ページの画像
PDF
ePub

Haec sunt quae de umbris veterum observare velim. Praebetne fortasse talis umbrae imaginem vas pictum quod a S. Reinachio ita est descriptum 1): „Satyres vendangeant une treille de vigne"? Mensae positae sunt sub pampinis uvis abundantibus; dum absunt agricolae satyri ascenderunt in mensas vitesque fructibus sunt orbaturi.

V.

[ocr errors]

Supra vidimus in Carneis σταφυλοδρόμους (cf. -δρόμος C.I.G. 1387, 1388) iuvenes pampinos manibus tenentes persequi solitos fuisse hominem στέμμασι περιδεδεμένον, quo capto optima quaevis urbi augurabantur. Σταφυλοδρόμοι illi quorum nomen satis superque indicat Carnea tum demum, cum e vita pastoricia in vinitorum transiissent, novis his caerimoniis aucta esse eligebantur e Carneatidis, quorum fuit officium ut rous ni rovyn incitarent. Unde statuere licet eum, quem sectarentur, hominem nimirum animalis vellere indutum, fuisse daemonem vindemiae propitium 2). Nam captus optima quaevis praesagiebat, si vero aufugiebat, malum habebatur omen. Deinde cum ex Hesychio discamus Dionysum 'Epiqov cognomine adorasse Lacones 3), verisimile videtur Dionysum Haedulum, vel potius hominem qui huius dei partes agebat, persecutos esse τοὺς σταφυλοδρόμους 4). Sic quatuor habemus numina quarum in Carneis aliquae partes erant: Carneum, Σελήνην, Χθονίαν (=Εκάτην, Γῆν), Dionysum. Eodem modo Phlyae in demo attico coniuncti erant Aióvvoos, Γῆ ἣν Μεγάλην Θεὸν ὀνομάζουσι, "Αρτεμις Σελασφόρος 5). Quartus

1) Répert. d. Vases peints T. II p. 24.

2) Cf. Nilsson o. 1. pag. 121 sq.
3) Cf. sipacións Hymn. Hom. 34, 2.
paperas Alcaei fr. 90 B4.

4) Cf. Διόν. Κναγούς; κνάκιον = τράγος,
') Paus. I, 31, 4.

accedebat Apollo, quem item in Carneis partes, neque minimas, egisse iam videbimus. Iterum citabo Pausaniam (III, 18, 3) sed nunc verbis plenioribus:

ηὁ δὲ Κάρνειος, ὃν Οἰκέταν ἐπονομάζουσι, τιμὰς εἶχεν ἐν Σπάρτη καὶ πρὶν Ηρακλείδας κατελθεῖν, ἵδρυτο δὲ ἐν οἰκίᾳ Κρίου τοῦ Θεο κλέους ἀνδρὸς μάντεως. Κάρνειον δὲ Ἀπόλλωνα Δωριεῦσι μὲν τοῖς πᾶσι σέβεσθαι καθέστηκεν ἀπὸ Κάρνου γένος ἐξ Ἀκαρνανίας μαν τευομένου δὲ ἐξ Ἀπόλλωνος· τοῦτον γὰρ τὸν Κάρνον ἀποκτείναντος Ιππότου του Φύλαντος ἐνέπεσεν ἐς τὸ στρατόπεδον τοῖς Δωριεῦσι μήνιμα Απόλλωνος, καὶ Ἱππότης τε ἔφυγεν ἐπὶ τῷ φόνῳ καὶ Δωριεῦσιν ἀπὸ τούτου τὸν Ἀκαρνάνα μάντιν καθέστηκεν ἱλάσκεσθαι. ἀλλὰ γὰρ Λακεδαιμονίοις οὐχ οὗτος ὁ Οἰκέτας ἐστὶ Κάρνειος, ὁ δὲ ἐν τοῦ μάντεως Κρίου τιμώμενος Ἀχαιῶν ἔτι ἐχόντων τὴν Σπάρτην”. Distincte hic Pausanias separat Carneum Oecetam, qui in vatis Crii Theoclis filii aedibus habitans ab Achaeis Laconicae dominis antiquissimis colebatur, a Carneo Apolline deo Doriensibus sacro, qui simul cum Heraclidis in Peloponnesum ingressus ob Carni vatis sui mortem postea a Doriensibus placari solebat. Monet nos iterumque monet Pausanias ne Κάρνειον cognomine Οἰκέτου appellatum cum Καρνείῳ Ἀπόλλωνι confundamus.

