aliquid utique paucis praebuero ingenique igniculos excitaro ad huiuscemodi lusus temptandos. In opere toto contexendo paulo aliter versatus sum pro meo consilio quam alii qui similes anthologias volgarunt; quippe nova cum antiquis conectere visum est et cum hactenus ineditis sparsim edita, undique conquisitis cuiuscunque saeculi, quae modo aliquid leporis habere viderentur, versionibus, etiamsi sicut CULEII Latiną minus limatae essent et ad normam severam exactae tum unam et alteram, interdum etiam tres et quattuor eiusdem eclogae interpretationes una repraesentavi, ut et inter exemplaria ipsa et eorum interpretationes et inter plures eiusdem carminis ab adulescentibus optimo cum fructu, adiuvante praeceptore, institueretur comparatio. Quod sine anglico Textu e regione posito, has versiones in lucem emisi, vereor ut consilium meum tibi, Lector benevole, probaturus sim. Quippe nolebam volumen meum nimis excrescere, itaque carmina in ordinem recepta secundum Anthologiam carminum anglicorum nuper a me tertio editam, cui titulus Foliorum Silvula, qui liber adulescentium manibus teritur, ita disposui, ut primum Fasciculum constituant versiones eclogarum e prima eius libri parte excerptarum, alterum quae e secunda parte promuntur, deinceps in tertium. collocentur quas tertia pars habet: ceterae omnes, adscriptis varii argumenti archetypis carminibus, ultimum sive quartum fasciculum occupent. b Duo igitur ex quattuor quos colligavi fasciculos trado tibi in manus; reliquos cum altero volumine propediem in lucem emissurus. Carmina autem habent purissimae nonnulla Latinitatis et luculenti, ut mihi videtur, ingeni: siqua autem Romanis auribus minus apta videantur aut plus aequo nasutorum expectationi parum respondeant, boni consulas velim. Superest ut operis mei adiutoribus bene meritis generatim debitas gratias persolvam, nominatimque viro elegantis doctrinae IACOBO G. LONSDALE, qui mecum pro singulari humanitate plurima subsidia communicavit ; nec minus adulescentibus utriusque linguae peritissimis ARTURO HOLMES et RICARDO C. JEBB: nec silere possum quid debeam amicitiae acerrimi horum studiorum cultoris HUGONIS A. I. MUNRO, cuius subacto iudicio et exquisita doctrina uti mihi contigit in aliquot (utinam vero pariter in omnibus contigisset) plagis corrigendis. Dabam Gippesvici a. d. 1 Kal. April. 4. S. MDCCCLXV INDEX AVCTORVM INCERTI Fasc. 1. 15, 36 (iii), 78, 88, 152a, 153, 189, 238 Fasc. 11. 51 (iii), 57, 70, 113, 146 (ii), 298, 301, ADDISON, IOSEPHVS (nat. A. S. 1672, ob. A. S, 1719) Fasc. I. 924 ALDERSON, EDUARDVS HALL, A.M. Eques, Coll. Caiani Fasc. 1. 105, 143, 178 AM-ENDE, I. IOACHIM GOTTLOB, S.T.P. Antistes Sacrorum Fasc. 1. 231 ANSTEY, CHRISTOPHORVS (nat. A. S. 1724, ob. A. S. 1805) ARNOLD, THOMAS KERCHEVER, A.M. olim Coll. SS. Trin. Fasc. I. 325 (ii) ATTERBURY, FRANCISCVS, S.T.P. olim Episcopus Roffensis BARBERINVS, MAPHAEVS S.R.E. Cardinalis, postea VRBA- Fasc. II. 495, 499 BATHURST, THEODORVS, A.M. olim Coll. Pembrochiani Fasc. I. 892, 893, 1028 BENSON, EDVARDVS WHITE, S.T.B. nuper Coll. SS. Trin. mator Fasc. 1. 643, 749, 805 BISHOP, SAMUEL, A.M. olim Coll. D. Iohannis Baptistae Fasc. 1. 146, 147, 148, 149, 327 BLAND, HENRICVS, S.T.P. Collegi Etonensis Magister Fasc. 11. 511 BODE, IQHANNES ERNEST, A.M. Aedis Christi Oxon. Fasc. I. 130 BOLD, MATTHAEVS, LL.D. olim Aulae Trin. Cant. Socius BOURNE, VINCENTIVS, A.M. olim Coll. SS. Trin. Cant. Fasc. 1. 117, 249, 345, 934 BROWNE, ISAACVS HAWKINS, A.M. Coll. Trin. Cant. olim Fasc. 1. 721, 731, 745, 800, 867 BUCHANAN, GEORGIVS (nat. A. S. 1506, ob. A. S. 1582) BURTON, IOHANNES, S.T.P. olim Coll. Etonensis Socius BUTLER, GEORGIVs, a,m. Coll. Exon. quondam Socius, Fasc. 1. 168, 305 (ii), 729, 740, 759 (ii), 770, 773 (ii), E. W. B. J. E. B. G. B. CALVERLEY, CAROLVS STUART, A.M. Coll. Christ. Cant. quondam Socius Fasc. 1. 817 C. S. C. Fasc. II. 298 CLAY, CAROLVS IOHANNES, A.M. e Coll. SS. Trin. Cant... C. J. C. Fasc. II. 47, 107 CONINGTON, IOHANNES, A.M. Latinarum litterarum Pro- fessor apud Oxonienses Fasc. 1. 472, 592 (ii) Fasc. II. 206, 308, 400 COWLEY, ABRAHAMVS, poeta celeberrimus, olim Coll. SS. Fasc. 1. 799, 842 Fasc. 11. 193-197, 316, 317, 354, 361, 470 COWPER, GVILIELMVS, poeta celeberrimus (nat. A. S. 1731, Fasc. I. 19, 358 CURREY, GEORGivs, s.t.p. Coll. D. Ioannis Cant. quon- Fasc. 11. 361 (ii) DOBSON, GVILIELMVS, LL.B. Coll. Novi Oxon. olim Socius 1063, 1074, 1084 DOBSON, GVILIELMVS, A.M. Coll. SS. Trin. Cant. quondam Socius........ Fasc. I. 728, 1025 (ii) Fasc. II. 37, 149, 160, 278, 361 DRURY, HENRICVS J. T. A.M. Coll. Regal. olim Socius J. C. G. C. W. D. ELLIS, ROBINSON, A.M. Coll. SS. Trin. Oxon. Socius...... R. E. Fasc. II. 51 (ii) ELWYN, RICARDVS, A.M. SS. Trin. Cant. quondam Socius, nuper Scholae Carthusianae Magister Informator... R.. E* |