ページの画像
PDF
ePub

DE AMAZONIBUS.

Der weibliche Schwarm der Artemis wiederholt sich in dem Amazonenheer.

USENER Gött. p. 42.

Ἀλλ ̓ ἄγετε, λευκόποδες, οἵπερ ἐπὶ Λειψύδριον ἤλθομεν, ὔτ ̓ ἦμεν ἔτι, νῦν δεῖ, νῦν ἀνηβῆσαι! mulieres enim arcem obtinent, mox naves armatas conscendent, Athenas Artemisiae ad instar sunt aggressurae. Quid si equitatui quoque studebunt? Actum erit de equitibus nostris. An non putatis? At o boni, înninάtatov yáo ἐστι χρῆμα κἄποχον γυνή. Ridetis etiamn? at inspicite mihi τὰς Αμαζόνας, ἃς Μίκων ἔγραψ ̓ ἀφ ̓ ἱππων μαχομένας τοῖς ἀνδράσιν”.

Sic salse senum chorus in Lysistrata fabula, quae anno 411° scenae Atheniensi mandata est. Ante sexaginta fere annos Mico Poecilam Stoam Amazonomachia ornarat, quae imago ab illo tempore nulli non civi coloribus vividissimis ante oculos stabat. Non quo ante Miconem Amazones Athenis ignotae fuerint. Immo, familias pater πρὸς πῦρ διέλκων μετ ̓ ἀνδρῶν ἑταίρων φίλων cum sera crepuscula noctem traherent, factorum fortium maiorum memor semper fuerat, talium praesertim maiorum, quorum institutis, fundamento solido et aeterno, civitatem niti inter omnes constabat. Cuius autem regis prius in mentem ei veniebat quam Thesei? cuiusnam facinoris saepius quam atrocis proelii tot ante saecula sub ipsis Athenarum moenibus contra Amazones commissi? Nonne tumulos quoque apud Pnycem, pone Musaeum, pater filio monstrabat, ubi Amazones, quae Thesei manu ceciderant, erant sepultae? Quin etiam erant,

peregre qui cum ivissent, alibi quoque Amazonum sepulcra, in Boeotia, Thessalia, prope Megara, Troezena, Chalcidem conspexissent; viderant hi apud Taenarum templum Dianae dedicatum, quod hic Virginum erroribus finis esset factus; sacrificaverant ibi fortasse in aris Apollinis Amazonii.

Haud dubie homines antiqui, ipso ex solo Attico progeniti, glebae patriae coniunctissimi ac longinquis peregrinationibus minime assueti, mirabantur hostem ex Asiae penetralibus tot per terras, montes, flumina usque ad metam Peloponnesi penetrasse. Magis etiam mirabantur matres familiae, quibus vita inter parietes erat degenda, equos autem et arma et bella virorum in usum a deis immortalibus creata esse autumabant. Theseum ad Thermodontem pervenisse ibique Antiopam Amazonum reginam sustulisse, quid mirum habebat? Herculis enim exemplum secutus, iniuriarum simul auctor et ultor, per vias et invia erat vagatus. Sed feminas armatas equisque vectas etiam longius aliquando esse progressas quam ipsi Persarum regi contigisset, id humanam fidem superabat, et nisi Homerus testis fuisset Priamum Bellerophontemque acie pugnasse contra Amazonas, Asiam igitur eas habitasse, fortasse unus et alter iam tunc temporis de Amazonum origine orientali dubitasset et in Graecia potius, e. g. ad Boeotiae illum Thermodontem, earum sedem quaesivisset.

Venerunt dies quibus Herodotus historias suas variis locis coram populo recitavit. Ibi tunc auditores famam de Sauromatarum mulieribus equitantibus, venantibus, pugnantibus tam delectati quam admirati accipiebant avide: habitare has feminas in vicinia maris Caspii, nec multum discrepare ab Oeorpatum gente, quae a Themiscyra ad Thermodontem oriunda, forte autem fortuna in Europam transvecta, ad Tanain flumen novas sedes occupasset; Οἰόρπατα autem significare ἀνδροκτόνους. En, cogitarunt haud dubie Graeci, quibus omnes regiones ultra Tanain pro Asia erant, en, Homeri fides sera aetate probata: sunt igitur et fuerunt verae Amazones, feminae barbarae quidem sed mortales ut sumus ipsi. Mox Tomyris, Cyri maioris adver

saria, in libris historicorum Amazonum regina fiebat; deinde Alexander Magnus iter in Indiam faciens cum Amazonibus non quidem certasse at tamen rem habuisse tradebatur. Agmina fabulosa ad Sangarii ripas circum vagantia et Phrygum campos vastantia, quae prisci vates celebraverant, certum sibi locum in chartis geographicis neque minus certum in operibus historicis invenerant et tenebant.

