ページの画像
PDF
ePub

tribus oculis praeditos. Martis quoque angui „tres vibrant linguae, triplici stant ordine dentes” (Ovid. Met. 3, 34). Iuppiter gerit fulmen trisulcum, Neptunus tridentem, Hercules et Theseus clavam trinodem (Ovid. Fast. I, 575; Heroid. IV, 115) Huc quoque facit Tolonelés illud in nummis lyciis, syracusanis „jenes weithin verbreitete Symbol, das wegen seiner apotropäischen Kraft ebenso wie Donnerkeil und Gorgoneion gern als schützendes Zeichen auf Schilden angebracht wurde" (Usener, Dreiheit). Inest in numero tres vis quaedam magica, quae semper naturam supra humanam, δαίμονιόν τι, indicat.

Sed nondum deprompsimus cuncta documenta Aiacis originis. Nam mater Aiacis Periboea soror est Capanei, illius herois, cuius imago sic ab Aeschylo depingitur:

Καπανεὺς δ ̓ ἐπ ̓ Ηλέκτραισιν εἴληχεν πύλαις,

γίγας ὅδ ̓ ἄλλος τοῦ πάρος λελεγμένου

μείζων, ὁ κόμπος δ ̓ οὐ κατ ̓ ἄνθρωπον φρονεῖ. (Sept. 410sqq.) Rhetorice nimirum poeta hic utitur vocabulo γίγαντος, at observa similitudinem τοῦ ἤθους inter Capaneum et Aiacem veri gigantis nepotem. Verba magna iacere utrique commune est, quod clarius etiam fit collatis versibus 414 sqq.:

Θεοῦ τε γὰρ θέλοντος ἐκπέρσειν πόλιν

καὶ μὴ θέλοντος φησίν, οὐδὲ τὴν Διὸς
ἔριν πέδοι σκήψασαν ἐμποδὼν σχεθεῖν,

cum Aiacis verbis δ 503 sq.:

ὑπερφιάλον έπος ἔκβαλε καὶ μέγ ̓ ἀάσθη

φῆ ῥ ̓ ἀδέκητι θεῶν φυγέμεν μέγα λαῖτμα θαλάσσης. Capaneus vel Skapaneus a verbo σκάπτω ut coniecit Wilamowitz) ἐν τῷ τῆς ἀσπίδος σημείῳ fert gigantem:

ἔχει δὲ σῆμα γυμνὸν ἄνδρα πυρφόρον,

φλέγει δὲ λαμπάς διὰ χερῶν ἁπλισμένη

vel, ut afferamus verba Euripidea (Phoen. 1181 sq.): γίγας ἐπ ̓ ὤμοις γηγενὴς ὅλην πόλιν

φέρων μοχλοῖσιν ἐξανασπάσας βάθρων.

Participium ἐξανασπάσας, quod memorat etymon nominis Scapanei, quam sint inter se similes heros ipse et gigas quem

in clypeo gerit, indicat. Nec iniuria huc attuleris, quae minatus est Aiax Πέργαμον κατ ̓ ἄκραν αἱρήσειν”. Offendimus etiam Her culem Scapaneum quendam apud Lycophr. Alex. 652:

[ocr errors]

τοῦ στερφοπέπλου Σκαπανέως Βοαγίδα,

ubi scholiasta: „ σκαπανεύς, ὅτι διέσκαψε τὰς κόπρους τῶν τοῦ Αὐγείου Bo". Iure autem monuit Holzinger: „den Beinamen Scapaneus könnte man vielleicht mit besserem Rechte auf die Zerstörung Troja's beziehen, so dass Lykophron mit vs. 1848: Morqois ainiv noεyev náуov, selbst die Erklärung des Epithetons liefern würde."

Agitur de Hercule Trojae fundamenta suffodiente; quidni autem idem de Aiace dici possit, ut et hic nomen Scapanei mereri videatur?

Unde denuo apparet quanta similitudo inter Capaneum gigantem et Aiacem intercedat.

Praeter tv ßow, quae gigantibus est propria, alia quoque res in eis notanda est, nempe ἡ μαχλοσύνη.

