ページの画像
PDF
ePub

corporaque agresti nudant praedura palaestra.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini;
hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit
scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma,
septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante
impia quam caesis gens est epulata iuvencis,
aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor; et iam tempus equûm fumantia solvere colla.

535

540

LIBER TERTIUS.

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
pastor ab Amphryso; vos, silvae amnesque Lycaei.
Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
omnia iam vulgata. Quis aut Eurysthea durum,
aut illaudati nescit Busiridis aras?

cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos,
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
acer equis? Tentanda via est, qua me quoque

possim

5

tollere humo, victorque virûm volitare per ora. Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, 10 Aonio rediens deducam vertice Musas;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas; et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat

15 Mincius, et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit, templumque tenebit. Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro, centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi, 20 cursibus et crudo decernet Graecia caestu. Ipse, caput tonsae foliis ornatus olivae,

dona feram; iam nunc solemnes ducere pompas
ad delubra iuvat, caesosque videre iuvencos;
vel scena ut versis discedat frontibus, utque
25 purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridum faciam, victorisque arma Quirini ;
atque hinc undantem bello magnumque fluentem
Nilum, ac navali surgentes aere columnas.

30 Addam urbes Asiae domitas, pulsumque Niphaten,
fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,
et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea,
bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
35 Assaraci proles, demissaeque ab love gentis
nomina, Trosque parens, et Troiae Cynthius

auctor.

Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet, tortosque Ixionis angues, immanemque rotam, et non exsuperabile saxum. 40 Interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. Te sine nil altum mens inchoat. En age, segnes rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron, Taygetique canes, domitrixque Epidaurus equorum; 45 et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas

Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis, Olympiacae miratus praemia palmae,
pascit equos; seu quis fortes ad aratra iuvencos:
corpora praecipue matrum legat. Optima torvae
forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
et crurum tenus à mento palearia pendent;
tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
aut iuga detrectans; interdumque aspera cornu,
et faciem tauro propior; quaeque ardua tota,
et gradiens ima verrit vestigia cauda.
Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos
desinit ante decem, post quatuor incipit annos;
cetera nec feturae habilis, nec fortis aratris.
Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus;
et labor et durae rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
semper enim refice; ac, ne post amissa requiras,
anteveni, et subolem armento sortire quotannis.

Nec non et pecori est idem delectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur, et mollia crura reponit; primus et ire viam, et fluvios tentare minaces audet, et ignoto sese committere ponti; nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix, VIRGIL.

E

50

55

60

65

70

75

80 argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga; luxuriatque toris animosum pectus. Honesti spadices, glaucique; color deterrimus albis,

et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit; micat auribus, et tremit artus; 85 collectumque fremens volvit sub naribus ignem. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina; cavatque tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis 90 Cyllarus, et, quorum Graii meminere poëtae, Martis equi biiuges, et magni currus Achilli. Talis et ipse iubam cervice effudit equina coniugis adventu pernix Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

95

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, aut iam segnior annis deficit, abde domo; nec turpi ignosce senectae. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit; et, si quando ad proelia ven

tum est,

ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, 100 incassum furit. Ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artes, prolemque parentum, et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, quum praecipiti certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus,

105 quum spes arrectae iuvenum, exultantiaque haurit corda pavor pulsans: illi instant verbere torto, et proni dant lora, volat vi fervidus axis; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aëra per vacuum ferri, atque assurgere in auras; 110 nec mora, nec requies; at fulvae nimbus arenae

tollitur; humescunt spumis flatuque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
Primus Erichthonius currus et quatuor ausus
iungere equos, rapidusque rotis insistere victor.
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere,
impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
insultare solo, et gressus glomerare superbos.
Aequus uterque labor; aeque iuvenemque magistri
exquirunt, calidumque animis et cursibus acrem;
quamvis saepe fuga versos ille egerit hostes,
et patriam Epirum referat, fortesque Mycenas,
Neptunique ipsa deducat origine gentem.

115

120

125

130

His animadversis instant sub tempus, et omnes impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem, et pecori dixere maritum; pubentesque secant herbas, fluviosque ministrant, farraque, ne blando nequeat superesse labori, invalidique patrum referant ieiunia gnati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant, et fontibus arcent. Saepe etiam cursu quatiunt, et sole fatigant, quum graviter tunsis gemit area frugibus, et quum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtusior usus sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertes; sed rapiat sitiens Venerem, interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere, et succedere matrum incipit. Exactis gravidae quum mensibus errant : non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, 140 non saltu superare viam sit passus, et acri carpere prata fuga, fluviosque innare rapaces. Saltibus in vacuis pascant, et plena secundum

135

« 前へ次へ »