ページの画像
PDF

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1819.

[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Pergit Æneas enarrare Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio. Æneas, incensa Troja, classe viginti navium ad urbem Antandrum clam fabricata, defertur in Thraciam ; ubi cum urbem conderet, territus prodigio cæsi a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis : a quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisæ interpretatione Cretam esse insulam ratus, Trojanæ gentis originem, eo contendit, urbemque novam ædificat. At inde peste depulsus, monitus in somnis a Diis Penatibus, Italiam vera esse Trojanorum cunabula, Italiam petit. In itinere actus tempestate in insulas Strophades, infestas habet Harpyias : quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes, quam fame coactus fuerit mensas absumere. Hinc delatus ad Actium promontorium, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen reperit, jam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem. Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam ; eo loco, ubi suem albam inveniret triginta fætus enixam. Admonetur ab eodem, ne in proxima Italiæ

parte considat, Græcorum metu, qui ventis eo disjecti fuerant: tum ne Siculum trajiciat fretum, metu Scyllæ et Charybdis : sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat. Igitur relicta Epiro, Tarentum, quæ in vicina Italiæ ora est, et Siciliæ partem Ætnæ monti proximam prætervectus ; hinc supplicem recipit Achæmenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis omnibus Heleni præceptis, tandem Drepanum, occidentalem Siciliæ portum, obtinet; ubi moritur. Anchises. Atque hinc media æstate solvens Æneas in Italiam, tempestate in Africam ejicitur. Et hic finis est narrationis.

POSTQUAM res Asiæ Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja :
Diversa exilia et desertas quærere terras

Postquam placuit Diis destruere potentiam Asiæ, et populum Priami nil tale meri. tum; et postquam nobile Ilium cecidit, et tota Troja a Neptuno munita fumat a fundamentis: impellimur ominibus Deorum petere erilia remota, et regiones vacuas; et fabri.

1. Priamique vertere Medic., sed a m. pr.-2. Immeritum Rottend. tert. risum est multi ap. Pier. Heins.-3. Ilion sex ap. Burm. fumat male Probus acceperat pro fumarit. Recte post cecidit mutatur tempus, fumat ; quod non uno temporis momento absolvitur.--4. et diversas g. terras aliquot veteres Pieriani, et Menag. Voss, pr. Hamburg. alter pro var. lect. Parrhas. Dorvill, Brunck. Hæret Burmannus. Suavior, puto, esset illa lectio ; sed ad fidem criticam probabilior est altera lectio desertas, cum codd. auctoritate, inter quos Fragm. Vatic., tum quod ea vix nasci potuit ex altera, in quam facile aliquis incidere poterat. Quod autem Tý desertas terras putant repugnare arca opima 11, 781, et similia; id leve est ; possunt enim agri esse deserti et cultoribus vacui, et tamen fertiles haberi, inprimis si cultus accesserit; et terra, in quam novi coloni sunt immigraturi bene deserta et non satis fre. quentata hominibus dicitur. Sed id plane h. I. non quærendum. Poëta enim hoc unum agit, ut miserationem moveat. Præclare autem post Nium superbum : desertæ terræ; in quibus ipsis sedes novæ erant condendæ.-

NOTA 1 Res Asia Minoris, cujus magna creare perniciem. Æn. 1. 31. Æn. II. pars est utraque Phrygia, Major et 610. Minor, Priamo subdita. Æn. 1. 3 Mium.... Neptunia Troja] Per 385.

Nium, arx; per Trojam, urbs signifi2 Immeritam) Nam perfidia Lao- catur. Ilium dicitur a Virgilio tanmedontis in Neptunum et Apollinem, tum neutro genere : ab Horatio, Ilios et crimen Paridis in Junonem ac Mi- fæminino: ab Ovidio Nion etiam fænervam, non debuere tanto populo minino, coinmuni urbium genere.

« 前へ次へ »