Praesertim in deas libidinem suam exercere conantur:

illi aggeribus temptare superbis

aethera et ah! matres ausi attrectare deorum;

vel ut Claudiania laudemus (Gigant. 40 sq.):

hic sibi promittit Venerem speratque Dianae

coniugium castamque cupit violare Minervam.

Nonne haec quadrant in Aiacem, nonne in eo quoque ab epicis poetis vituperatur libido? Attrectavit castam Minervae supplicem Cassandram: η Κασσάνδραν δὲ Αἴας ὁ ̓Ιλέως (sic) πρὸς βίαν ἀποσπῶν συνεφέλκεται τὸ τῆς Ἀθηνᾶς ξόανον”. Ita traditum est in Perside. Fere dixeris ipsam Minervam eum attrectasse. Quid mirum inimicam implacabilem Aiacem sibi invenisse Minervam τὴν γιγαντολέτειραν ?

Iam computemus quae de Aiace i. e. de antiquissimo illo Locrensi, e quo tam minorem quam maiorem heroem homericum provenisse supra fusius probare conati sumus invenimus:

1o. natus est Naryce prope fontem in Locride, patria Lelegum. 2o. matrem habuit Periboeam Gigantum regis filiam, Scapanei herois gigantibus perquam similis sororem.

ކ

3o. patre postea usus est Telamone, deo marino regionibus in Lelegeiis venerato, sed habuit ante (O)ileum de quo mox pluribus agendum erit.

4o. avus Aiacis fuit Orcus.

5o. statura, indole, pervicacia, libidine, magniloquentia gigantis naturam confitetur.

6o. propter cutem ab omnibus vulneribus tutam nonnisi a terra remotus ut Antaeus in aere in mari interimi poterat rupibus obrutus vel fulmine Iovis percussus. 7o. interiit apud Myconum, ubi ultimi Gigantum erant

prostrati.

8°. tribus manibus erat instructus, ita ut speciem Geryonis cuiusdam forma tricorpori praediti praeberet.

9o. anguis immensus herois verae naturae et originis testis eum sequebatur.

10o. hasta praelonga lapidibusque se defendere vel hostes arcere solebat.

11. prae ceteris deis Minervam τὴν γιγαντολέτειραν inimicam sibi habebat.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

13o. in heroem mutatus et Salaminius factus immanitatem efferatam abiecit, evasit fortissimus Achaeorum defensor, sed qui tarditate, pervicacia, proeliandi more, oτovovóτηti antiquam proderet naturam. Magniloquentia autem et lascivia gigantibus propria remanserunt in altero Aiace, qui solum natale numquam deseruit, nisi ut Telamonium in bellum troianum sequeretur. Ibi vero Telamonii erat „umbra" originis suae bene memor, ita ut Alavte saepius in unam eandemque personam concreverint, quales Neptuni flii Ακτορίωνε Μολίονε (1 750). Observandum enim est, hos quoque heroes giganteos marino cum numine coniunctos esse.

14°. Philostratus, ubi de Aiace minore agit (Her. 706) imprimis in eo notat aciem oculorum ardentem, capillorum motum

superbiorem, τὸ τῆς γνώμης ἕτοιμον i. e. animum qui cedere et flecti nesciat. Talia in Aiace maiore quoque observari possunt. „Scires unde geniti essent!"

XV. De fabula quadam Philostratea.

Quae supra de Aiacis forma et natura vetustissima observavimus corroborari possunt narrationibus quibusdam ad eius exequias pertinentibus, quarum mentionem faciunt Philostratus et Tzetzes.

Iam supra obiter rem tetigimus, nunc vero fusius de ea agendum est.

Apud Philostratum legimus (Heroic. 707): habuisse Aiacem mansuetum draconem quinque cubitos longum, qui una cum ipso bibere soleret, semper in eius praesentia esset, in via eum praeiret vel canis ad instar eum sequeretur." Sequitur:

,,Aiacem Cassandram quidem abripuisse a Minervae simulacro, cui supplicans virgo inhaereret sed non violasse iniuriisve affecisse, quod fabulae de eo mentiri soleant. Immo intactam virginem ad tentorium suum abduxisse. Agamemnonem contra, ubi conspexisset Cassandram, quae tam venustate quam artibus excelleret, confestim amore captum virginem Aiaci eripuisse. Orta deinde in praedae partitione controversia Aiacem postulasse ut sibi redderetur quam cepisset, sed Agamemnonem noluisse, quinimo Aiacem insimulasse, quod in Minervae aede captam stuprasset. Subornatos quoque esse ab Agamemnone, qui huius. modi in Graecorum castris dispergerent sermones: horrenda omnia deam ob scelus iratam portendere, exercitum, nisi Aiacem perderet, mox ipsum periturum.

