ページの画像
PDF
ePub

Vaticinatur Cassandra:

ναὸν δέ μοι τεύξουσι Δαυνίων ἄκροι
Σάλπης παρ ̓ ὄχθαις, οἵ τε Δάρδανον πόλιν
ναιόυσι, λίμνης ἀγχιτέρμονες ποτῶν.
κοῦραι δὲ παρθένειον ἐκφυγεῖν ζυγὸν
ὅταν θέλωσι νυμφίους ἀρνούμεναι
τοὺς Εκτορείοις ἠγλαϊσμένους κόμαις,
μορφῆς ἔχοντας σίφλον ἢ μῶμαρ γένους,
ἐμὸν περιπτύξουσιν ὠλέναις βρέτας
ἄλκαρ μέγιστον κτώμεναι νυμφευμάτων,
Ἐρινύων ἐσθῆτα καὶ ῥέθους βαφὰς
πεταμέναι θρόνοισι φαρμακτηρίοις.

κείναις ἐγὼ δηναιὸν ἄφθιτος θεὰ

ῥαβδηφόροις γυναιξὶν αὐδηθήσομαι.

Sensus videtur esse hic: „Dauniorum principes Salpes ad ripas urbem Dardanum prope a lacu habitantes aedem mihi aedificabunt. Sed virgines matrimonii iugum effugere cupientes aversatae procos, qui Hectoris more cincinnati at statura et genere Hectori impares sint, statuam meam amplectabuntur; sic maximum contra matrimonium sibi parantes auxilium. Furiarum gestabunt vestem, membra tingent medicamine. Ab hisce vero mulieribus virgam gestantibus diu dea vocabor

sempiterna".

Apparet Diomedis in campo apud Salapiam urbem Apuliae fuisse templum Cassandrae sacrum. Diomedes enim cum mulieribus troianis, quae sibi sociisque suis post Troiam captam sorte addictae erant, huc appulerat, Dauno regi opitulatus atque in partem imperii exceptus urbes condiderat. Iuvenes Daunii Hectoris dehinc in honorem, etsi statura et genere heroi troiano essent impares, longos demittere solebant capillos (Χ 401). Virgines autem, quotquot matrimonium respuebant, Cassan. drae in templum fugientes Furiarum vestitu amictae corpora medicamine tinctae virgam manu tenentes deae supplices fieri atque manere solebant.

.

Mittimus controversias, quae his de versibus inter editores

sunt ortae. Furiarum vestitus indicat puellas illas fuisse φαιοχίτωνας, μελανείμονας; θρόνα φαρμακτήρια medicamina sunt ex herbis floribusque confecta (cf. Nonn. Dionys. 37, 415 vel Theocr. II, 59: νῦν δὲ λαβοῖσα τὸ τὰ θρόνα ταῦθ ̓ ὑπόμαξον etc.), quibus faciem tingebant (cf. schol. ad vs. 1138 auctor est Timaeus ὑπαληλιμμέναι τὸ πρόσωπον πυρρῷ τινι χρώματι); quod ad kodñτa neñauέvai attinet, conferatur Aristoph. Av. vs. 943 in comm. Leeuweniana. Eodem verbo utitur Lycophron vss. 354 et 457. Legimus quidem in Mirab. Ausc. 109 Daunios omnes tam viros quam mulieres atris vestibus fuisse indutos, sed Lycophronis textus docet eum saltem cogitasse de Cassandrae supplicibus.

Talia autem nunc mittimus. Constat virgines, quae a Cassandra contra matrimonium peterent auxilium, atris vestibus fuisse indutas. Pro reliqua vita in aede numinis iɛgódovλoi factae manebant άduntes. Sed quodnam matrimonium effugiebant? Verba Lycophronis sunt: Tò лαρdévelov (vyóv! Mira dictio: virginale iugum pro matrimonio. At dictio est quam apud nostrum auctorem non mireris! Fieri potest. Neque tamen reticebimus aliam explicationem. Quid, si apud Daunios quoque ut apud Epizephyrios obtinuerit mos τοῦ τὰς κόρας ἀφοσιοῦν ἑταιρισμῷ ? quid, si Dauniae quoque debuerint ἅπαξ ἐν τῇ ξόῃ μιχθῆναι viro alieno? Nonne tale officium potius quam matrimonium nominaveris iugum virginale? Nonne virgines, quae talem rem effugere conatae Cassandrae ad aedem confugerent, ipsi Cassandrae Minervae ad aram fugienti simillimas dixeris? Morem solemnem infringebant, at, ne dea patriae vitio id verteret, semetipsas numini dedebant, tota vita, severa castitate, poenas solventes. Sed quod initio virginibus cunctis fuerat refugium volventibus annis nonnullarum fiebat &pooíoμa nova ratione explicatum; aliquot virgines ancillarum officium in se recipientes sacrificium avertebant ceterarum omnium.

