Canones et decreta sacrosancti oecumenici Concilii tridentini: sub Paulo III., Iulio III. et Pio IV. pontificibus maximis : cum patrum subscriptionibus

前表紙
Ex Officina Bernhardi Tauchnitz, 1866 - 374 ページ
 

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

20 ページ - Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom., v, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit.
226 ページ - Credo in unum Deum patrem omnipotentem factorem Coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum et ex patre natum ante omnia Saecula, Deum de Deo, lumen de lumine Deum verum de Deo vero genitum non factum consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt.
56 ページ - Auditores judicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.
174 ページ - Salvator est, ad eorum orationes, opem, auxiliumque confugere: illos vero, qui negant sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes, invocandos esse; aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius Mediatoris Dei et hominum, Jesu Christi, vel stultum esse, in coelo regnantibus voce, vel mente supplicare, impie sentire.
147 ページ - Si quis dixerit, Clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel Regulares, castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica, vel voto ; et oppositum nil aliud esse quam damnare matrimonium, posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiam si eam voverint, habere donum ; anathema sit : cum Deus id recte petentibus non deneget, nee patiatur nos supra id quod possumus, tentari.
100 ページ - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae commendationis, hortationis, requisitionis, donationis, concessionis, assignationis, constitutionis, deputationis, decreti, mandati, inhibitionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
35 ページ - ... examinanda et judicanda est, sed Dei: qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tune laus erit unicuique a Deo, qui, ut scriptum est, reddet unicuique secundum opera sua.
16 ページ - Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit; et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit; anathema sit.
228 ページ - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae inhibitionis, onerationis, mandati, constitutionis, voluntatis et hortationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
84 ページ - Can. 12. Si quis dixerit, totam poenam simul cum culpa remitti semper a Deo , satisfactionemque poenitentium non esse aliam , quam fidem , qua apprehendunt Christum pro eis satisfecisse ; AS Can.

書誌情報