Aeneid; Books I to III: Partly in the Original and Partly in the English Verse Translation of James Rhoades

前表紙
Clarendon Press, 1924 - 157 ページ

この書籍内から

ページのサンプル

他の版 - すべて表示

多く使われている語句

人気のある引用

21 ページ - Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem lunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae.
23 ページ - Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus : ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
54 ページ - Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit.
71 ページ - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare bracchia circum : ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno.
54 ページ - O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, ' Quae tantae tenuere morae ? quibus Hector ab oris ' Exspectate venis ? ut te post multa tuorum ' Funera, post varios hominumque urbisque labores ' Defessi aspicimus ! quae causa indigna serenos 285 'Foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?' Ille nihil ; nee me quaerentem vana moratur : Sed graviter gemitus imo de pectore ducens, ' Heu ! fuge, nate dea, teque his, ' ait,
90 ページ - Aetna ruinis interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit: interdum scopulos avolsaque viscera montis 575 erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
57 ページ - Juvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis : 350 excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat ; succurritis urbi incensae ; moriamur et in media arma ruamus. una salus victis, nullam sperare salutem.
35 ページ - inquit ' Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris ? 460 En Priamus ! Sunt hic etiam sua praemia laudi ; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus ; feret haec aliquam tibi fama salutem.
26 ページ - Libyae vertuntur ad oras. est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 160 frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
36 ページ - Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent, Parte alia fugiens amissis Troi'lus armis, infelix puer atque impar congressus Achilli...

書誌情報