ページの画像
PDF
ePub

Non semel vel bis vel ter Graeci e patria emigrarunt, neque per unum modo saeculum talia sunt conati. Immo saepius per duo vel tria saecula veteres Graeciae incolae a novis hominibus e sedibus suis detrusi trans mare novam quaesiverunt patriam, donec duodecim antiquas illas urbes Aeolicas volventibus tem poribus condidissent. „Eduard Meyer wies nach dass die äolischen Koloniën in der Troas nicht wohl älter sein können als das VII oder VIII Jahrhundert; gehören sie doch nicht zu den alten äolischen Zwölfstädten", ita Ericus Bethe (Homer und die Heldensage p. 6). Sint igitur conditae saeculo octavo, at post varias expeditiones, quae variis temporibus habitae anteierant, quarum una vel altera fortasse navibus in Asiam transmisit, cum ceterae usitatiore via per Thraciam orientem petiverint. Neque dubitandum est de itinere quod elegerint; servavit enim Strabo viae notitiam: transmisso Bosporo, Dascylium et Cyzicum praeterierunt, Granicum flumen transierunt, sic venerunt in Troadem inde Lesbum atque in oram huic insulae oppositam. Graecos igitur colonos, puta Locrenses, iam ante septimum vel octavum saeculum in Troadem pervenisse, Troiae in colle consedisse, vestigia sua ibi reliquisse, quid vetat? Narrat Strabo expeditiones statim post bellum troianum incepisse. Quidni inde effici liceat, populorum graecorum emigrationes in Asiam iam tunc temporis incepisse, cum Bolwrol Αρνης ἀναστάντες ὑπὸ Θεσσαλῶν τὴν νῦν Βοιωτίαν ᾤκησαν?

Locrensium ritum de virginibus Troiam mittendis iam ante annum 700m viguisse negari non potest; unde sequitur iam prius Graecos Minervam colentes in Troiae colle consedisse. Quod factum a Dörpfeldio verisimile habitum minime perturbatur historia Graecorum colonorum in Asiam emigrantium.

Ritum igitur de quo agimus quid enim inter tot seria μυθολογεῖν vetat? - sic nobis proponimus: colebatur aliquando inter Locridis incolas priscos dea omnium rerum fertilitati prospiciens, cui agri mulieres pecus in tutela erant. Iuxta eam exstabat daemon masculini generis ipsa e terra natus, gigantis naturam atque indolem referens, ferox et audax. Hic

qua erat libidine deam saepius tentasse dicebatur, licet utpote terrigena ipsius deae filius haberetur. Conferri possunt, quae Herodotus (IX, 63) tradidit de numine aegyptio deque eius matre: ηἐν ἱρῷ τεῳ οἰκέειν τοῦ "Αρεος τὴν μητέρα καὶ τὸν Αρεα ἀπότροφον γενόμενον ἐλθεῖν ἐξανδρωμένον ἐθέλοντα τῇ μητρὶ συμμίξαι καὶ τοὺς προπόλους τῆς μητρός, οἷα οὐκ ὀπωπότας αὐτὸν πρότερον οὐ περιορᾶν παρίεναι ἀλλὰ ἀπερύκειν, τὸν δὲ ἐξ ἄλλης πόλιος ἀγαγόμενον ἀνθρώπους τούς τε προπόλους τρηχέως περισπεῖν καὶ ἐσελθεῖν παρὰ τὴν μητέρα". Deae autem ob causam infra accuratius atque fusius a nobis tractandam virgines certis e generibus ortae offerebantur. Conferri possunt Agrionia Orchomeni acta, ubi Minyeides Bacchi sacerdotem ne ab eo interficerentur effugere solebant. Fabula quidem erat Minyae filias Bacchum despicatui habuisse, deum igitur victima placandum esse, sed e Plutarchi verbis (Anton. 24): · Διόνυσος τοῖς πολλοῖς ἦν ὠμηστὴς καὶ ἀγριώνος”, satis apparet, agi de numine quodam fecunditatis cui virgines piaculo offerebantur. Victimis acceptis ceteris omnibus benignam se praestabat dea, sacrificio autem omisso vel intermisso civitas in periculo versabatur φθίνουσα μὲν κάλυξιν ἐγκάρποις χθονός

φθίνουσα δ ̓ ἀγέλαις βουνόμοις τόκοισί τε

ἀγόνοις γυναικῶν.