Non ita multis annis post Herodoti aetatem exstiterunt scriptores, Ephorus alii, qui asseverabant Zavgoμatãov dvos εival γυναικοκρατούμενον, licet Historiae Pater talis rei nec volam nec vestigium apud auctores suos repperisse videretur, qui hoc solum narraverat apud Issedonas Ισοκρατέας ὁμοίως τὰς γυναῖκας τοῖς ἀνδράσι εἶναι. Operae igitur pretium est indagare unde haec Ephori opinio oriri potuerit.

Graeci antiquissimi quid senserint de mulierum isocratia -ut mittamus nunc gynaecocratiam, nemo Homero brevius expressit; Hector enim hisce verbis uxorem domum mittit: ἀλλ ̓ εἰς Γοῖκον ἰοῦσα τὲ αὐτῆς Γέργα κόμιζε,

ἱστόν τ' ἠλακάτην τε, καὶ ἀμφιπόλοισι κέλευε

Γέργον ἐποίχεσθαι· πόλεμος δ ̓ ἄνδρεσσι μελήσει.

Herodoti vero temporibus mulierum quae vocatur emancipatio -res procul dubio in Ionia nata Athenis suos sibi defensores invenerat. Sophocles Antigonam лαgęŋoía inaudita Creonti oblocutam in scenam produxerat, cum Ismena vetustioris exemplum modestiae e Thucydidis potius praeceptis (II 45) vitam instituisse videretur. Eodem modo Electra et Chrysothemis recentiorem et antiquiorem opinionem referebant. Mox Euripides cum in choricis, ubi saepius poeta suam ipsius sententiam aperit, tum in dialogis mulieres de statu suo disputantes introduxerat 1), quod ipse censebat minime celarat. Componat mihi benevolus lector Euripidis Iphigeniam, quae exclamans: „a dè oãoαí μ'

1) Leo Blochius in libello „Alkestisstudien" fuse docteque hac de re disserens strenuum patronum „sequioris" sexus sem et ipsum ostendit. Quamquam hic illic studio abreptus lenum risum movet; quivis autem intellegit quam difficile sit modum non excedere ubi amicae in honorem hoc de argumento opus conscribas.

[ocr errors]

Elláda!" sua sponte ad aram procedit, cum Aeschyli illa, quam vaccae instar vinculis capistroque cohibitam servi ad aram sistunt. Videbit illic mulierem liberam, suo arbitrio, quantum sors sinat, res dirigentem sibique subicientem, hic infelicem non mulierem sed rem, qualem ne Homeri quidem aequales unquam cognoverant, cuius corpus artesque emebantur, quae patiebatur omnia, faciebat volebatve nihil: feminam Hesiodeam.

Hominum igitur mentes cum tali contentione identidem commoverentur, audita est fama mulierum libere viventium, proprio Marte pugnantium, virorum officia viriliter exsequentium. Ubi talia feminis licerent, ibi nihil non iis licere, immo muliebre genus imperare, clamabant quibus antiquus status unice probus et optabilis videretur; historiarum autem scriptores tam sermones aequalium quam veteres auctores pro fontibus habentes, nimium in historiis conscribendis rhetoricae arti indulgentes 1), famam parvam primum mox sustulerunt in auras graviterque sunt locuti de Sauromatarum gynaecocratia. Nos autem, qui e Tacito et Plutarcho novimus Germanorum mulieres pro viris contra Romanos pugnantes, castra munientes, vigilias agentes, necnon didicimus has mulieres ut honoratas sic nunquam civitatum principes fuisse habitas, nos gynaecocratiam illam suo pretio aestimantes εἰς Σκυθῶν ἐρημίαν sive iocorum in regionem quantocius relegabimus. Fuerunt fortasse talia instituta apud Cares olim, Lemno in insula, Coi quoque, qua de re sententiam nostram caute differemus donec oùv dɛois his quoque rebus lux clarior lucidiorque affulserit: nunc ad propositum redeamus.

Quae semel per aures demissa in intimis hominum cordibus locum obtinuerunt, sive vera sive falsa sunt, aegre postea genus hominum eripi sibi patitur melioribusve notionibus pelli. Stet gratia sua et honor Homeri verbis:

τὴν γὰρ ἀοιδὴν μᾶλλον ἐπικλείουσ ̓ ἄνθρωποι

ἥ τις ἀκουόντεσσι νεωτάτη ἀμφιπέληται,

1) Polyb. ΧΙΙ, 27: „ὁ γὰρ Ἔφορος δεινότατός ἐστιν ἐν ταῖς παρεκβάσεσι καὶ ταῖς ἀφ αὑτοῦ γνωμολογίαις.”

« 前へ次へ »