ページの画像
PDF
ePub

liberalium artium studia, si lento magis, at nequaquam incerto pede, cultorum suorum vocibus obtemperabant.

Stabilita interea Mediceorum auctoritas, et Italico nomini honor denuo accessit. Mox autem, everso Byzantinorum1 imperio, complures Græcorum fuga et exsilio compulsi in Italiam se recepere; neque ingratum profecto aut indignum erat refugii pretium ac salutis; non pauca enim secum deduxere, quorum ope et adjumentis aureus ille dies gravissimorum principum hortatu et auspiciis tandem iterum illuxit.

Insidebant interim tanquam in visceribus pontificalis potentiæ et auctoritatis tot et tanta corruptelæ semina, ut gravior facta quam pro suis ipsius viribus, ab alto isto solio Romana iterum dignitas corruerit, quod quidem honestaverat cæca quædam pietas, et, ut ita dicam, mendaciis eblandita superstitio. Tum vero, exaucta libertate animi, Europæ oculis nova quædam offusa lux et splendor veritatis. Quin et Britanniæ clarissima effulsit; et quem in occasu solem vano adhuc desiderio Italici prosequuntur, eundem in primo ortu nostri salutarunt. Nihil autem in ullo quovis studiorum genere, quæ tum primum inclaruere, admirabilius aut magis dignum memoria, quam insig nis illa optimorum hominum eruditio, ac doctrina, qui summa fide, ingenio, integritate et constantia puram et simplicem religionis formam ab ineptiis vindicarunt.

Quamobrem, ut Hispanos et Lusitanos taceam, (quamvis non minima quædam ex eorum historia argumento auctoritas3 accedat,) ad ea demum tempora perventum est, in quibus quum Galliæ, tum nostræ ipsorum patriæ, subacti laudes et exculti ingenii in primis adjudicandæ. Illa vero tum4 temporis auctoritate florentissima et imperio, ingenuas artes et humaniora studia excoluit, magni regis ductu et auspiciis, qui singulari quadam prudentia, ac fortuna diu regnum administravit. Britannis autem indies accedebat novus quidam libertatis amor, quo nihil magis sopita hominum ingenia excitare valet; et, ut vere dicam, Naturæ et Genii sui monitis non surdis auribus Britannia auscultavit.

Quod si quænam apud nostros tempora insigni quodam maximorum hominum concursu celebrata fuerint definiri placeat, (ut nihil de hodie viventibus aut nuper mortuis adjiciam, his enim quantæ erunt laudes tribuendæ æquius et facilius adjudi

A. D. 1453.

3. Leo X.

1. Cosmo de Medici. 2. Lorenzo de Medici.

3 Namque his etiam in eadem temporum spatia consentiunt summa imperii potestas, et summus litterarum honos.

Regnante Ludovico XIV..

cabunt posteri,) istam iis præsertim temporibus gloriam largiamur, ubi inauditos pæne triumphos foris Marlburius reportavit. Tum vero cum elegantia et suavitate philosophari instituit Addisonus: arcana autem naturæ Newtonus indagavit; suos etiam erudivit simul et delectavit moralis ille, lepidus idem et facetus, et in unaquaque operis parte egregius poeta; et eminuit innumera quædam, ut ita dicam, in omni genere hominum litteratorum cohors.

Videndum est tamen, annon jam diversa sit harum rerum ratio; neque eadem omnino, quæ apud veteres certorum temporum celebritati, aliorum quasi dispendio, consuluit. Complura enim, et ea maxima, Britannis supersunt nomita, quæ nequaquam iisdem ætatum spatiis comprehendi possunt. Summus noster Tragicus, primus idem et præstantissimus, dignis certe sociis, at paucioribus tamen adjutus, ætatem suam amplissimo honore, æternisque laudibus exornavit. Quid Baconum et Lockium proferam? illum, qui novas vires addidit philosophiæ, novasque et integras vias patefecit: hunc vero, qui admirabili quadam vi ingenii et pæne divina secreta et interiora animi subjecit oculis, et occultiores latebras detexit? Quid Miltonum? qui sive argumenti materiam spectare velis, sive facultates animi in tali materia versantes, poetarum princeps optimo quodam jure haberi meruit.