Sic inter ritum Troianum et morem Locrorum Epizephyriorum terminus medius fit consuetudo Dauniorum. Dea fecunditatis virginum omnium exigit óvŋv inter Epizephyrios; in

Troade paucae solvunt pretium pro omnibus vel vita vel sacra servitudine, in Daunia mortis metus abest, sed plures servi tium τῶν ἱεροδούλων subeunt.

XX. De Oileo.

In fine disputationis revertamur ad nomen Oilei, Orci filii Aiacis patris.

Vidimus hoc nomen saepius inveniri sub forma Ilei, quam Zenodotus vel Homeri in carmina introducere volebat (Schol. N 694, 697, 712). Quid hoc de Oileo nobis innotuit?

Filius fuit Hodoedoci i. e. Orci (Eustath. ad B 531). Narrat Hesiodus (fr. 116 Rz.) Apollinem, Troiae cum aedificaret moenia, rem habuisse cum nympha quadam, quae eos eum acciperet. Idcirco Apollinis iussu filium ex ea natum nomen gessisse Ilei. Ιλέα, τόν ῥ ̓ ἐφίλησε Γάναξ Διὸς υἱὸς Ἀπόλλων,

και Fοι τοῦτ ̓ ὀνόμην ὄνομ ̓ ἔμμεναι, οἵνεκα νύμφην
εὑρόμενος ἵλεων μείχθη ἐρατῇ φιλότητι

ἤματι τῷ, ὅτε τεῖχος ἐνδμήτοιο πόληος

ὑψηλὸν ποίησε Ποσειδάων καὶ Ἀπόλλων.

Narratio satis frigida, sed illa de Ulixis nominis origine apud Homerum vel illa de Ionis nomine apud Euripidem haud ieiunior. Amabat scilicet talia ingeninm graecum.

Iam Graeci nexum quendam inter Ilium et (O)ileum quaesi. visse videntur. Nam licet fragmentum non iniuria puerile vocetur, intellegimus id voluisse poetam, e nympha ab Apolline amata genitum esse heroem, qui, cum sub ipsius Ilii moenibus esset natus, ex urbis nomine denominaretur. Antiqui tǹv štvμoloyíav mythico vestitu ornare solebant. Mythum igitur mittamus rem teneamus ac rogemus: Verine est simile Apollinem, si, ut apparet, exstitit fabula qua (O)ileus filius eius audiret, habuisse cognomen 'Ιλέα vel Οιλέα ? Scimus enim e deorum ἐπικλήσεσι quae aliquando ipsae numinum fuerant denominationes

[ocr errors]

sae.

pius remansisse heroes; numina quae aî ninλýous designabant abierant in oblivionem, vel aliud nomen horum numinum divinitatem exprimebat, nixinois autem reviviscebat, non ut deus sed ut heros. Exemplo sint nomina Περικλύμενος, Ευρύαλος, Κάρνος, Εὐρυνόμη, Ευρυμέδουσα, Αγαμέμνων, Εὔφημος, quae sic nude posita heroes vel homines indicant, sed cum deorum nominibus coniuncta melius intelleguntur: "Αιδης Περικλύμενος, Ἀπόλλων Ευρύαλος, Ἀπόλλων Κάρνειος, "Αρτεμις Εὐρυνόμη, Ἑρμῆς Εὐρυμέδων, Ζεὺς Ἀγαμέμνων, Ποσειδῶν Εὔφημος (vide Wentzel Epicleseis, qui haec et alia praebet).