At sicut in Agrioniis postea nova quaesita est ratio, qua Minyeidum sacrificium explicari posset, sic inter Locridis quoque incolas posterioris aetatis orta est fabula, cuius partes agebant tam ille terrigena quam dea лixwgía: idcirco enim virgines offerendae dicebantur, quoniam terrigena, vel heros in quem mutatus erat (cf. quae supra observavimus de Aloeadis heroibus factis), in deam, vel potius in eius vicariam terrestrem, sacerdotem, conamina sua libidinosa temptasse ferebatur. Nam, cum aliquando rem nefariam in ipso deae teuévε perpetrare conatus aram, quo virgo confugisset, contemnere non dubitasset, tum dea terribili pestilentia agros infestarat auditaque erat vox placari eam non posse, nisi virgines Locrides piaculum luerent. Quae autem a civibus destrictis ensibus ut in Agrioniis petitae dolis vel celeri cursu manus letiferas effugientes deae

aedem intrarant genibusque submissae vitam deprecabantur, ea lege vitam servabant, ut per reliquam vitam ancillarum munere se functuras esse pollicerentur. Sin aedem egrediebantur necabantur. Pro defuncta virgine novam dea exigebat, mortua vero utpote numinibus zovlois sacra lignis feralibus comburenda erat. Binis puellis dea contenta esse credebatur.

Si propius inspicimus morem modumque, quo virgines vita defunctae e medio tollebantur, apparet duos ritus fuisse coniunctos. Comburebantur enim et cineres in mare proiciebantur. Mos autem comburendi obtinebat in iis sacrificiis, quae Tois καταχθονίοις febant; vocabatur ὁλοκαυτοῦν (schol. Oed. Col. 42). In mare vero proiciebantur victimae rois nadapoiois destinatae. Sic initio in insula Leucade quotannis Apollini лɛíчημα humanum a rupibus deici solebat; postea vero navicula victimam in mari excipiebat salvumque trans fines comitabatur (Strab. X p. 452). Uterque mos in virginibus Locrensibus e medio tollendis observabatur, ita ut clare appareat tam deis xovíois quam xadapoiois eas fuisse destinatas. Tertius etiam mos in ritu latet. Cadavera enim illarum virginum igni mandabantur, quae a civibus extra templum interceptae lapidibus obrutae erant. Accedebat igitur ἡ σφαγή vel ἡ κατάλυσις, τὸ ἀποσφάττειν ἢ καταλεύειν.

Hunc ritum Locrenses in Asiam emigrantes secum duxerunt. Ibi quoque mos virginum sacrificandarum semel patriae ob salutem institutus erat servandus, praesertim cum templum Ἀθηνᾷ Ιλιεία - i. e. deae Locrensi tam celebri loco positum

omnium in se converteret oculos, talisque celebritas consuetu dinem inveteratam in desuetudinem abire non sineret. Sed cum Aiax iam in Asiam transmigrasset, deaeque sacerdos ab Aiace petita pro Priami filia haberetur pulcherrima, domus e quibus virgines victimae eligerentur in Locride remanserant; ex ipsa igitur colonorum patria victimae in Asiam erant mittendae. Nam ut Tityus terrigena mala actus libidine Latonam arripuit; ut Pallas primum gigas ([Apollod]. I, 6, 2) deinde rex mythicus apud Lycabettum iuxta Minervam Pallenida honoratus hanc suam ipsius filiam est adortus, sic Aiax gigas locrensis

cupivit Minervam Locrensium deam genetricem. Heros autem, ubi Aiax factus est, deam laedere non potuit, rapuit vero simul cum palladio quod virgo amplectebatur Cassandram. Homerus quidem hunc raptum ignoravit, sed Priami θυγατρῶν Γείδος ἀρίστη, quam procus utpote Fικέλην χρυσέῃ Ἀφροδίτῃ ἀνέδεδνον ducere voluit, tali sorti erat destinata. Nam quis eam non cupivit? Othryoneus, Coroebus, Agamemnon, ipse Apollo, Aiax? Troianam fere Helenam eam nominaveris.