Iam statim intellegimus Spartae factam esse θεῶν σύγκρασιν, 4) cuius exempla sescenta praebet mythologia antiqua; deum enim Apollinem in Carnei daemonis cultum insinuasse se atque ita, ut Carnei nomen sibi assumeret festumque postea daemonis appellativo indicaretur. Idem evenit Amyclis, ubi deum chthonium Hyacinthum expulit Apollo, unde ex illo inde tempore invocari solebat Apollo Hyacinthius. Vestigia autem illius inva sionis apud Pausaniam etiam restant, nam „τοῦ δὲ Κρίου” inquit ηγεμιζούσῃ τῇ θυγατρὶ ὕδωρ συντυχόντες κατάσκοποι τῶν Δωριέων αὐτῇ τε ἀφίκοντο ἐς λόγους, καὶ παρὰ τὸν Κρῖον ἐλθόντες διδά σκονται τὴν ἅλωσιν τῆς Σπάρτης” (1.1.). Suum autem Carneum ut a novo deo Apolline Carneo Lacones exinde distinguerent, illi addiderunt cognomen Οἰκέταν, quod minime significat servum,

1) Cf. Schoemann Gr. Alt. II 175.

sed talem, qui in ipsius familiae sinu obtineat locum, qui ad familiam pertineat, non alienigena. Sic Herodotus rà tέnva nai τὴν γυναῖκα appellat οἰκέτας 1).

Dorienses vero, simulac ipsorum Ἀπόλλων Νόμιος 2) cum pastorum prisco numine Kaovɛío coaluit, novam invenerunt, qua Carnei Apollinis nomen explicarent, rationem. Tradidit enim Theopompus, auctor tam Theocriti scholiastae quam Pausaniae, Carnum γένος ἐξ Ακαρνανίας μαντευόμενον δὲ ἐξ Ἀπόλλωνος interfectum esse ab Hippota Phylae filio; hac de causa Apollinem Doriensium exercitum pestilentia vexasse, donec vatem Acarnanem placarint sacrificiis, et ab illo inde tempore hunc morem in Peloponneso viguisse.

Perhibuit Wilamowitz Carnum illum Acarnanum esse eponymum, Dorienses autem cum diutius in regione quae Apollini sacra esset habitassent, deum Acarnanium secum novam in patriam duxisse 3). Revera insula quaedam apud Acarnaniam sita

7):

Kάovos appellabatur ), incolae eius of Kάovioi, quod nomen in memoriam revocat τοὺς Κρανίους oppidulum tetrapolidis Cephallenicae 5). Repperit autem Pausanias in via qua Sparta itur in Arcadiam Κρανίου τέμενος ἐπίκλησιν Στεμματίου ). Exstat quoque apud Bekkerum : „ στεμματιαῖον μίμημα τῶν σχεδιῶν αἷς ἔπλευσαν οἱ Ἡρακλεῖδαι τὸν μεταξὺ τῶν ̔Ρίων πόρον” *) atque apud Hesychium s. v. στεμματιαῖον· η δίκηλόν τι ἐν ἑορτῇ πομπέων Saíuovos"). Denique docet Schol. Theocr. V, 83 daemones illos fuisse: Iovem Ayitoga et Apollinem. Unde apparet tempore

1) VIII, 106.

2) Cf. Ap. Rhod. IV, 1218.

3) Arist. u. Athen p. 25 et 44. Sed cf. Usener Rh. M. LIII 360; Gruppe Gr. M. p. 1231 et 1232 Ann. 1 ubi aliae explicationes.

4) Steph. Byz. i. v. Cf. Fick Vorgr. Ortsn. 135.

5) Thuc. II, 30, 2.

6) Paus. III, 20, 9.

7) Anecd. I, 305.

8) Sic. scripsi; traditum est zónov.

* Proposuit O. Mueller legendum δαιμόνων. Nilsson: πομπεύον pro πομπέων quod minus placet.

historico a Doriensibus actam esse oorv quandam nomine Ayntogíav 1), in qua circumferebatur ratis, quali maiores suos usos esse perhiberent transmittentes sinum Corinthiacum Iove et Apolline ducibus. Fuisse hunc Apollinem τῶν Καρνίων epo nymum, eamque ob causam postea in via, qua Spartam petivissent Dorienses, deo Carneo vel Cranio templum erexisse. Vulgo vero hunc deum ἀπὸ τοῦ στεμματιαίου, quod in pompa eius aspiciebatur, esse appellatum Ereμuáriov. Hostiis autem quoniam Apollo ille placari solebat, res ut infra videbimus olim in Peloponneso minus vulgata et solita, ut novo huic mori substrueretur fundamentum historicum nata est fabella de Carno vate misere interempto sed ab Apolline vindicato. Carnium deum facile cum antiquo pastorum deo Carneo coaluisse atque inde Apollinem Carneum nasci potuisse, non multis, ut opinor, verbis demonstrari opus est. Quinimo ovyxqάoews illius etiam exstare vestigia quamvis exigua suspicor, cum apud [Apollodorum] 2) lego haec: ηἐφάνη γὰρ αὐτοῖς (Doriensibus sinum traiicientibus) μάντις χρησμοὺς λέγων καὶ ἐνθεάζων, ὃν ἐνόμισαν μάγον εἶναι ἐπὶ λύμῃ τοῦ στρατοῦ πρὸς Πελοποννησίων απεσταλμένον”.