Tunc Oilei filium recordatum, quomodo alter Aiax iniquo iudicio periisset, sapientiam autem Palamedi nequaquam profuisse, cum lapidibus obrutus interiret, noctu parvo navigio coelo

turbido solum aufugisse, sed praeter Tenum atque Andrum navigantem iuxta Gyras interiisse. Cuius calamitatis nuntio ad Achaeos perlato fere omnes cibo abstinuisse virum eximium deflentes manusque sustulisse in mare conversos lugentesque eum appellasse. Agamemnoni omnes fuisse iratos, qui tantum non propriis manibus Aiaci parasset perniciem."

Sequuntur haec:

Aiacem ἐναγισμάτων τυχεῖν, ἃ μήπω ἐπηνέχθη πρότερον μήτε μὴν ὕστερον ἀνθρώπῳ τινί, μηδ ̓ ὁπόσους ναυμαχίαι ἀφανεῖς ἔσχον ἐς γὰρ Λοκρίδα ναῦν ἡ τὸν Αἴαντα ἦγεν ξύλα νήσαντες, ὥσπερ ἐς πυράν, ἔσφαξαν μέλανα πάντα καὶ στείλαντες αὐτὴν ἱστίοις μέλασι καὶ τοῖς ἄλλοις ὅποσα ἐς τὸ πλεῖν εὕρηται, ξυνεῖχον πείσμασιν ἔστε πνεῦσαι τὸν ἀπὸ τῆς γῆς ἄνεμον, ὃν περὶ ὄρθρον μάλισθ ̓ ἡ Ἴδη ἀποστέλλει. ἐπεὶ δ ̓ ἡμέρα διεφαίνετο καὶ κατῄει τὸ πνεῦμα πῦρ ἐς κοίλην τὴν ναῦν ἐνῆκαν. ἔπλει τε δὴ μετεωρίζουσα ἐς τὸ πέλαγος, καὶ οὔπω ἡλίου ἀνίσχοντος αὐτή τε κατεφλέχθη καὶ ὁπόσα τῷ Αἴαντι ἔφερεν.”

Eadem fere narrantur apud Tzetzam ad Lycophr. Alex. 365, additis verbis quibusdam memoratu perdignis. Aiacem enim post dolum ab Agamemnone et Ulixe sibi structum, cum in mari interiisset tali modo a Locrensibus esse placatum: ημαθοῦσα δὲ ἡ Λοκρὶς ἅπασα τὸ συμβὰν ἐπὶ χρόνον ὅλον μελανηφοροῦσα τὸν ἄνδρα ἐπένθησε καὶ ἐτησίως ὁλκάδα πληροῦσα θυσιῶν μεγαλοπρεπῶν καὶ πῦρ ἐμβάλλουσα τῇ ὁλκάδι, ἐξαρτῶσα τὲ μέλαν ἱστίον αὐχένων χωρὶς ἔπεμπε πρὸς τὸ πέλαγος κατακαιέσθαι θυσίαν τῷ ἥρωι.”

Αὐχήν hic pro toto gubernaculo accipiendus videtur (cf. Pol luc. I 90, ubi partem modo indicat). Navigabant itaque hae naves ut Phaeacum illae, quibus non

κυβερνητῆρες ἔασι

οὐδέ τι πηδάλι ἔστι, τά τ ̓ ἄλλαι νῆες ἔχουσι
ἀλλ ̓ αὐταὶ Είσασι νοήματα καὶ φρένας ἀνδρῶν

καὶ πάντων Είσασι πόλις καὶ πίονας ἀγροὺς

ἀνθρώπων, καὶ λαῖτμα τάχισθ ̓ ἁλὸς ἐκπερουσι (θ 557 sqq.). Locrensium autem navigium non ipsum viam sciebat, sed ventis tradebatur, ut quo numina marina vellent cursum teneret.

« 前へ次へ »