ページの画像
PDF
ePub

Ἀξίδης ἀμείλιχος ἠδ ̓ ἀδάμαστος 1) ibi audiebat Admetus; Brimo forte Αδμήτου Κόρη 3).

[ocr errors]

Habemus in nucleo non modo Alcestidis fabulam euripideam, sed id quoque perspicimus, par illud deorum, Brimo et Mercurium, Φεραῖς ἐν πολυρρήνοις - ubi regnabat rex Εύμηλος 3) honoratum, revera esse τὸν Κριοφόρον Θεόν et "Αρτεμιν κερασφόgov, vel potius Deum Cornigerum et Deam Cornutam, numina igitur Kάovala. Qua autem veneratione numina illa fruebantur inter pastores Peloponnesiacos, eadem in Thessalia afficiebantur a Pheraeis.

Cum vero appareat Alcestin ab heroe quodam Oavár ereptam et Brimo a daemone ex inferis in lucem reductam unam eandemque esse deam, neque ab Hecate diversam, clarum fit nexu interiore Alcestin cum Carneis esse coniunctam, Alcestidis laudes Carneorum fuisse partem sacram.

Admetus autem, qui in mytho antiquissimo iuxta Brimo et Mercurium partes agebat haud exigui momenti, in Carneis exuit tam daemonem quam regem factusque est sacerdos, vangéτηs T☎v εãv. Miserrima profecto usus est sorte aduntos ille, cuius divinitatis memor postea erat nemo, cuius potestatis regiae v παροινίοις modo meminerant homines!

1) Hom. I 158. 2) Hesych. i. v. 3) Hom. d 768.

DE EUGAMMONIS CYRENAEI

TELEGONIA.

DE EUGAMMONIS CYRENAEI

TELEGONIA.

Rampsinitus rex Aegypti cum tantas divitias coacervasset quantae nulli post eum contigerunt principi, ut ingentem illam vim argenti tutam a praedonibus servaret, cellam lapideam a perito architecto aedificari curavit. Hic autem vafer homo parietem externum ita exstruxit, ut unus lapis facile extrahi posset, quo remoto introitus clandestinus in thesaurum regalem pateret. Cum in eo esset ut moreretur, duobus filiis aditum secretum indicavit, quo prudenter usi reliquam vitam curis vacuam degerent, quippe qui essent ταμίαι τῶν βασιλέως χρημάτων. Rex vero, cum cottidie opes suas imminui videret et quomodo surripi possent miraretur, decipulam posuit, qua mox alter frater haesit. Qui cum expedire se nequiret, fratrem caput sibi prae cidere iussit, ne ipse agnosceretur illumque simul perderet. Quo tristi officio functus frater aufugit caput amputatum secum portans. Cetera huius historiae ab Herodoto (II, 121) lepide narratae cum minus ad rem meam faciant mitto, paucis modo verbis de narrationis fine adiectis; nempe regem filiam suam uxorem dedisse furi, qui, cum Aegyptii ceteros mortales astutia superarent, Aegyptiorum omnium vaferrimus esset repertus.

Similis narratio invenitur apud Pausaniam (IX, 37, 4 sqq.), qui Callippum Orchomenium auctorem adhibuit secundum Robertum (Commentat. Momms. 145). Legimus enim Trophonium

« 前へ次へ »