ページの画像
PDF
ePub

H. S. Frieze

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[graphic]

P. VIRGILII MARONIS в у со L I co N

L I B E R.

o 4-13-42 25

TITYRVS. ECLOGA I.
M E LIBO E V S. TIT Y R V S.
Me. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena:
Nos patriae fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas. 5
Ti. O'Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ile meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
Me. Non equidem invideo; miror magis. Vndique

totis
Vsque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. 15
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De coelo tactas memini praedicere quercus.

10

« 前へ次へ »