sec. Hamb., perperam, cf, Burm.-46. implevit aliquot Pier. cum pr. Rottend. et Sprot.--47. Nunc vero alter Hamb.

NOTÆ 36 Secundarent visus Visus, pro store cæsum, et in mare projectum, visa. Notatqne Cerdanus, secunda ad illud littus ejectum esse, quo Græci rent, proprie dictum : nam post ad. e Troja domum repetentes appulsi versum omen, cam repeteretur no- erant : ibique ab Hecuba matre fuisse vum: si hoc prosperum erat, primum agnitum : et in ultionem sceleris Podestruebat, vocabaturque secundum; lymnestora occæcatum a Trojanis si rursus adversum erat, vocabatur mulieribus, eadem Hecuba duce, quæ alterum.

remotum in locum eum adduxerat 42 Scelerare manus) Violatione se- spe detegendi thesauri. Aliter etiam pulcri: quæ religio sancta semper narrat Hyginus Nempe Polydorum fuit.

admodum infantem in Thraciam mis*45 Hic confirum, 8c.) Euripides sum ; ab Ilione sorore, Polymnestotamen in Hecuba 700. ait a Polymne. ris uxore, suppositum esse pro Dei.

Obstupui, steteruntque comå, et vox faucibus hæşit.'

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno... Infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi; cum jam diffideret armis ' Dardaniæ, cingique urbem obsidione videret. Ille, ut opes fractæ Teucrum, et Fortuna recessit, Res Agamemnonias victriciaque arma secutus, . Fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro 3'55 Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames! Postquam pavor ossà reliquit,

abstupui, oppressus dubia formidine secundum animum, et capilli obriguerunt, et ror detit in gutture. Olim miser Priamus clam miserat regi Thraciæ hunc Polydorum educandum cum ingenti copia auri: cum jam male speraret de armis Troja, et rideret urbem premi obsidione. Mle Polymnestor, postquam potentia Trojanorum imminuta est, et fortuna abiit ab eis ; conversus ad partes Agamemthonis et exercit um victorem, violut jura omnia, jugulat Polydorum, et per cim rapit aurum ejus. Quid non cogis corda hominum facere, o execranda cupiditas divitiarum! Postquam timor abiit e membris meis, renarro prodigia

48. steterantque aliquot Pier. et Burm., ut sup. 11, 774. stetereque Franc. et abest a Dorvill.–49. magno c. p. vasto Parrhas. magno c. p. quondam Cuning. ex Huls.-50. commisit alendum Exc. Burm. ex interpretatione.-51. Thraicio, Traicio scribitur.–52. insidione alter Hamb.-53. et deest Montalb. et aliquot Pierianis. Teucrum fr. fortunaque r. Dorvill.—55. abrupit quinque Burm. obrumpit tres alii. erupit Goth. sec.-56. corpora Wall.–57. cæca f. Wal}.

NOTÆ philo, Polymnestoris filio, sed ex alia tram interfecit. nxore; ut tutius Græcos lateret: at 57 Sacra) Execranda: vox frequens que ita Deiphilum ab inscio patre oc- apud veteres : ab jis ducta qui devocisum deinde fuisse, non Polydorum. cebantur, sacrabantur, et addicebantur

54 Agamemnonias) Agamemnon, morti pro publicis delictis ; ita Atrei Mycenarum regis filius, Mene- ut impune occidi possent. Sic delai Spartani regis frater, rex ipse vovebatur apud Massilienses pauMycenarum, ad expeditionem Troja- per aliquis, pestilentia sæviente: sic nam dax electus totius Græciæ, unde aliquando Codrus apud Athenienses, rex regum a poëtis appellatur : capta Curtius et Decius apud Romanos se Troja Cassandram filiam Priami cap- devoverunt : sic etiam omnis victima tivam sibi habuit, amavitque; ac re- immolatur quasi onusta populi totius versus in patriam, occisus' est cum delictis. Rhodiginus tamen ait saeadem Cassandra in convivio, insidiis crum dici quicquid magnum est, et sie Clytemnestræ uxoris, ab Ægystho Homero Il. xvi. 407. fepdv ixo, esse adultero, Thyestis filio, qui Thyestes piscem magnum. Addo sic etiam Atrei frater fuerat. At Orestes Aga- apud Hebræos magna omnia dici memnonis filius, in ejus ultionem, et Dei esse : sic montes Dei, sunt magni Egysthum et matrem Clytemnes- montes, et cedri Dei, sunt magna cedri.

« 前へ次へ »