ページの画像
PDF
ePub

Falcibus et meffæ ad Lunam quæruntur aënis
Pubentes herbæ, nigri cum lacte veneni;
Quæritur et nafcentis equi de fronte revolsus,
Et matri præreptus, amor.

Ipfa, molâ manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in vefte recinctâ,
Teftatur moritura deos, et confcia fati

Sidera: tum, fi quod non æquo fœdere amantis Curæ numen habet, juftumque memorque, pre

catur.

Nox erat, et placidum carpebant feffa foporem Corpora per terras; filvæque, et fæva quierant Æquora; quum medio volvuntur fidera lapfu, Quum tacet omnis ager: pecudes, pictæque volu

cres,

Quæque lacus late liquidos, quæque afpera dumis
Rura, tenent, fomno pofitæ fub nocte filenti,
Lenibant curas, et corda oblita laborum.

At non, infelix animi, Phœniffa; neque umquam
Solvitur in fomnos, oculisve aut pectore noctem
Adcipit: ingeminant curæ; rurfusque refurgens
Sævit amor, magnoque irarum fluctuat æftu.
Sic adeo infiftit, fecumque ita corde volutat:
En! quid ago? rurfusne procos inrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia fupplex,
Quos ego fim toties jam dedignata maritos?
Iliacas igitur claffis, atque ultima Teucrûm
Juffa, fequar? quiane auxilio juvat ante levatos,

Aut bene apud memores veteris stat gratia facti ?
Quis me autem, fac velle, finet; ratibusve fuperbis
Invifam adcipiet? nefcis heu! perdita, nec dum
Laomedonteæ fentis perjuria gentis?

Quid tum? fola fugâ nautas comitabor ovantis?
An, Tyriis omnique manu ftipata meorum,
Inferar? et, quos Sidoniâ vix urbe revelli,
Rurfus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
Quin morere, ut merita es; ferroque averte dolo-

rem.

Tu, lacrimis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque objicis hofti.
Non licuit, thalami expertem, fine crimine, vitam
Degere, more feræ; talis nec tangere curas!
Non fervata fides, cineri promiffa Sychæo!
Tantos illa fuo rumpebat pectore queftus.
Æneas, celfà in puppi, jam certus eundi,
Carpebat fomnos, rebus jam rite paratis.
Huic fe forma dei, voltu redeuntis eodem,
Obtulit in fomnis, rurfusque ita visa monere eft;
Omnia Mercurio fimilis, vocemque, coloremque,
Et crinis flavos, et membra decora juventâ :
Nate deâ, potes hoc fub cafu ducere fomnos?
Nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis?
Demens! nec Zephyros audis fpirare fecundos?
Illa dolos, dirumque nefas, in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu:
Num fugis hinc præceps, dum præcipitare poteftas?

Jam mare turbari trabibus, fævasque videbis
Conlucere faces, jam fervere litora flammis;
Si te his adtigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras. Varium, et mutabile, fem-
per

Femina. Sic fatus nocti fe inmifcuit atræ.

Tum vero Æneas, fubitis exterritus umbris, Conripit e fomno corpus, fociosque fatigat: Præcipites vigilate, viri; et confidite tranftris: Solvite vela citi. Deus, æthere miffus ab alto, Feftinare fugam, tortosque incidere funis,

Ecce! iterum ftimulat. Sequimur te, fancte deo

rum,

Quisquis es; imperioque iterum paremus ovantes.
Adfis o! placidusque juves; et fidera cœlo
Dextra feras. Dixit: vaginâque eripit ensem
Fulmineum, ftrictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnis fimul ardor habet; rapiuntque, ru-

untque:

Litora deferuere: latet fub claffibus æquor;
Adnixi torquent spumas, et cærula verrunt.
Et jam prima novo fpargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Regina, e fpeculis ut primam albefcere lucem
Vidit, et æquatis claffem procedere velis,
Litoraque et vacuos fenfit fine remige portus;
Terque quaterque manu pectus percuffa decorum,
Flaventisque abfciffa comas, Pro Juppiter! ibit

Hicc', ait, et noftris inluferit advena regnis?

Non arma expedient, totâque ex urbe fequentur; Deripientque rates alii navalibus? Ite,

Ferte citi flammas, date vela, inpellite remos.— Quid loquor? aut ubi fum? Quæ mentem infania mutat?

Infelix Dido! nunc te facta inpia tangunt? Tum decuit, quum fceptra dabas.-En, dextra fidesque!

Quem fecum patrios aiunt portare Penatis: Quem fubiiffe humeris, confectum ætate, parentem!

Non potui abreptum divellere corpus, et undis Spargere? non focios, non ipfum abfumere ferro Afcanium, patriisque epulandum ponere menfis?Verum anceps pugnæ fuerat fortuna -Fuiffet; Quem metui moritura? Faces in caftra tuliffem, Inpleffemque foros flammis; natumque, patrem

que,

Cum genere exftinxem; memet super ipfa dediffem.

Sol, qui terrarum flammis opera omnia luftras,
Tuque, harum interpres curarum et confcia, Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbis,
Et Diræ ultrices, et Di morientis Eliffe,
Adcipite hæc, meritumque malis advertite numen,
Et noftras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare, neceffe eft;

Et fic fata Jovis pofcunt; hic terminus hæret;
At, bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, conplexu avolfus Iuli,
Auxilium inploret, videatque indigna suorum
Funera: nec, quum fe fub leges pacis iniquæ
Tradiderit, regno, aut optatâ luce, fruatur:
Sed cadat ante diem, mediâque inhumatus arenâ.
Hæc precor: hanc vocem extremam cum fanguine
fundo.

Tum vos, o Tyrii! ftirpem et genus omne futurum
Exercete odiis: cinerique hæc mittite nostro
Munera. Nullus amor populis, nec fœdera funto.
Exoriare aliquis noftris ex offibus ultor,

Qui face Dardanios, ferroque, fequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas,
Inprecor, arma armis: pugnent ipfique, nepotesque.
Hæc ait, et partis animum verfabat in omnis,
Invifam quærens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychæi;
Namque fuam patriâ antiquâ cinis ater habebat:
Annam cara mihi nutrix huc fifte fororem:
Dic, corpus properet fluviali fpargere lymphâ,
Et pecudes fecum, et monftrata piacula, ducat:
Sic veniat: tuque ipfa piâ tege tempora vittâ.
Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi,
Perficere eft animus, finemque inponere curis;
Dardaniique rogum capitis permittere flammæ.

« 前へ次へ »