Publii Virgilii Maronis Opera: ad praestantium librorum lectiones accurate recensuit

前表紙
sumtibus et typis Caroli Tauchnitii, 1853 - 451 ページ

この書籍内から

レビュー - レビューを書く

レビューが見つかりませんでした。

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

63 ページ - Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
100 ページ - Jovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus : ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant...
179 ページ - Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii ; te propter eundem exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
1 ページ - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
146 ページ - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare brachia circum, Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno.
97 ページ - PRIMUS. [ILLE ego qui quondam gracili modulatus avena carmen, et, egressus silvis, vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis ; at nunc horrentia Martis] Arma virumque cano...
63 ページ - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
121 ページ - Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi 5 et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. Sed si tantus amor casus cognoscere nostros 10 et breviter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret luctuque refugit incipiam.
111 ページ - Aeneas sperare salutem ausus, et afflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem 455 miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum vulgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem. Cotistitit, et lacrimans : Quis iam locus, inquit, Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris?
247 ページ - Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella, Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo; Maius opus moveo.

書誌情報