ページの画像
PDF
ePub

PRAEFATIO.

BL820
A5V8

Paucis mihi praefari liceat, cum in Epilogo quo consilio commentationem de Aiace scribendam susceperim, quem tenorem inquisitio mea servarit, quid assecutus esse mihi videar, legere possit lector benevolus. Quamquam ibi non ita causam meam exposui, ut ipsa libri lectione omissa vel sic quae voluerim qualibusve argumentis cuncta ea probare tentarim satis appareat. Neque nimium mihi sumere videar, si pro labore impenso rogem iudices harum rerum peritos atque studiosos, ut disputatione perlecta iudicium suum proferant aeque atque

munifice.

Addidi commentationes tres quas iam ante in Mnemosyne nostra publici feceram iuris. Sed cum dies diem doceat, cum nonnihil ab aliis didicisse me credam et gaudeam, libenter arripui occasionem ut haec scripta multis partibus mutata atque aucta iterum ederem. Sic duce Minerva viam suam inveniant!

746

DE AIACE.

« 前へ次へ »