Videsne ut Carnus magus (i. e. revera Carneus deus) e Peloponneso Doriensibus eat obviam? Intellegisne cur [Apollodori] narratio procedat hoc modo: ητοῦτον βαλὼν ἀκοντίῳ Ιππότης ὁ Φύλαντος τοῦ Ἀντιόχου τοῦ Ἡρακλέους τυχὼν ἀπέκτεινεν”? cur Antiochus transfigatur, magus autem salvus abeat? Nempe deum quocum mox Apollo se erat coniuncturus, cuius nomen sibi asciturus erat, illum interficere non licebat Heraclidis Apolline duce navigantibus.

Pergit Pausanias: τὸν μὲν Ιππότην ἐφυγάδευσαν”, cum Apollinem laesisset factusque esset αλιτήμων, ἄτιμος. Facile igitur credimus in Ayntogios hoc quoque episodion in scena esse peractum et fuisse aliquem, qui Ιππότου – i. e. τοῦ ἡγεμόνος ageret partes.

Operae nunc est pretium meminisse glossae Hesychianae,

1) Vid. Hesych. i. v.

2) II,

8. 3.

quae perperam, ut opinor, hucusque a v. d. est explicata: „άynτής· ὁ ἱερωμένος· ἄτιμος. ἐν δὲ τοῖς Καρνείοις ὁ ἱερωμένος τῆς θεοῦ. καὶ ἡ ἑορτὴ Ἀγητόρια”. Cuius glossae ultima verba κ. ἡ ἑ. 4. viri docti ad unum omnes transtulerunt ad glossam: „áyýτæo 8 τāv Αφροδίτης θυηλῶν ἡγούμενος ἱερεὺς ἐν Κύπρῳ”; necnon sequuntur Meursium τῆς θεοῦ mutantem in τοῦ Θεοῦ; tum explicant: ηὁ ἱερωμένος τοῦ Θεοῦ est Apollinis sacerdos.”

[ocr errors]

At cum e scholio ad Theocr. V, 83 appareat Dorienses Peloponnesum esse ingressos ducibus Apolline et Iove yýtoqi, iniuria, puto, nomen festi Aynτógia quam footý Dorienses coniungebant cum Carneis loco suo moverunt hodierni. Deinde velim explicent, quî sacerdos vocari possit äriuos 1). Videamus ipsi.

Quid est icoãoda? Explicat Schol. ad Thuc. V, 1: iegòr άvaκεῖσθαι τῷ θεῷ; unde effici licet τὸν ἱερωμένον esse ἱερὸν ἀνά dŋua tov dɛoũ, illum igitur cuius vita numini habebatur sacra, hominem piacularem, quales fuerunt φαρμακοὶ οἱ ἐν Θαργηλίοις. Sed idem est äriuos, utpote crimini vero vel ficto cuidam obnoxius. Quare suspicor illum, qui in Agetoriis sustinebat toû ̔Ιππότου τοῦ τῶν Δωριέων ἡγεμόνος partes, qui ob Carni caedem φυγὰς ἄτιμος ἐξηλάθη τῆς χώρας, a Doriensibus voce dorica esse appellatum ròv άyyτýv 2). Cuinam autem numini sacer erat? „Nimirum Apollini!", exclamat Meursius, „scribamus igitur tou dεoỡ”. Speciem habet, non nego; sed cum recordor τà Kάovɛia proprie esse ludum τῶν κερασφόρων θεῶν, sub plenilunio actum, ubi Luna resplendens, cuinam praecipue honores deberentur, nulli non in mentem revocaret, ubi Apollo, ut ita dicam, recederet in umbram, equidem coniecturarum in rebus tam ignotis atque obscuris minime amantissimus, rogare velim, annon forte populus verbis: „d iɛgwuέvos tns dεou" brevius significarit hominem, qui in Hecates foot Hippotae ferret personam 3).

1) Carneorum sacerdos in Inss. semper indicatur nomine iepeús.

2) Cf. Zeus Aytwo Spartae; Usener Rh. M. LIII p. 359 sq. Nunc quoque Nilsson „diesen Agetor dachte man sich dem ausziehenden Heere voranschreitend wie der Leithammel der Herde", pg. 123.

3) Usener 1. 1. cogitabat de Proserpina. Nilsson, p. 1213.

« 前へ次へ »