Quare autem res ita fuerit ex ipso humanarum rerum progressu videtur quodammodo explicandum. Evenit enim ætati nostræ, quod et de superiori concessum velim, ut accensis hominum ingeniis, tam infinita sit litterarum atque artium varietas, tam lata atque ampla pateat ad honorem via, ut nulla fere tempora maximis suis viris carere possint. Cavendum est, ne hæc tam clara studia in perversa et præpostera excedant: cavendum est, ne relicta studiorum dignitate, ad inepta quædam et leviora se recipiant posterorum ingenia, et, quod passi sunt Romani, putidum quoddam et insulsum ingravescat litterarum genus: "difficilis autem" ut Paterculi verbis utar, "in perfecto

mora est."

Quid vero! nonne adhuc imperfecta est scientia, et quædam vixdum inchoatæ artes? sunt et fortasse, quæ prorsus lateant, et creatricem vim ingenii jampridem expectent. Tendit autem in ulterius hominum natura; et, cum quotidiana quadam experientia quamplurima coacervet, iis statim utitur, et communem quasi scientiæ et prosperitatis summam hominibus adauget. Ita, quot labuntur anni, tot bonorum omnium accessiones videntur quasi spondere, ea esse aliquando ventura sæcula, ubi liberalium artium perfectio non arctis quibusdan finibus contenta, VOL. XXXVII. CI. JI. NO. LXXIV. U

sed universo terrarum orbe, complures jam sepultos tenebris clarissima luce illustrabit. Quanta autem eorum erit felicitas et fortuna, quorum fuerit adeo exoptandis temporibus interesse, iisque revera frui, quæ dum spe tantum, quasi ex longinquo contemplamur, jucundissimam quandam animo expectationem capimus, integram, simplicem, et liberis hominibus vere dignam voluptatem !

GEORGIUS A. DENISON,

E COLL. ORIEL.

OXFORD LATIN PRIZE POEM,
FOR 1828.

MACHINE VI VAPORIS IMPULSÆ.
Ξυνώμοσαν γὰρ ὄντες ἔχθιστοι τὸ πρὶν
Πῦρ καὶ Θάλασσα.

ERGO elementorum rabiem indefessa furentum
Fœdere conciliare novo, et discordia rerum
Semina vi magica cæcisque adnectere vinclis,
Fas impune homini! Mundi diffusa per artus
Diditur, et toto nitet ordine Diva Creatrix,
Omniparens: sæclis adeo nascentibus ipsa
Adfuit ipsa favens ægris conatibus, artis
Materiem dedit, et primordia notitiaï.

Nonne vides, si quando atra de nube relucens
Sol jubar extulerit, pluviosque fugaverit imbres,
Ut laxata vapor se per spiramina terræ
Erumpat, densusque cavis convallibus humor
Crassæque exsurgant nebulæ, et qua parte calorem
Ebiberint, tepida sudent uligine glebæ?
Fœdere non alio, fervore exercita flammæ,

Dediscit morem Unda suum, spatiumque capessit

Liberius, solitaque negat compage teneri.

Quippe ubi supposito spumescunt igne lebetes,
Fervent intus aquæ; vis inde exorta vaporis
Certatim discedere avet, cupideque petissit

Omnem aditum, clausique hinc inde foramina aheni.
Quin, (si vera fides) inter penetralia terræ

Volvuntur liquido igne lacus, subtusque profundis
Fluviorum immiscent se fontibus: inde moveri,

Exardente vaporum turbine, materiaï

Congeries, et stratorum superincumbentum

Disrumpi avulsæ moles'; liquefacta videmus
Fragmina saxorum, rutilasque rotare favillas
Ætnæ arcem ignivomam, dorsumque nivale Vesevi
Mixtam sulphureo torquere bitumine arenam !

Haud alias elementa, et magni machina mundi
Concordem servant, discordi lege, tenorem.
Nimirum in medium, socia acta cupidine, cernas
Omnia conniti; qua vi collisa, necesse est
Ad nihilum redigi, aut misceri corpore corpus-
At se per totam subtile caloris acumen
Insinuat molem, et corpuscula densa relaxans
Ulterius prohibet coalescere, particulasque
Distinet oppositas, discreta que semina rerum.