Delphicus mensis erat qui vocabatur 'Ilatos. Cohaerere "Ios, Ιλεύς, ̓Ιλαῖος docent comparationes:

σκότος: σκότιος: σκοταῖος = Ιλος: Ἴλιος: Ιλαῖος (Usener Archiv f. Rel. Wiss. VII, 3, 4) et

Μενέσθιος: Μενεσθεύς = Ἴλιος: Ιλεύς.

Observemus Apollinem per totam Iliadem verum Iliorum esse defensorem. Apollo fuit qui urbem moenibus munivit, Apollo qui in arce templum habebat, Apollo qui Hectorem in pugnam comitabatur.

Sin vero in (O)ilei vitam accuratius inquirimus, umbrae ad instar sub manibus nostris evanescit. Audimus matrem eius fuisse Laonomam, uxorem Eriopam, concubinam Rhenam vel Alcimacham, e qua genuit nothum filium Medontem. Cognomen ei erat лτоlínоodos (В 728), interfuit sed apud auctores

[ocr errors]

seriores Argonautis (Orphic. Arg. 193; Val. Flacc. I 372). Nil amplius. Natus est, uxorem duxit, genuit. 'Hútε xañvòs ☀xεto! Gruppe in ditissimo libro "Griech. Mythologie und Relig. Gesch." pagg. 90, 309, 609, 61312 iam coniecerat in Locridis parte septentrionali Apollinem invocatum esse nomine Filéws, quod vertit „Sühner". „Nach diesem Kultnamen heisst die berühmteste opuntische Kolonie das von Apollon erbaute Filiov und Apollons in fίλιον gezeugter Sohn Fιλεύς (ionisch Ιλεύς) oder 'Olɛús, der Vater des lokrischen Aias". Derivat igitur Gruppe Apollinis cognomen a radice verbi flάoxouai, ut factum est in Hesiodi fragmento 142o (Rz) supra laudato.

VÜRTHEIM.

9

[ocr errors]

Nos quoque credimus Oilei nomen derivatum esse ab Apol· linis epiclesi locrensi "Ilavs vel Fileús. Aiax locrensis - priscum illum volumus, qui tam maiorem quam minorem amplectebatur, nomine suo terrigena audiebat. Patrem non curabant homines. Sed, cum orientem versus emigrans ad Saronicum sinum cum Telamone coniungebatur, non poterat, quin illi quoque Aiaci, qui in Locride remansisset, patris nomen quaereretur. Apollinis tunc cognomen ei pro patre fuit. Avi vero nomen Hodoedocus veram herois originem indicare pergebat. Excogitarunt deinde homines fabulam, qua explicarent ubi, unde, quando, heros Ileus vel Oileus natus esset. Res ipsa ferebat, ut cum celeberrima Locrensium colonia quae et ipsa ab Apollinis epiclesi nomen ducebat heroem coniungerent. Sero autem in carmine apparuit ille Oileus, ita sero ut heros magnarum rerum gestarum fieri non amplius potuerit. Fac enim Locrenses colonos decimo vel nono.saeculo deum suum Filéa in Troadem secum duxisse, Troiae devastatae locum huic deo consacrasse. Narrarunt deinde hoc numen semper Troiam habitasse, ita ut in carminibus, quae Troiae oppugnationem canerent, Ilii et Apollinis nomina coniuncta proferrentur. Sed cum omnes Graeciae populos huius oppugnationis participes fuisse memorarent rhapsoedi, cum inter heroes locum primarium attribue. rent Aiaci Telamonio a sinu Saronico oriundo verae herois patriae obliti, magnus ille Aiax dμávvμov suum minorem ante Troiae moenia secum duxit. Horum enim nomina disiungi fama popularis non sinebat. Unde factum est, ut Aiax minor maiorem fere semper in pugna comitaretur relictis civibus suis Locrensibus. Hi enim, qui ipsi arci oppugnatae praebuissent nomen, sero demum in oppugnatorum catalogum (noli cogitare de B) recipi poterant, ducebanturque a Medonte (cf. N 686 sqq.) arcubus, fundis armati. Qui vero Oileum in carmina introduxit, rationis, quae inter hoc nomen atque illud Ilii intercederet, prorsus oblitus esse debebat, alioquin hunc heroem non extra sed intra Ilii moenia ponere debuisset. Fortasse formarum quoque discrepantia ('Oiλéws et 'Ilíov) hac in re aliquid valuit.

« 前へ次へ »