ページの画像
PDF
ePub

Primitiasne tuas meministi atque arma Syphacis
Fusa, et per Tyrias ducta trophæa vias?
(Laudis at antiquæ forsan meminisse pigebit,
Quodque decus quondam causa ruboris erit.)
Tempus ego certe memini, felicia Pœnis
Quo te non puduit solvere vota deis;
Moniaque intrantem vidi: longo agmine duxit
Turba salutantum, purpureique patres.
Fœminea ante omnes longe admiratur euntem
Hæret et aspectu tota caterva tuo.
Jam flexi, regale decus, per colla capilli,
Jam decet ardenti fuscus in ore color!
Commendat frontis generosa modestia formam,
Seque cupit laudi surripuisse suæ,
Prima genas tenui signat vix flore juventas,
Et dextræ soli credimus esse virum.
Dum faciles gradiens oculos per singula jactas
(Seu rexit casus lumina, sive Venus)
In me (vel certè visum est) conversa morari
Sensi; virgineus perculit ora pudor.
Nescio quid vultum molle spirare tuendo,
Credideramque tuos lentius ire pedes.
Quærebam, juxta æqualis si dignior esset,
Quæ poterat visus detinuisse tuos :
Nulla fuit circum æqualis quæ dignior esset,
Asseruitque decus conscia forma suum.
Pompæ finis erat. Totâ vix nocte quievi:
Sin premat invitæ lumina victa sopor,
Somnus habet pompas, eademque recursat imago;
Atque iterum hesterno munere victor ades.

FRAGMENTS OF A POEM

INTENDED TO HAVE BEEN ENTITLED,

DE PRINCIPIIS COGITAND I.

LIBER PRIMUS.

AD FAVONIUM.

UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa
Principiis seriem rerum, tenuemque catenam
Mnemosyne Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium; et primum mortalibus ægris
Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc capere aggredior. Nec dedignare canentem,
O Decus! Angliaca certe O lux altera gentis!
Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare incertâ, tremulâque insistere plantâ.,
Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum
Ad limen (si ritè adeo, si pectore puro,)
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.
Tu cæcas rerum causas, fontemque severum
Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia
Mentis.

Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favoni, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice car

men,

Nec vatem: non illa leves primordia motus, Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quicquid

[auras, Usquam oritur, trahit hinc ortum; nec surgit ad Quin ea conspirent simul, eventusque secundent. Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,

Dulce et amicitiæ vinclum: Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno

Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores:
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te (mirùm) noctesque diesque
Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros atque horas mulcet inertes:
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

Principio, ut magnum fœdus Natura creatrix
Firmavit, tardis jussitque inolescere membris
Sublimes animas; tenebroso in carcere partem
Noluit ætheream longo torpere veterno:
Nec per se proprium passa exercere vigorem est,
Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus,
Ponderis oblita, et cœlestis conscia flammæ.
Idcircò innumero ductu tremere undique fibras
Nervorum instituit: tum toto corpore miscens
Implicuit latè ramos, et sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales
Perfluit; assiduè externis quæ concita plagis,
Mobilis, incussique fidelis nuntia motûs,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.
Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit
Mens animi: hanc circum coëunt, densoque feruntur
Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum:
Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ, Euphratesque,Tagusque, et opimo flumineGanges, Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro

Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientûm, ultròque serenat
Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine com-
plent.

Primas tactus agit partes, primusque minutæ
Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem.
Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille
Imperium affectat senior, penitusque medullis,
Visceribusque habitat totis, pellisque recentem
Funditur in telam, et latè per stamina vivit.
Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo
Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit;
Sopitus molli somno, tepidoque liquore
Circumfusus adhuc : tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit cœli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat,
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ora querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.
Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.
Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,

[ocr errors]

Formarumque chorus sequitur,motusque decentes,
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.
Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, et miræ spectacula lucis :
Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.
Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longèque recurset:

Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis et tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,

« 前へ次へ »