His animadversis, miræ patet artis origo:
Hinc ingens orditur opus. Stat mole minaci,
Artificisque refert longos operosa labores
Machina; circum arcto compages ferrea nexu,
Centumque adstringunt laterum tabulata catena.
Fit raucum interea murmur ferventis aquaï,
Vulcanoque ingens Vas æstuat: inde Vapores,
Qua data porta, ruunt, eluctanturque citati
Per tubulum, pulsantque fores, aditusque lacessunt;
Claustra patent, ultroque recludunt ostia valvæ.
It binas vapor iste vias, et utrinque cylindro
Sese infert pars ima petit, sursumque resultans
Ingestum indignatur onus, præscriptaque tollit
Pondera; converso pars deprimit altera motu.
Binæ adeo dubio oppositæ discrimine vires
Pugnarent lite æterna, nisi utrique vicissim
Atria inanitis spatiis vacuata paterent.
Ergo, vice exacta, plenoque gemente cylindro,
Claustrorum impatiens erumpit inutilis humor,
Et gelido demersus aquarum fonte, residit.
Hinc iterum latices condensos excipit alveo
Vas, igni impositum: calefactæ rursus aquæ vis
Emicat exultim, instauratque novata vigorem.

Jamque sonare fragor, penitusque impulsa cieri Machina: quin stridore gravi surgitque caditque Libra ingens gemini, sursum deorsumque rotata, Versantur globuli, seque axem limite certo Circumagunt; quanto illa cito magis impete fertur, Tanto illi a medio spatia in majora recedunt Latius, effusumque magis volvuntur in orbem. Altius insurgunt adeo, impulsaque catena Motant infixam tubulo clavim, inque peditis

1 Angl. "throttle-valve."

Valvarum portis, prohibent se inferre vaporum
Agmina conglomerata, æstusque immane furentes.
At vero, quoties languet cunctantior ictus,
Præcipiti actutum revolubilis orbita gyro
Momento volat ipsa suo, hærentemque rotarum
Exagitat seriem, et tardatos succutit axes.

Vis illinc, quocunque moventis dextra propellat,
Fertur, et ad varios vitæ se porrigit usus.

Secto etenim in præceps puteo, terebraque tenebris
Rite exploratis, demittit in ima catenarum
Ordinem, et immani carbonum pondere moles
Machina sursum agit, abruptis ve metalla barathris.
Dulci ergo auferimur regione, ubi ridet amæno
Aurea lux cœlo, lateque innubilus æther,
Visceraque ingredimur terrarum, altaque silentes
Nocte locos. Agit excubias, instatque labori
Fossorum manus infelix, queis mille pericla
Præsentem vario portendunt omine mortem,
Mille mali facies! Sensus ibi sæpe gravatos
Torpor iners premit et pellacia subdola somni
Obruit (heu! triste indicium)-tremere excita tellus
Sub pedibus: mussare solum : se quisque supinum
Stravit humi: volat inde procellæ sævior ala
Turbinis ignea vis, divolsaque saxa sub auras
Contorquet, lacerosque artus. Quin sæpe furentum
Undarum fremuere iræ, penitusque cavernas
Diluvio opplerunt: censeres, agmine facto,
Magnos exundasse profundis fontibus amnes,
Ruptisque immissum bacchari Acheronta fodinis.
Sed miseris tulit auxilium, certasque salutis
Ars nova suppetias. Subtile per abdita terræ
Imperium agnoscunt, omnique ex parte coactæ,
Mille per ambages et cæca foramina, in unum
Conglomerantur aquæ puteo dein haurit ab imo
Machina proluviem undarum, et sursum trahit ingens
Antlia siccatis latebris inamona recedunt
Flamina, pestiferæque fugit gravis halitus auræ.
Obliviscier hinc curas trepidosque timores

Fossorem videas-hinc lumine lætitiaï

Fœdam hominum illuviem torvosque nitescere vultus! Freti ope non alia, studio leviore coloni

Durum opus exercent. Per hiantes gleba meatus

Sentit inassuetos arcani mominis haustus ;
Tristiaque exhalans ubi semina pestis Avernæ
Torpuerat longo tellus obducta veterno,
Ridet agro subitum decus, et regione salubri
Aurea temperies, verisque inopina venustas!

« 前へ次へ »