ページの画像
PDF
ePub

Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda,
Laurentesque docet populos urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna;
Ille viam secat ad naves sociosque revisit,
Tum se ad Caietae recto fert limite portum.
Ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat hónos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,
'Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
Setigerique sues atque in praesepibus ursi

Saevire, ac formae magnorum ululare luporum:
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

890

895

900

5

10

15

Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes,
Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis.

Quum venti posuere, omnis que repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Verticibus rapidis et multa flavus arena,

In mare prorumpit; variae circumque supraque
Assuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
Imperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae :
Tu vatem, tu, diva, mone! Dicam horrida bella,
Dicam acies actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo;
Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divům, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens: quem regia coniux
Adiungi generum miro properabat amore;

[blocks in formation]
[ocr errors]

Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos,
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae - mirabile dictu!
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem, et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates,,Externum cernimus“ inquit
,,Adventare virum, et partes petere agmen easdem
,,Partibus ex isdem, et summa dominarier arce."
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Ut iuxta genitorem adstat Lavinia, virgo,
Visa - nefas! - longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta
Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat, saevamque exhalât opaca mephitim
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit;
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tunc pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque iacebat

60

65

70

75

80

85

90

Velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:

95

,,Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

ነፃ

„O mea progenies, thalamis neu crede paratis : ,,Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum ,,Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes ,,Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens ,,Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt." Haec responsa patris Fauni monitusque silenti Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus; Sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes Gramineo ripae religavit ab aggere classem. Aeneas primique duces et pulcher Iulus Corpora sub ramis deponunt arboris altae, Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam Subiiciunt epulis - sic Iupiter ipse monebat -, Et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus Exiguam in Cererem penuria adegit edendi, Et violare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris; ,Heus! etiam mensas consumimus ?" inquit Iulus, Nec plura alludens. Ea vox audita laborum Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore Eripuit pater ac stupefactus numine pressit. Continuo,,Salve fatis mihi debita tellus, ,,Vosque" ait,,o fidi Troiae salvete Penates!

دوو

100

105

110

115

120

,,Hic domus, haec patria est: genitor mihi talia - namque ,,Nunc repeto - Anchises fatorum arcana reliquit. ,,,,Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum Accisis coget dapibus consumere mensas;

[ocr errors]

6666

,,,,Tum sperare domos defessus, ibique memento
,,,Prima locare manu molirique aggere tecta.“
,,Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
,,Exitiis positura modum.

"Quare agite et primo laeti cum lumine solis,

125

130

,,Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, ,,Vestigemus, et a portu diversa petamus.

,,Nunc pateras libate Iovi, precibusque vocate

,,Anchisen genitorem, et vina reponite mensis."
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci primamque deorum
Tellurem nymphas que et adhuc ignota precatur
Flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem
Invocat, et duplices Coeloque Ereboque parentes.
Hic pater omnipotens ter coelo clarus ab alto
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita moenia condant;
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras laeti statuunt et vina coronant.

135

140

145

Postera quum prima lustrabat lampade terras Orta dies; urbem et fines et litora gentis

Diversi explorant: haec fontis stagna Numicî,

150

Hunc Thybrim fluvium, hic fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad moenia regis
Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes,

Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris.
Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
Passibus. Ipse humili designat moenia fossa,
Moliturque locum, primasque in litore sedes
Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
Iamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum
Ardua cernebant iuvenes, muroque subibant:
Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
Exercentur equis, domitantque in pulvere currus,
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt;
Quum praevectus equo longaevi regis ad aures
Nuntius ingentes ignota in veste reportat
Advenisse viros. Ille intra tecta vocari
Imperat, et solio medius consedit avito.

155

160

165

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis, 170 Urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

« 前へ次へ »