ページの画像
PDF
ePub

Orpheus in silvis, inter Delphinas Arion.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare. Vivite silvae.
Praeceps aërii specula de montis in undas
deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.

Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

AL. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta; verbenasque adole pingues et mascula tura: coniugis ut magicis sanos avertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

Carmina vel coelo possunt deducere Lunam; carminibus Circe socios mutavit Ulixi; frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

Terna tibi haec primum triplici diversa colore
licia circumdo, terque haec altaria circum
effigiem duco: numero deus impare gaudet.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite
Daphnin.

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores:
necte, Amarylli, modo: et, Veneris, dic, vincula

necto.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
uno eodemque igni: sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum.

60

65

70

75

80

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

85 Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa iuvencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva perdita, nec serae meminit decedere nocti ; talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. 90 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignore cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin.

95 Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto. His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerin, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messes.

100 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

D. Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

transque caput iace, nec respexeris. His ego Daphnin
adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite

Daphnin. 105 Adspice, corripuit tremulis altaria flammis

sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Nescio quid certe est; et Hylax in limine latrat.
Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, iam parcite carmina, Daphnis.

MOER IS.

ECLOGA IX.

LYCIDAS. MOERIS.

LY. Quo te, Moeri, pedes? An, quo via ducit, in urbem? /

MOE. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,
quod nunquam veriti sumus, ut possessor agelli
diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos.
LY. Certe equidem audieram, qua se subducere
colles

incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina,

fagos,

omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
MOE. Audieras; et fama fuit: sed carmina tantum
nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacunque novas incidere lites
ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
LY. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu,
tua nobis
paene simul tecum solatia rapta, Menalca!
Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus
herbis

spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
»Tityre, dum redeo (brevis est via), pasce capellas:
wet potum pastas age, Tityre; et inter agendum

[blocks in formation]

25 »occursare capro (cornu ferit ille) caveto.<<

MOE. Imo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: >>Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis, >>Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!) >>>cantantes sublime ferent ad sidera cycni. 30 LY. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poëtam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores: sed non ego credulus illis 35 Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. MOE. Id quidem ago, et tacitus, Lycida, mecum

ipse voluto,

si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. >>Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? 40 >>Hic ver purpureum; varios hic flumina circum >>fundit humus flores; hic candida populus antro >>imminet, et lentae texunt umbracula vites. >>>Huc ades; insani feriant sine litora fluctus.<< | LY. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem 45 audieram? Numeros memini, si verba tenerem. MOE. »>Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

>>>Ecce Dionaei processit Caesaris astrum:
»astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
>>duceret apricis in collibus uva colorem.

50 >>Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.<<
Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles.
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerin
iam fugit ipsa: lupi Moerin videre priores.

55 Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

LY. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas

agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus:
hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
cantantes licet usque (minus via laedet) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
MOE. Desine plura, puer; et, quod nunc instat,
agamus.

Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus

60

65

GALL U S.

ECLOGA X.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laboren.
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda. Neget quis carmina Gallo!
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.
Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae;
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.

5

10

15

« 前へ次へ »