At si ritus e Locride transmigravit in Asiam, e Locride ipsa si est oriundus, iure quaeritur, num forte vestigia ibi servata sint quamvis exigua, quibus repertis sententia nostra haud infirmum habitura sit fundamentum. Res certe digna est quae perpendatur, quamvis pro paucitate rerum Locrensium nobis ser. vatarum vel levissimum indicium maximi sit aestimandum.

XIX. De Dauniarum quodam more solemni.

In Libro duodecimo Athenaeus nobis narrat Lydos subactorum incolarum mulieres üßos eximia tractare solitos fuisse, donec una harum mulierum regina facta vindicaret offensum. Lydorum enim filias servis tradidit.

Intelligis airíav hic nobis proponi moris cuiusdam Lydii ab Herodoto descripti hisce verbis: τοῦ Λυδῶν δήμου αἱ θυγατέρες πορνεύονται πᾶσαι συλλέγουσαι σφίσι φερνάς” (Α 93).

Pergit Athenaeus p. 516: „οὐ μόνον δὲ Λυδῶν γυναῖκες ἄφετοι οὖσαι τοῖς ἐντυχοῦσι ἀλλὰ καὶ Λοκρῶν τῶν Ἐπιζεφυρίων καὶ πάντων ἀπλῶς τῶν ἑταιρισμῷ τὰς ἑαυτῶν κόρας ἀφοσιούντων παλαιᾶς τινος ὕβρεως ἔοικεν εἶναι πρὸς ἀλήθειαν ὐπόμ νημα καί τιμωρία”.

Solebant igitur Athenaeo auctore Locrenses Epizephyrii tas κόρας ἀφοσιοῦν ἑταιρισμῷ, atque id ob scelus aliquod olim com missum. Sed ubi loquitur Athenaeus de Epizephyriis non pos

sumus, quin simul cogitemus de huius urbis unrooлólɛ i. e. de Locride ipsa; ἡ παλαιὰ autem ὕβρις nulla alia fuisse videtur quam ἡ τοῦ Αἴαντος. Ecce ipsa in Locride sacrifcii vestigia, dummodo verba ἀφοσιοῦν τὰς κόρας bene intellegamus.

Virgines Babyloniae, ita refert Herodotus, „änak év tỷ kóŋ ἅπαξ ἐν ζόη ἐμίγησαν ἀνδρὶ ξείνῳ”. Pergit: „ ἐπεὰν δὲ μιχθῇ ἀποσιωσαμένη τῇ θεῷ άrallάooetai és rà oixía". Domum revertitur puella, postquam deae genitrici virginitatem suam sacrificavit.

Itemne virgines Locrenses lege severa coactae erant deae fertilitatis supra a nobis memoratae se metipsas tradere? Fierine potest ut hac e consuetudine explicandus sit mos supra memoratus, quo, ut coniciebamus, virgines aliquot numini piaculo offerrentur? Vel, si talis explicatio nimis videtur temeraria difficultatibusque invictis obnoxia, ratione fortasse aliqua inter consuetudinem Epizephyriorum et morem Iliensium exstat? Res certe in solo Troiano peracta philologis non videbitur in. digna, cuius originem altius scrutemur.

At hic haeremus dubitabundi. Quid enim? Virgines omnes Locris Epizephyriis necnon fortasse ipsa in Locride numini fecunditatis florem suum debebant, cum paucae in Troade ad deam placandam satis essent.? Diversine igitur fuerunt mores Locrensium in Italia et in Troade degentium, licet uterque ritus ad unam eandemque referretur aitíav?

An forte mos, qui in Troade paucarum exigebat sacrificium, ita mutatus est e Locride in Italiam transmissus, ut tam numerus puellarum quam sacrificii genus discreparent? Aliud enim est virginitatem solvere, aliud semetipsam toto corpore numini tradere. Est; sed non ita differunt hi mores, ut nullo modo inter se componi possint; quaerendum est vinculum quo coniungantur inter sese.

Auxilium fert episodium de Cassandrae quodam in Daunia cultu tractatum in Alexandra ab Lycophrone (vss. 1128-1141). Observa hoc episodium talem locum in Lycophronis carmine obtinere, ut nullo alio interposito statim illud, quod agat de virginibus Locrensibus in Troadem missis, praecedat.

« 前へ次へ »